Leges sinebant, oppida publico Sumptu jubentes et Deorum Templa novo decorare saxo.
CARMEN XVI.-AD POMPEIUM GROSPHUM.
OTIUM Divos rogat in patenti Prensus Ægæo, simul atra nubes Condidit Lunam neque certa fulgent Sidera nautis ;
Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura ve- nale neque auro.
Non enim gazæ neque consularis Summovet lictor miseros tumultus Mentis et curas laqueata circum Tecta volantes.
Vivitur parvo bene, cui paternum Splendet in mensa tenui salinum, Nec leves somnos timor aut cupido Sordidus aufert.
Quid brevi fortes jaculamur ævo Multa? quid terras alio calentes Sole mutamus? Patriæ quis exsul Se quoque fugit?
Scandit æratas vitiosa naves
Cura nec turmas equitum relinquit, Ocior cervis et agente nimbos
Lætus in præsens animus, quod ultra est, Oderit curare et amara lento
Temperet risu. Nihil est ab omni Parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem, Longa Tithonum minuit senectus,
Et mihi forsan, tibi quod negarit, Porriget hora.
Te greges centum Siculæque circum Mugiunt vaccæ, tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa, te bis Afro Murice tinctæ
Vestiunt lanæ mihi parva rura et Spiritum Graiæ tenuem Camenæ Farca non mendax dedit et malignum Spernere vulgus.
CARMEN XVII.- -AD MECENATEM.
CUR me querelis exanimas tuis? Nec Dîs amicum est nec mihi te prius Obire, Mæcenas, mearum
Grande decus columenque rerum. Ah te meæ si partem animæ rapit Maturior vis, quid moror altera, Nec carus æque nec superstes Integer? Ille dies utramque Ducet ruinam. Non ego perfidum Dixi sacramentum: ibimus, ibimus, Utcunque præcedes, supremum Carpere iter comites parati. Me nec Chimæræ spiritus igneæ, Nec si resurgat centimanus Gyas, Divellet unquam: sic potenti Justitiæ placitumque Parcis. Seu Libra seu me Scorpios adspicit Formidolosus, pars violentior Natalis horæ, seu tyrannus Hesperia Capricornus undæ, Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum. Te Jovis impio Tutela Saturno refulgens
Eripuit volucrisque Fati
Tardavit alas, quum populus frequens Lætum theatris ter crepuit sonum: Me truncus illapsus cerebro Sustulerat, nisi Faunus ictum Dextra levasset, Mercurialium Custos virorum. Reddere victimas Edemque votivam memento: Nos humilem feriemus agnam.
DE CONTINENTIA QUA PAUPERTATEM SUAM DIVITIIS PRÆFERT.
NON ebur neque aureum
Mea renidet in domo lacunar,
Non trabes Hymettiæ
Premunt columnas ultima recisas
Africa, neque Attali
Ignotus heres regiam occupavi,
Nec Laconicas mihi
Trahunt honestæ purpuras clientæ. At fides et ingenî
Benigna vena est, pauperemque dives Me petit: nihil supra
Deos lacesso, nec potentem amicum
Largiora flagito,
Satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die,
Novæque pergunt interire Lunæ. Tu secanda marmora
Locas sub ipsum funus, et sepulchri Immemor struis domos
Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere litora,
Parum locuples continente ripa.
Quid, quod usque proximos Revellis agri terminos et ultra Limites clientium
Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens Deos
Et uxor et vir sordidosque natos. Nulla certior tamen
Rapacis Orci fine destinata
Aula divitem manet
Herum. Quid ultra tendis? que tellus
Pauperi recluditur
Regumque pueris, nec satelles Orci
Callidum Promethea
Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali
Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus
Vocatus atque non vocatus audit.
CARMEN XIX.-AD LIBERUM PATREM.
BACCHUM in remotis carmina rupibus Vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentes et aures Capripedum Satyrorum acutas. Euoe, recenti mens trepidat metu, Plenoque Bacchi pectore turbidum Lætatur. Euoe, parce Liber, Parce, gravi metuende thyrso. Fas pervicaces est mihi Thyiadas Vinique fontem, lactis et uberes Cantare rivos atque truncis Lapsa cavis iterare mella, Fas et beatæ conjugis additum Stellis honorem tectaque Penthei Disjecta non leni ruina,
Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis Nodo coërces viperino
Bistonidum sine fraude crines:
Tu, quum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhætum retorsisti leonis
Unguibus horribilique mala; Quamquam choreis aptior et jocis Ludoque dictus non sat idoneus Pugnæ ferebaris: sed idem Pacis eras mediusque belli. Te vidit insons Cerberus aureo Cornu decorum, leniter atterens Caudam et recedentis trilingui Ore pedes tetigitque crura.
NON usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum æthera Vates, neque in terris morabor Longius invidiaque major
Urbes relinquam. Non ego pauperum Sanguis parentum, non ego, quem vocas, Dilecte, Mæcenas, obibo,
Nec Stygia cohibebor unda. Jam jam residunt cruribus asperæ Pelles et album mutor in alitem Superne, nascunturque leves
Per digitos humerosque plumæ. Jam Dædaleo ocior Icaro Visam gementis litora Bospori Syrtesque Gætulas canorus Ales Hyperboreosque campos.
« PreviousContinue » |