Page images
PDF
EPUB

Vulcano summum properabat lambere tectum.
Convivas avidos cœnam servosque timentes

Tum rapere atque omnes restinguere velle videres.
Incipit ex illo montes Apulia notos

Ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
Nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
Villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,
Udos cum foliis ramos urente camino.
Hic ego mendacem stultissimus usque puellam
Ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
Intentum Veneri; tum immundo somnia visu
Nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
Quattuor hinc rapimur viginti et milia rhedis,
Mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
Signis perfacile est venit vilissima rerum
Hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
Callidus ut soleat humeris portare viator;
Nam Canusî lapidosus, aquæ non ditior urnâ;
Qui locus a forti Diomede est conditus olim.
Flentibus hinc Varius discedit mæstus amicis.
Inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
Carpentes iter et factum corruptius imbri.
Postera tempestas melior, via pejor adusque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia, lymphis
Iratis exstructa, dedit risusque jocosque,
Dum flamma sine thura liquescere limine sacro
Persuadere cupit. Credat Judæus Apella,

80

90

100

Non ego: namque Deos didici securum agere ævum, Nec, si quid miri faciat natura, Deos id

Tristes ex alto cœli demittere tecto.

Brundusium longæ finis chartæque viæque est.

SATIRA VI.

NON quia, Mæcenas, Lydorum quidquid Etruscos
Incoluit fines, nemo generosior est te,

10

Nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus,
Olim qui magnis legionibus imperitarent,
Ut plerique solent, naso suspendis adunco
Ignotos, ut me libertino patre natum.
Quum referre negas, quali sit quisque parente
Natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
Ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
Multos sæpe viros nullis majoribus ortos
Et vixisse probos, amplis et honoribus auctos;
Contra Lævinum, Valerî genus, unde superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
Non unquam pretio pluris licuisse, notante
Judice, quo nosti, populo, qui stultus honores
Sæpe dat indignis et famæ servit ineptus,
Qui stupet in titulis et imaginibus. Quid oportet
Nos facere a vulgo longe longeque remotos?
Namque esto, populus Lævino mallet honorem
Quam Decio mandare novo, censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Sed fulgente trahit constrictos gloria curru
Non minus ignotos generosis. Quo tibi, Tilli,
Sumere depositum clavum fierique tribuno?
Invidia accrevit, privato quæ minor esset.
Nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
Pellibus et latum demisit pectore clavum,

20

30

Audit continuo: "Quis homo hic est? quo patre natus?"
Ut si qui ægrotet quo morbo Barrus, haberi
Ut cupiat formosus, eat quacunque, puellis
Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
Sic qui promittit cives, urbem sibi curæ,
Imperium fore et Italiam, delubra Deorum,
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.

"Tune Syri, Damæ aut Dionysî filius, audes

40

Dejicere e saxo cives aut tradere Cadmo?"
"At Novius collega gradu post me sedet uno;
Namque est ille, pater quod erat meus." Hoc tibi Paullus
Et Messala videris? At hic, si plaustra ducenta
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit
Cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum,
Nunc, quia sum tibi, Mæcenas, convictor; at olim,
Quod mihi pareret legio Romana tribuno.
Dissimile hoc illi est; quia non ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 50
Præsertim cautum dignos assumere, prava
Ambitione procul. Felicem dicere non hoc
Me possim, casu quod te sortitus amicum;
Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca loquutus,
Infans namque pudor prohibebat plura profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed, quod eram, narro. Respondes, ut tuus est mos, 60
Pauca: abeo; et revocas nono post mense jubesque
Esse in amicorum numero. Magnum hoc ego duco,
Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum,
Non patre præclaro, sed vita et pectore puro.
Atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
Mendosa est natura, alioqui recta, velut si
Egregio inspersos reprehendas corpore nævos,
Si neque avaritiam neque sordes aut mala lustra
Objiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
Ut me collaudem, si et vivo carus amicis;
Causa fuit pater his, qui macro pauper agello
Noluit in Flavî ludum me mittere, magni
Quo pueri magnis e centurionibus orti,
Lævo suspensi loculos tabulamque lacerto,

[blocks in formation]

70

Ibant octonis referentes Idibus æra:

Sed puerum est ausus Romam portare docendum
Artes, quas doceat quivis eques atque senator
Semet prognatos. Vestem servosque sequentes,
In magno ut populo, si qui vidisset, avita
Ex re præberi sumptus mihi crederet illos.
Ipse mihi custos incorruptissimus omnes
Circum doctores aderat. Quid multa? Pudicum,
Qui primus virtutis honos, servavit ab omni
Non solum facto, verum opprobrio quoque turpi;
Nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
Si præco parvas aut, ut fuit ipse, coactor

80

[nunc Mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc Laus illi debetur et a me gratia major.

Nil me pœniteat sanum patris hujus; eoque
Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox et ratio: nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum

Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes,
Optaret sibi quisque: meis contentus honestos
Fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod

90

100

Nollem onus haud unquam solitus portare molestum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res
Atque salutandi plures; ducendus et unus
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem; plures calones atque caballi

Pascendi, ducenda petorrita. Nunc mihi curto
Ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,

Mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos;
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Quum Tiburte via prætorem quinque sequuntur
Te pueri lasanum portantes cenophorumque.

Hoc ego commodius quam tu, præclare senator, 110

Millibus atque aliis vivo. Quacunque libido est,
Incedo solus; percontor, quanti olus ac far;
Fallacem circum vespertinumque pererro
Sæpe forum; adsisto divinis; inde domum me
Ad porri et ciceris refero laganique catinum;
Cœna ministratur pueris tribus, et lapis albus
Pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
Vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
Surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
Vultum ferre negat Noviorum posse minoris.
Ad quartam jaceo; post hanc vagor; aut ego lecto
Aut scripto, quod me tacitum juvet, ungor olivo,
Non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
Admonuit, fugio Campum lusumque trigonem.
Pransus non avide, quantum interpellet inani
Ventre diem durare, domesticus otior. Hæc est
Vita solutorum misera ambitione gravique;
His me consolor victurum suavius, ac si
Quæstor avus, pater atque meus patruusque fuisset.

SATIRA VII.

120

130

PROSCRIPTI Regis Rupilî pus atque venenum
Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis, etiam lites cum Rege molestas;
Durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
Confidens tumidusque, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis præcurreret albis.
Ad Regem redeo. Postquam nihil inter utrumque
Convenit: - hoc etenim sunt omnes jure molesti, 10
Quo fortes, quibus adversum bellum incidit; inter
Hectora Priamiden animosum atque inter Achillem

[ocr errors]
« PreviousContinue »