Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors]

condemnari, placet, per exceptionem doli mali te defendi debere. Item si pactus fuero tecum, ne id quod mihi debeas a te petam, nihilo minus id [ipso iure] a te petere possum Dare Mihi Oportere, quia obligatio pacto convento non tollitur; sed placet, debere me petentem per exceptionem pacti conventi repelli. §. In his quoque actionibus, quae non in personam sunt, exceptiones locum habent, veluti si metu me coegeris aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem: nam si eam rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam si metus causa te fecisse aut dolo malo arguero, repelleris. Gaj. IV. § 116. 117.

3. Exceptio est condicio, quae modo eximit reum damnatione, modo minuit damnationem. Pau1. 1. 22 pr. D. h. t. (= de except. 44, 1.) b. 1. Ideo autem hanc exceptionem (doli) praetor proposuit, ne cui dolus suus per occasionem iuris civilis contra naturalem aequitatem prosit. Pau1. 1.1 § 1 D. de doli exc. 44,4.

2. — dolo facere eum qui contra ipactum petat, negari non potest. — Ulp. 1. 2 § 4 eod.

3. Et generaliter sciendum est, ex omnibus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo fecit, attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis ignorantia sit in eo, ut dolo careat. 1. 2 § 5 D. eod.

4. Dolo facit, qui petit quod redditurus est. Pau1. 1. 8 pr. eod.

II. SDie exceptiones roerben eingeteilt: a. Jtad) tbrer 2Birffam* feit, in peremptoriae (perpetuae) unb dilatoriae (temporales): erftere finb biejentgen, toeld)e ber SMage fiir immer entgegenfteben, alfo ba§ $lage*3i b£,Hig untoirffam mad)en (jerftorenbe); lefcteie btejenigen, toeld)e ber SIage nur einfttoeilen entgegenfteben, alfo bie ©eltenbmad)ung be§ fIdgerifd)en 2lnfprud)e§ auffefjieben (auffd)iebenbe Ginreben); bie 2Birfung beiber @jeeptionen ift jeboti) tm %aUe er* folgter (Sntgegenfejjung btefelbe. b. 3tad) iftrer fuSjeftiben Sejtebung, tn exc. in rem unb in personam (paffit> btnglid)e unb j>erf6nlid)e), je nad;bem fie jebermann ober nur einer beftimmten ^erfon, alS $Idger, entgegengefteHt toerben fbnnen; unb tn exc. rei unb personae cohaerentes (aftib btnglid)e unb perfbnlid)e), je nadjbem fie jebermann ober nur einer beftimmten ^ierfon, al§ Seflagtem, ju^ ftefjen.

a. 1. Perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec evitari possunt, qualis est doli mali, et rei iudicatae, et si quid contra leges senatusve consultum factum esse dicetur, item pacti conventi perpetui i. e. ne omnino pecunia petatur. Temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent sed evitari possunt, qualis est pacti conventi temporalis i. e. ne forte intra quinquennium ageretur. Gaj. 1. 3 D. h. t.

2. — dilatoria est exceptio, quae differt actionem. — Ulp. 1. 2 § 4 eod.

3. Observandum est autem ei, cui dilatoria obiicitur exceptio, ut differat actionem; alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit: nec enim post illud tempus, quo integra re eam evitare poterat, adhuc ei potestas agendi superest, re in iudicium deducta et per exceptionem perempta. Gaj. IV. § 123.

b 1. Et quidem illud adnotandum est, quod specialiter exprimendum est, de cuius dolo quis queratur, non in rem:

SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO FACTVM EST, Sed sic: SI IN EA
RE NIHIL DOLO MALO ACTORIS FACTVM EST. Docere igitUr

debet is qui obiicit exceptionem, dolo malo actoris factum,
nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum. — §. Plane ex
persona eius, qui exceptionem obiicit, in rem opponitur
exceptio: neque enim quaeritur, adversus quem commissus
sit dolus, sed an in ea re dolo malo factum sit a parte
actoris. Ulp. 1. 2 § 1. 2 D. de doli exc 44, 4.

2. Exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit enimvero metus causa exceptio in rem scripta est: si In Ea Re Nihil Metvs Cavsa FACTVM Est, ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. Id. 1. 4 § 33 eod.

3. Exceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad alios. — §. Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est. Igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fideiussori. Pau1. 1. 7 pr. § 1 D. h. t.

III. 3ri gleid)er SBeife toie bie actio burd) exceptio, fann bie exceptio burd) eine replicatio ('quasi exceptionis exceptio'), btefe toieberum burd) duplicatio u. f. f. entfrdftet toerben. (33fp. § 90. ELI. d. § 102. III. c. § 129. III. B. a. 1.)

a. Replicationes nihil aliud sunt, quam exceptiones, et a parte actoris veniunt; quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant. Ulp. 1. 2 § 1 D. h. t.

b. Interdum evenit, ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat actori; quod cum accidit alia adiectione opus est adiuvandi actoris gratia: quae adiectio replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis exceptionis. — §. Interdum autem evenit, ut rursus replicatio, quae prima facie iusta sit, inique reo noceat; quod cum accidit, adiectione opus est adiuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatur. §. Et si rursus ea prima facie iusta

6aI(owStt, 3nftitution«n. i. 3tuft. 6

[ocr errors][ocr errors]

utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset. § 8 I . de interd. 4, 15.

n. 35te interdicta roerben (abgefeben bon ber (Sinteilung tn restit., exhib., prohib.) eingetetlt: a. tn betitortfdje (quae proprietatis causam continent) unb boffefforifd)e (quae possessionis caus. cont.); b. tn simplicia unb duplicia. (B. § 91. § 98. H.

a. Sequens in eo est divisio, quod vel adipiscendae possessionis causa comparata sunt vel retinendae vel recuperandae. Gaj. IV. § 143.

b. Tertia divisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. §. Simplicia sunt, velut in quibus alter actor alter reus est, qualia sunt omnia resitutoria aut exhibitoria: namque actor est, qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus est, a quo desideratur, ut exhibeat aut restituat. §. Prohibitoriorum autem interdictorum alia duplicia alia simplicia sunt. — §. Duplicia sunt velut Vti PossiDetis interdictum et Vtrvbi: ideo autem duplicia vocantur, quod par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intelligitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet. Gaj. IV. § 156— 158. 160.

[ocr errors]
« PreviousContinue »