CARMINUM III. 9-11. Quæ velut latis equa trima campis Ludit exsultim metuitque tangi, Nuptiarum expers et adhuc protervo Cruda marito.
Tu potes tigres comitesque silvas Ducere et rivos celeres morari; Cessit immanis tibi blandienti Janitor aulæ,
Cerberus, quamvis furiale centum Muniant angues caput ejus atque Spiritus teter saniesque manet Ore trilingui.
Quin et Ixion Tityosque vultu Risit invito, stetit urna paullum Sicca, dum grato Danai puellas Carmine mulces.
Audiat Lyde scelus atque notas Virginum pœnas et inane lymphæ Dolium fundo pereuntis imo Seraque fata,
Quæ manent culpas etiam sub Orco. nam quid potuere majus ?—
Impiæ sponsos potuere duro
Una de multis face nuptiali
Digna perjurum fuit in parentem
Splendide mendax et in omne virgo Nobilis ævum,
"Surge," quæ dixit juveni marito, "Surge, ne longus tibi somnus, unde Non times, detur: socerum et scelestas
Quæ velut nacta vitulos leænæ Singulos eheu lacerant: ego illis Mollior nec te feriam neque intra Claustra tenebo.
Me pater sævis oneret catenis, Quod viro clemens misero peperci ; Me vel extremos Numidarum in agros Classe releget.
I, pedes quo te rapiunt et auræ, Dum favet nox et Venus, i secundo Omine et nostri memorem sepulchro Scalpe querelam."
CARMEN XII.-AD NEOBULEN.
MISERARUM est neque amori dare ludum neque Mala vino lavere aut exanimari metuentes Patruæ verbera linguæ.
Tibi qualum Cytherea puer ales, tibi telas Operosæque Minerva studium aufert, Neobule, Liparæi nitor Hebri,
Simul unctos Tiberinis humeros lavit in undis, Eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno Neque segni pede victus;
Catus idem per apertum fugientes agitato Grege cervos jaculari et celer alto latitantem Fruticeto excipere aprum.
CARMEN XIII.—AD FONTEM BANDUSIÆ.
O FONS Bandusiæ, splendidior vitro, Dulci digne mero non sine floribus, Cras donaberis hædo,
Cui frons turgida cornibus
Primis et Venerem et prælia destinat. Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos
Lascivi suboles gregis.
Te flagrantis atrox hora Caniculæ Nescit tangere, tu frigus amabile
Fessis vomere tauris
Præbes et pecori vago.
Fies nobilium tu quoque fontium,
Me dicente cavis ímpositam ilicem Saxis, unde loquaces
Lymphæ desiliunt tuæ.
CARMEN XIV.-AD POPULUM ROMANUM. HERCULIS ritu modo dictus, o plebs,
Morte venalem petiisse laurum Cæsar Hispana repetit penates Victor ab ora.
Unico gaudens mulier marito Prodeat justis operata sacris, Et soror clari ducis et decora Supplice vitta
Virginum matres juvenumque nuper Sospitum. Vos, o pueri et puellæ Jam virum expertæ, male ominatis Parcite verbis.
Hic dies vere mihi festus atras Eximet curas: ego nec tumultum Nec mori per vim metuam tenente Cæsare terras.
I, pete unguentum, puer, et coronas Et cadum Marsi memorem duelli, Spartacum si qua potuit vagantem Fallere testa.
Dic et argutæ properet Neæræ Myrrheum nodo cohibere crinem; Si per invisum mora janitorem Fiet, abito.
Lenit albescens animos capillus Litium et rixæ cupidos protervæ;
h nominatis inominatis Bent, conj.
Non ego hoc ferrem calidus juventa Consule Planco.
CARMEN XV.—IN CHLORIN.
UXOR pauperis Ibyci,
Tandem nequitiæ fige modum tuæ Famosisque laboribus:
Maturo propior desine funeri Inter ludere virgines
Et stellis nebulam spargere candidis. Non si quid Pholoën satis
Et te, Chlori, decet: filia rectius Expugnat juvenum domos,
Pulso Thyias uti concita tympano.
Illam cogit amor Nothi
Lascivæ similem ludere capreæ : Te lanæ prope nobilem
Tonsæ Luceriam, non citharæ, decent Nec flos purpureus rosæ
Nec poti vetulam fæce tenus cadi.
CARMEN XVI.-AD MECENATEM.
INCLUSAM Danaën turris aënea Robustæque fores et vigilum canum Tristes excubiæ munierant satis Nocturnis ab adulteris,
Si non Acrisium virginis abditæ Custodem pavidum Jupiter et Venus Risissent: fore enim tutum iter et patens Converso in pretium Deo.
Aurum per medios ire satellites
Et perrumpere amat saxa potentius Ictu fulmineo: concidit auguris Argivi domus ob lucrum
Demersa exitio, diffidit urbium Portas vir Macedo et subruit æmulos Reges muneribus; munera navium Sævos illaqueant duces. Crescentem sequitur cura pecuniam Majorumque fames. Jure perhorrui Late conspicuum tollere verticem, Mæcenas, equitum decus.
Quanto quisque sibi plura negaverit, A Dîs plura feret: nil cupientium Nudus castra peto et transfuga divitum Partes linquere gestio,
Contemptæ dominus splendidior rei, Quam si quidquid arat impiger Apulus Occultare meis dicerer horreis,
Magnas inter opes inops.
Puræ rivus aquæ silvaque jugerum Faucorum et segetis certa fides meæ Fulgentem imperio fertilis Africæ
Fallit sorte beatior.
Quamquam nec Calabræ mella ferunt apes Nec Læstrygonia Bacchus in amphora Languescit mihi nec pinguia Gallicis Crescunt vellera pascuis,
Importuna tamen pauperies abest, Nec, si plura velim, tu dare deneges. Contracto melius parva cupidine Vectigalia porrigam,
Quam si Mygdoniis regnum Alyattei Campis continuem. Multa petentibus Desunt multa: bene est, cui Deus obtulit Parca, quod satis est, manu.
CARMEN XVII.-AD ELIAM LAMIAM.
ELI vetusto nobilis ab Lamo,- Quando et priores hinc Lamias ferunt
« PreviousContinue » |