Page images
PDF
EPUB

10

Usque ad mala citaret', "Io Bacche!" modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi; sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui
Junonis sacra ferret: habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna, loquens; modo: Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quæ defendere frigus
Quamvis crassa queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, "Quid tu?
Nullane habes vitia?" Immo alia et fortasse minora. 20
Mænius absentem Novium quum carperet, "Heus tu,"
Quidam ait, "ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas?" "Egomet mi ignosco," Mænius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Quum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paullo, minus aptus acutis

Naribus horum hominum; rideri possit, eo quod 30
Rusticius tonso toga defluit et male laxus

In pede calceus hæret: at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amica
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnæ.
Vellem in amicitia sic erraremus et isti

Literaret

prævideas

40

50

Errori nomen virtus posuisset honestum.
At pater ut gnati, sic nos debemus amici,
Si quod sit vitium, non fastidire: strabonem
Appellat pætum pater, et pullum, male parvus
Si cui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc varum distortis cruribus; illum
Balbutit scaurum, pravis fultum male talis.
Parcius hic vivit: frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paullo est: concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior atque
Plus æquo liber: simplex fortisque habeatur;
Caldior est: acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit: multum demissus homo; illi
Tardo cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
Quum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque vocamus.
Simplicior quis et est, qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mæcenas, ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone molestus:
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut sequum est,
Quum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce, 70
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius; sequum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus vitium iræ,
Cetera item nequeunt stultis hærentia, cur non

60

80

Ponderibus modulisque suis ratio utitur, ac res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurierit jus,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est!: Paullum deliquit amicus;
Quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor æris,
Qui nisi, quum tristes misero venere Calendæ,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias captivus ut audit.
Comminxit lectum potus mensave catillum
Euandri manibus tritum dejecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quod faciam, si furtum fecerit, aut si
Prodiderit commissa fide sponsumve negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Quum ventum ad verum est; sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.
Quum prorepserunt primis animalia terris,

90

99

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus,
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere; dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos Venerem incertam rapientes more ferarum
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,

110

Dividit ut bona diversis, fugienda petendis;
Nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque
Qui teneros caules alieni fregerit horti,

Et qui nocturnus sacra Divum legerit. Adsit
Regula, peccatis quæ pœnas irroget æquas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
Nam, ut ferula cædas meritum majora subire
Verbera, non vereor, quum dicas esse pares res
Furta latrociniis et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus et solus formosus et est rex ;

[ocr errors]

120

130

Cur optas quod habes? "Non nosti, quid pater," inquit,
Chrysippus dicat: Sapiens crepidas sibi nunquam
Nec soleas fecit, sutor tamen est sapiens." Qui?
"Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
Optimus est modulator; ut Alfenus vafer, omni
Abjecto instrumento artis clausaque taberna,
Sutor erat, sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex solus, sic rex." Vellunt tibi barbam
Lascivi pueri; quos tu nisi fuste coërces,
Urgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
Rex ibis, neque te quisquam stipator ineptum
Præter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici;
Inque vicem illorum patiar delicta libenter,
Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque poëtæ,
Atque alii quorum comœdia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus ac fur,
Quod machus foret, aut sicarius, aut alioqui

140

Famosus, multa cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctæ naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus: in hora sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno.
Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
Garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
Scribendi recte: nam ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat: "Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus uter plus scribere possit."
Dî bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis,
At tu conclusas hircinis follibus auras,

10

20

20

Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius ultro
Delatis capsis et imagine; quum mea nemo
Scripta legat vulgo recitare timentis ob hanc rem,
Quod sunt quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis media erue turba:
Aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære;
Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo
Vespertina tepet regio; quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odere poëtas.

30

"Fænum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum
Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico;
Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes
Gestiet a furno redeuntes scire lacuque

Et pueros et anus." Agedum, pauca accipe contra.
Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtis,
Excerpam numero: neque enim concludere versum 40

« PreviousContinue »