Page images
PDF
EPUB

Denique sit finis quærendi, quumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives,
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

66

100

Quid mi igitur suades? ut vivam Mænius? aut sic Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere: non ego, avarum Quum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaïn quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus Se probet ac potius laudet diversa sequentes, Quodque aliena capella gerat distentius uber, Tabescat, neque se majori pauperiorum

110

Turbæ comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli:

120

10

Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis :
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet; laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque,
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili
Sub patribus duris tironum. Maxime," quis non,
"Jupiter!" exclamat, simul atque audivit? "At in se
Pro quæstu sumptum facit hic." Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terentî 20
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

66

Si quis nunc quærat, "Quo res hæc pertinet ?" Illuc:
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscoenum subductis usque facetus;
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste:

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 30
Quidam notus homo quum exiret fornice, "Macte
Virtute esto," inquit sententia dia Catonis :
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. "Nolim laudarier," inquit,
"Sic me," mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mœchos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,

[blocks in formation]

40

Atque hæc rara, cadat dura inter sæpe pericla.
Hic se præcipitem tecto dedit; ille flagellis
Ad mortem cæsus; fugiens hic decidit acrem
Prædonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem
Demeterent ferro. Jure omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dico, Sallustius in quas

50

Non minus insanit, quam qui mochatur: at hic s`,
Qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat: "Matronam nullam ego tango."
Ut quondam Marsæus, amator Originis ille,
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque,
Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus unquam alienis.
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud, quidquid ubique
Officit, evitare? Bonam deperdere famam,

60

Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque
Quam satis est pugnis cæsus ferroque petitus,
Exclusus fore, quum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret hæc animus: "Quid vis tibi? nunquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?"
Quid responderet? "Magno patre nata puella est."
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suæ, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis

70

Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne poeniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris

Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos
-Sit licet hoc, Cerinthe, tuum

aut crus

[ocr errors]
[ocr errors]

80

tenerum est femur

Rectius; atque etiam melius persæpe togatæ est.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit, nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
Inspiciunt, ne, si facies, ut sæpe, decora

Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa,

90

Quæ mala sunt spectes. "O crus! o brachia!" verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ præter faciem nil cernere possis,

Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata

nam te

Hoc facit insanum, multæ tibi tum officienth res, Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ,

Ad talos stola demissa et circumdata palla,

Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem. 100
Altera, nil obstat; Cois tibi pæne videre est

Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante

Quam mercem ostendi? "Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,"

Cantat et apponit, "Meus est amor huic similis; nam Transvolat in medio posita et fugientia captat."

Hiscine versiculis speras

tibi posse dolores

b officiunt

110

Atque æstus curasque graves e pectore pelli?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num, tibi quum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula? num esuriens fastidis omnia præter
Pavonem rhombumque? Tument tibi quum inguina,
num, si

Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?

Non ego: namque parabilem amo Venerem facilemque.
Illam, "Post paullo:" "Sed pluris :" "Si exierit vir:"
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quæ neque magno 121
Stet pretio neque cunctetur, quum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit, quam dat natura, videri.
Hæc ubi supposuit dextro corpus mihi lævum,
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vel pallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret; si collibuisset, ab ovo

i aut puer

vepallida ne pallida

130

« PreviousContinue »