Page images
PDF
EPUB

4. — in Atilio Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est, non esse eum postliminio reversum, quia iuraverat Carthaginem reversurum et non habuerat animum Romae remanendi. Pomp. 1. 5 § 3 eod.

5. Postliminio carent, qui armis victi hostibus se dederunt. — (Indutiarum) tempore non est postliminium. - Transfugae nullum postliminium est. Paul. l. 17 l. 19 § 1. 4

eod.

6. Cum duae species postliminii sint, ut aut nos revertamur aut aliquid recipiamus: cum filius revertatur, duplicem in eo causam esse oportet postliminii, et quod pater eum reciperet et ipse ius suum. Pomp. 1. 14 pr. eod.

7. Si praegnans mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit postliminium habet, item patris vel matris condicionem sequitur. Iul. 1. 26 D. de statu hom. 1, 5.

8. Si emptor, priusquam per usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio non restitui, quia possessio plurimum facti habet, causa vero facti non continetur postliminio. Pap. 1. 19 D. ex qu. ca. mai. 4, 6. (Cf. $ 76. II. a.)

9. Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiisfamiliarum computentur: nam defuncto illo apud hostes, ex quo captus est patresfamiliarum, reverso numquam non in potestate eius fuisse credentur. l. 12 S 1 D.

de captiv. c. 1. Lege Cornelia testamenta eorum, qui in hostium

potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent in hostium potestatem non pervenissent. Iul. 1. 12 D. qui test. fac. 28, 1.

2. In omnibus partibus iuris is qui reversus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse videtur, cum captus est. Ulp. I. 18 D. de captiv.

3. Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si post

liminio revertisset. Iul. 1. 22 $ 1 eod. d. 1. Redemptio facultatem redeundi praebet, non ius post

liminii mutat. Pomp. 1. 20 § 2 eod.

2. Potestatis verbum . . referendum est etiam ad eum, quem redemit ab hostibus: quamvis placeat hunc servum non esse, sed vinculo quodam retineri donec pretium solvat. Ulp. I. 20 1 D. qui test. 28, 1.

3. Liber captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit, vel hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. Diocl. 1. 17 C. de postl. 8, 50.

4. Si quis ingenuam ab hostibus redemptam eo animo Saltow sti, Institutionen. 4. Aufl.

secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo naturalis filii cum matre manumiserit, ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui eorum, quos manumisisse sibi visus est, officere debet, et exinde intelligi oportet remissum matri pignoris vinculum, ex quo de ea suscipere liberos optaverat: ideoque eam, quae postliminio reversa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat. Ulp. l. 21 pr. D. de capt.

II. Nach ius civ.: a. Verkauf ins Ausland (trans Tiberim), welchem nach älterem R. der dem census oder Kriegsdienste fich Entziehende und der dem Gläubiger zugesprochene Schuldner (8 116) unterlag (vgl. ferner § 50. II. b.); sowie Auslieferung an den Feind. b. Verurteilung zu einer Kapitalstrafe (zum Tode oder zur Bergwerksarbeit), welche den davon Betroffenen zum servus poenae machte. c. Betrügerischer Selbstverkauf eines über 20 Jahre Alten. d. Contubernium einer Freien mit einem fremden Sklaven wider des Herrn Willen nach dem SC. Claudianum. e. Revocatio in servitutem, welche den Freigelassenen wegen Undankbarkeit gegen den Patron treffen konnte. (Vgl. § 38. I. A. a.) a. 1. Populus cum eum vendit, qui miles factus non est, ..

iudicat, non esse eum liberum, qui ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum vendit, hoc iudicat, . . eum, qui cum liber esset, censeri noluerit, ipsum sibi libertatem abiudicavisse. Cic. pro Caec. 34, 99.

2. Qui ad delectum.olim non respondebant, ut proditores libertatis in servitutem redigebantur; sed mutato statu militiae recessum a capitis poena est. l. 4. § 10 D. de re mil. 49, 16.

3. Eum qui legatum pulsasset, Q. Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere; quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an civis Romanus maneret, quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret; in qua sententia videtur P. Mucius fuisse. Pomp. 1. 18 (17) D. de legation. 50, 7.

4. An qui hostibus deditus reversus nec a nobis receptus civis Romanus sit, inter Brutum et Scaevolam varie tractatum est: et consequens est, ut civitatem non adipiscatur. Mod. l. 4 D. de capt. 49, 15.

5. — memoria traditum, quem pater suus aut populus vendidisset, aut pater patratus dedidisset, ei nullum esse

postliminium. Cic. de orat. I. 40, 181. b. 1. Hi vero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum

damnantur, libertatem perdunt bonaque eorum publicantur. Gaj. I. 8 § 4 D. qui test. fac. 28, 1.

2. Servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum dam

dicavisse. esset, censum vendit,"%, adire peri

nantur et qui bestiis subiiciuntur. § 3 I. qu. mod. ius

pot. 1, 12. c. 1. Conventio privata neque servum quemquam, neque

libertum alicuius facere potest. Callistr. l. 37 D. de lib. causa. 40, 12.

2. Servi . . fiunt . . iure civili: cum homo liber maior XX annis ad pretium participandum sese venumdari passus est. § 4 I. de iure pers. 1, 3.

3. Maiores XX annis ita demum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum, qui veniit, pervenerit. Ulp. 1. 1 pr. D. quib. ad lib. 40, 13.

4. Homo liber qui se vendidit, manumissus non ad suum statum revertitur, quo se abdicavit, sed efficitur libertinae

condicionis. Modest. 1. 21 D. de statu hom. 1, 5. d. 1. Si mulier ingenua civisque Romana vel Latina alieno

se servo coniunxerit, si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit, efficitur ancilla. Paul. II. 21a) § 1.

2. — libera mulier servili amore bacchata ipsam libertatem per senatusconsultum amittebat et cum libertate substantiam: quod indignum nostris temporibus esse existimantes et a nostra civitate deleri et non inseri nostris

Digestis concessimus. $ 1 I. de succ. subl. 3, 12. e. Si manumissus ingratus circa patronum suum exstiterit, ..

a patrono rursus sub imperio dicioneque mittatur, si in iudicio . . patroni querela exserta ingratum eum ostendat; filiis etiam qui postea nati fuerint servituris. — Constant. 1. 2 C. de libertis. 6, 7.

3. Endigung der servitus.

§ 37. (S 27.) . überhaupt. [Müll. $ 52. B. J. $ 47. P. & 213. K. § 213. 248. Ku. I. § 375. 376.

II. 254. D. $ 109. 110.] I. Der Sklave erlangt die Freiheit und Persönlichkeit regelmäßig durch Freilassung (manumissio) seitens des Herrn, und damit dessen eigene R-fähigkeit.a) So erhält er die Civität nur, wenn sein Herr dieselbe besikt. Aber selbst wenn der Herr Röm. Bürger war, hatte die Freilassung nach älterem R. nicht überall die gleiche Wirkung: der Freigelassene wurde bald civis Rom., bald Nichtbürger, bald hatte die Freilassung nur einen faktischen Freiheitszustand zur Folge (S 39.), je nachdem die rechtlichen Erfordernisse einer vollwirksamen Manumission alle vorhanden waren, oder es an denselben mehr oder weniger mangelte. b)

a. Manumissiones quoque iuris gentium sunt. Est autem

manumissio de manu missio i. e. datio libertatis: nam quamdiu quis in servitute est, manui et potestati suppositus est,

manumissus liberatur potestate. Ulp. l. 4 D. de J. et J. 1, 1. b. Libertorum genera sunt tria: cives Romani, Latini Iuniani,

dediticiorum numero. Ulp. I. 5.

II. Die Erfordernisse einer vollwirksamen, dem libertus die Civität gewährenden, Manumission sind folgende:

A. Der Freilasser muß an dem Sklaven dominium ex iure Quiritium, d. i. volles Röm. Eigentum (S 75. II. b. 3.), und zwar ausschließliches sowohl als unbeschränktes Eigentum, und ihn zugleich in bonis haben. a. Communem servum unus ex dominis manumittendo par

tem suam amittit eaque adcrescit socio; maxime si eo modo manumiserit, quo si proprium haberet, civem Romanum facturus esset: nam si inter amicos eum manumiserit, plerisque placet nihil eum egisse. — Servus, in quo alterius est ususfructus alterius proprietas, a proprietatis domino manumissus liber non fit, sed servus sine domino est. Ulp.

I. 18. 19. b. — constitutio Severi et Antonini principum reperta est, ex

qua generaliter necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat, pretio videlicet arbitrio praetoris constituendo, secundum ea, quae et Ulpianus et Paulus refert. — generaliter sancimus, ut .. in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit, hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam. – Ius adcrescendi . . nullis esse momenti nec in posterum frequentari penitus concedimus. Iust. 1. un. C. de ser. co. 7, 7. c. Servus pignori datus, etiamsi debitor locuples sit, manumitti

non potest. Paul. 1. 3 D. de manum. 40, 1.

B. Die Freilassung muß in gehöriger Form erfolgen (iusta ac legitima manumissio). Solcher Formen gab es im älteren R. drei: a. Manumissio vindicta, d. i. ursprünglich die solenne Freilassung durch legis actio vor dem Magistrat, welche in der Form eines Rstreites über die Freiheit (S 40. I.) mit dem Herrn des Freizulassenden, als Beklagten, vor sich geht, auf dessen Zugeständnis (confessio $ 27. II. a.) der Magistrat dem Sklaven die Freiheit zuspricht; später die Freilassung durch eine bloße Erklärung des Herrn vor der kompetenten Behörde. b. Censu, d. i. die Freilassung durch Eintragung in die Censusregister. c. Testamento, d. i. die Freilassung durch testamentarische Anordnung, welche entweder in der unmittelbaren Gewährung der Freiheit (directa libertas — libertus orcinus) oder in einem an den Erben gerichteten, erzwingbaren Auftrag, den Sklaven freizulassen (fideicommissaria libertas), bestehen

kann. Ist die direkte Freiheitsgewährung an eine Bedingung oder Zeitbestimmung geknüpft, so bleibt der also Freigelassene einstweilen Sklave, jedoch mit der von seinem Herrn unabhängigen Anwartschaft auf die Freiheit, und wird statuliber genannt. — Zu diesen Manumissionsformen kam in der christlichen Kaiserzeit noch d. die manumissio in ecclesia hinzu. — e. Die formlose Freilassung (inter amicos) hatte im ältesten R. gar keine, im späteren nur eine beschränkte rechtliche Wirkung (§ 39. II. b.); doch hat auch ihr, unter gewissen Vorausseßungen, Justinian volle R-wirkung beigelegt. a. 1. Vindicta manumittuntur apud magistratum populi, velut consulem praetoremve vel proconsulem. Ulp. I. 7.

2. Non est omnino necesse pro tribunali manumittere; itaque plerumque in transitu servi manumitti solent, cum aut lavandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusve Caesaris. Gaj. 1. 7 D. de manum. vind. 40, 2.

3. Manumissio per lictores hodie domino tacente expediri solet et verba solemnia, licet non dicantur, ut dicta accipiuntur. Hermog. 1. 23 eod.

4. Ego cum in villa cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset. Ulp.

1. 8 eod. b. 1. Censu manumittebantur olim, qui lustrali censu Romae

iussu dominorum inter cives Romanos censum profitebantur. Ulp. I. 8.

2. — est autem lustrum quinquennale tempus, quo Roma lustratur. Magna autem dissensio est inter prudentes, quae in censu aguntur, utrum eo tempore vires accipiant omnia, quo census agitur, an eo tempore, quo lustrum conditur.

Dos. 17. a) [19. 20.] c. 1. Testamento manumissus ita demum fit liber, si testamentum valeat et ex eo adita sit hereditas. Marcian. 1. 23 pr. D. de manum. test. 40, 4.

2. — nec alius ullus directo ex testamento libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium fuerit, et quo faceret testamentum et quo moreretur. Gaj. II. § 267.

3. Libertas et directo potest dari hoc modo: LIBER ESTO, LIBER SIT, LIBERVM ESSE IVBEO, et per fideicommissum, utputa: ROGO, FIDEI COMMITTO HEREDIS MEI, VT STICHVM SERVVM MANVMITTAT. - Is qui directo liber esse iussus est, testatoris vel orcinus fit libertus; is autem cui 'per fideicommissum data est libertas, non testatoris sed manumissoris fit libertus. Ulp. II. 7. 8.

4. Libertas ad tempus dari non potest. Paul. 1. 33 D, mm. test. 40, 4.

« PreviousContinue »