Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Leges sinebant, oppida publico
Sumptu jubentes et Deorum
Templa novo decorare saxo.

CARMEN XVI.-AD POMPEIUM GROSPHUM.

OTIUM Divos rogat in patenti
Prensus Ægæo, simul atra nubes
Condidit Lunam neque certa fulgent
Sidera nautis ;

Otium bello furiosa Thrace,
Otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-
nale neque auro.

Non enim gazæ neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis et curas laqueata circum
Tecta volantes.

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum,
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

Quid brevi fortes jaculamur ævo
Multa? quid terras alio calentes
Sole mutamus? Patriæ quis exsul
Se quoque fugit?

Scandit æratas vitiosa naves

Cura nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis et agente nimbos

Ocior Euro.

Lætus in præsens animus, quod ultra est,
Oderit curare et amara lento

Temperet risu. Nihil est ab omni
Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,
Longa Tithonum minuit senectus,

Et mihi forsan, tibi quod negarit,
Porriget hora.

Te greges centum Siculæque circum
Mugiunt vaccæ, tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa, te bis Afro
Murice tinctæ

Vestiunt lanæ mihi parva rura et
Spiritum Graiæ tenuem Camenæ
Farca non mendax dedit et malignum
Spernere vulgus.

CARMEN XVII.- -AD MECENATEM.

CUR me querelis exanimas tuis?
Nec Dîs amicum est nec mihi te prius
Obire, Mæcenas, mearum

Grande decus columenque rerum.
Ah te meæ si partem animæ rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus æque nec superstes
Integer? Ille dies utramque
Ducet ruinam. Non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
Utcunque præcedes, supremum
Carpere iter comites parati.
Me nec Chimæræ spiritus igneæ,
Nec si resurgat centimanus Gyas,
Divellet unquam: sic potenti
Justitiæ placitumque Parcis.
Seu Libra seu me Scorpios adspicit
Formidolosus, pars violentior
Natalis horæ, seu tyrannus
Hesperia Capricornus undæ,
Utrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum. Te Jovis impio
Tutela Saturno refulgens

[blocks in formation]

Eripuit volucrisque Fati

Tardavit alas, quum populus frequens
Lætum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextra levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Edemque votivam memento:
Nos humilem feriemus agnam.

CARMEN XVIII.

30

DE CONTINENTIA QUA PAUPERTATEM SUAM DIVITIIS PRÆFERT.

NON ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiæ

Premunt columnas ultima recisas

Africa, neque Attali

Ignotus heres regiam occupavi,

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestæ purpuras clientæ.
At fides et ingenî

Benigna vena est, pauperemque dives
Me petit: nihil supra

Deos lacesso, nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novæque pergunt interire Lunæ.
Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulchri
Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges
Summovere litora,

Parum locuples continente ripa.

[blocks in formation]

Quid, quod usque proximos
Revellis agri terminos et ultra
Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos
In sinu ferens Deos

Et uxor et vir sordidosque natos. Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? que tellus

Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci

Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

CARMEN XIX.-AD LIBERUM PATREM.

30

40

BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentes et aures
Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu,
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Lætatur. Euoe, parce Liber,
Parce, gravi metuende thyrso.
Fas pervicaces est mihi Thyiadas
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos atque truncis
Lapsa cavis iterare mella,
Fas et beatæ conjugis additum
Stellis honorem tectaque Penthei
Disjecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.

10

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,

Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines:

Tu, quum parentis regna per arduum
Cohors Gigantum scanderet impia,
Rhætum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;
Quamquam choreis aptior et jocis
Ludoque dictus non sat idoneus
Pugnæ ferebaris: sed idem
Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam et recedentis trilingui
Ore pedes tetigitque crura.

20

30

HOR.

[merged small][ocr errors][merged small]

NON usitata nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum æthera
Vates, neque in terris morabor
Longius invidiaque major

Urbes relinquam. Non ego pauperum
Sanguis parentum, non ego, quem vocas,
Dilecte, Mæcenas, obibo,

Nec Stygia cohibebor unda.
Jam jam residunt cruribus asperæ
Pelles et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumæ.
Jam Dædaleo ocior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gætulas canorus
Ales Hyperboreosque campos.

E

10

« PreviousContinue »