Page images
PDF
EPUB

Dixeris esse satis; neque, si qui scribat uti nos
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comoedia necne poëma
Esset, quæsivere; quod acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. "At pater ardens
Sævit, quod meretrice nepos insanus amica
Filius uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
Noctem cum facibus." Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo

Non satis est puris versum perscribere verbis,
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si

50

60

[est,
Tempora certa modosque et, quod prius ordine verbum
Posterius facias, præponens ultima primis,
Non, ut si solvas, "Postquam Discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disjecti membra poëtæ.
Hactenus hæc alias, justum sit necne poëma,
Nunc illud tantum quæram, meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis,
Magnus uterque timor latronibus; at bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Cæli Birrique latronum,

Non ego sum Capri neque Sulci: cur metuas me? 70
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Quis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigellî:
Nec recito cuiquam nisi amicis, idque coactus,
Non ubivis coramve quibuslibet. "In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes.
Suave locus voci resonat conclusus." Inanes

Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. "Lædere gaudes,"
Inquit, "et hoc studio pravus facis." Unde petitum
Hoc in me jacis? Est auctor quis denique eorum, 80
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Sæpe tribus lectis videas coenare quaternos,

90

E quibus unus amet quavis adspergere cunctos
Præter eum, qui præbet aquam; post, hunc quoque potus,
Condita quum verax aperit præcordia Liber.
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur,
Infesto nigris. Ego, si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum;
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua
De Capitolini furtis injecta Petilli

100

Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
"Me Capitolinus convictore usus amicoque
A puero est causaque mea permulta rogatus
Fecit, et incolumis lætor quod vivit in urbe;
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit." Hic nigræ sucus loliginis, hæc est
Erugo mera; quod vitium procul afore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si
Dixero quid, si forte jocosius, hoc mihi juris
Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
Ut fugerem exemplis vitiorum quæque notando.
Quum me hortaretur, parce, frugaliter atque
Viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
"Nonne vides, Albi ut male vivat filius, utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem
Perdere quis velit." A turpi meretricis amore
Quum deterreret: "Scetani dissimilis sis."

111

66

Ne sequerer mochas, concessa quum Venere uti
Possem : Deprensi non bella est fama Trebonî,"
Aiebat. Sapiens, vitatu quidque petitu

119

Sit melius, causas reddet tibi: mi satis est, si
Traditum ab antiquis morem servare tuamque,
Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum; simul ac duraverit ætas
Membra animumque tuum, nabis sine cortice.
Formabat puerum dictis, et sive jubebat,
Ut facerem quid, "Habes auctorem, quo facias hoc,"
Unum ex judicibus selectis objiciebat;

Sic me

Sive vetabat, "An hoc inhonestum et inutile factu
Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum
Hic atque ille?" Avidos vicinum funus ut ægros
Exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,
Sic teneros animos aliena opprobria sæpe
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis,
Perniciem quæcunque ferunt, mediocribus et quis 130
Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et istinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,

Consilium proprium; neque enim, quum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi. "Rectius hoc est,

Hoc faciens vivam melius." "Sic dulcis amicis
Occurram." "Hoc quidam non belle; numquid ego illi
Imprudens olim faciam simile?" Hæc ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur otî,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poëtarum veniet manus, auxilio quæ
Sit mihi; nam multo plures sumus ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.

SATIRA V.

EGRESSUM magna me excepit Aricia Roma
Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus,
Græcorum longe doctissimus; inde Forum Appî,

140

Differtum nautis, cauponibus atque malignis.
Hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos
Præcinctis unum; minus est gravis Appia tardis.
Hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo
Exspectans comites. Jam nox inducere terris
Umbras et cœlo diffundere signa parabat.
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere. "Huc appelle."

10

"Trecentos inseris: ohe

20

Jam satis est!" Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices ranæque palustres
Avertunt somnos. Absentem ut cantat amicam
Multa prolutus vappa nauta atque viator
Certatim, tandem fessus dormire viator
Incipit, ac missæ pastum retinacula mulæ
Nauta piger saxo religat stertitque supinus.
Jamque dies aderat, nil quum procedere lintrem
Sentimus; donec cerebrosus prosilit unus
Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno
Fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
Ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
Milia tum pransi tria repimus atque subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur.
Huc venturus erat Mæcenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
Legati, aversos soliti componere amicos.
Hic oculis ego nigra meis collyria lippus
Illinere. Interea Mæcenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
Factus homo, Antonî non ut magis alter amicus.
Fundos Aufidio Lusco prætore libenter
Linquimus, insani ridentes præmia scribæ,
Prætextam et latum clavum prunæque batillum ".
In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena præbente domum, Capitone culinam.

avatillum catillum.

30

30

40

Postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessæ Virgiliusque
Occurrunt, animæ, quales neque candidiores
Terra tulit neque quîs me sit devinctior alter.
O qui complexus et gaudia quanta fuerunt!
Nil ego contulerim jucundo sanus amico.
Proxima Campano ponti quæ villula, tectum
Præbuit, et parochi quæ debent ligna salemque.
Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt.
Lusum it Mæcenas, dormitum ego Virgiliusque;
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa,
Quæ super est Caudi cauponas. Nunc mihi paucis
Sarmenti scurræ pugnam Messîque Cicirrhi,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
Contulerit lites. Messî clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his majoribus orti
Ad pugnam venere. Prior Sarmentus: "Equi te
Esse feri similem dico." Ridemus, et ipse
Messius: "Accipio:"-caput et movet: "O, tua cornu
Ni foret exsecto frons," inquit, "quid faceres, quum
Sic mutilus miniteris ?" At illi foeda cicatrix
Setosam lævi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta jocatus,
Pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:

50

60

Nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
Multa Cicirrhus ad hæc: Donasset jamne catenam
Ex voto laribus, quærebat? Scriba quod esset,
Deterius nihilo dominæ jus esse. Rogabat
Denique, cur unquam fugisset, cui satis una
Farris libra foret, gracili sic tamque pusillo?
Prorsus jucunde cœnam produximus illam.
Tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes
Pæne macros arsit dum turdos versat in igni ;
Nam vaga per veterem dilapso flamma culinam

Nihilo deterius Nullo deterius

70

« PreviousContinue »