Page images
PDF
[ocr errors]

a. 1. Qui aliud dicit quam vult, neque id dicit quod vox significat, quia non vult, neque id quod vult, quia id non loquitur. Pau1. 1 . 3 D. de reb. dub. 34, 5.

2. Quotiens volens alium heredem scribere, alium scripserit in corpore hominis errans, . . placet, neque eum heredem esse, qui scriptus est, quoniam voluntate deficitur, neque eum, quem voluit, quoniam scriptus non est. — Et si in re quis erraverit, utputa dum vult lancem relinquere, vestem leget, neutrum debebitur. Ulp. 1. 9 pr. § 1» D. de her. inst. 28, 5.

3. Non videntur, qui errant, consentire. Id. 1. 116 § 2 D. de R. J. 50, 17.

4. In omnibus negotiis contrahendis, . . si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet, quod acti sit. Pomp. 1 . 57 D. de O. et A. 44, 7.

5. Si igitur me fundum emere putarem Cornelianum, tu mihi te venjere Sempronianum putasti: quia in corpore dissensimus, emptio nulla est. Ulp. 1. 9 pr. D. de C. E. 18, 1.

b. 1. Contractus imaginarii . . iuris vinculum non obtinent. Modest, 1 . 54 D. de O. et A.

2. Si quis donationis causa minoris vendat, venditio valet: totiens enim dicimus, in totum venditionem non valere, quotiens universa venditio donationis causa facta est. Ulp. 1. 38 D. de C. E.

3. Plus valere quod agitur, quam quod simulate concipitur. Rubr. C. 4, 22.

[ocr errors]
[ocr errors]

ab emptione discedatur, erit pura emptio, quae sub condicione resolvitur; sin autem hoc actum est, ut perficiatur emptio nisi melior condicio offeratur, erit emptio condicionalis. Ulp. 1. 2 pr. D. de in di. add. 18, 2.

3. Stipulationem, quae propter causam dotis fiat, constat habere in se condicionem hanc: si nuptiae fuerint secutae. Ulp. 1 . 21 D. de J. D. 23, 3.

4. Condiciones, quae ad praeteritum vel praesens tempus referuntur, aut statim infirmant obligationem aut omnino non differunt, veluti: siTitius eonsul fuit, vel si Maevius vivit, dare spondes? nam si ea ita non sunt, nihil v&let stipulatio; sin autem ita se habent, statim valet. Quae enim per rerum naturam certa sunt, non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint . § 6. I. de V. O.

5. Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstitura est, pure videtur stipulari. Ulp. 1. 9 § 1. D. de novat. 46, 2.

b. 1. Sin autem aliquid sub condicione relinquatur vel casuali, vel potestativa, vel mixta, quarum eventus ex fortuna, vel ex honoratae personae voluntate, vel ex utroque pendeat . . Iustinian. 1. un § 7. C. de cad. tol1. 6, 51.

2. Si ita stipulatus fuero: si in Capitolium non aseenderis, vel Alexandriam non ieris, eentum dari spondes? non statim committetur stipulatio, . . sed cum certum esse coeperit, te Capitolium ascendere vel Alexandriam ire non posse. Pap. 1. 115 D. de V. O. 45, 1.

3. Condicionum duo sunt genera, aut enim possibilis est aut impossibilis; possibilis est, quae per rerum naturam admitti potest, impossibilis, quae non potest . Pau1. III . 4. b. § 1.

4. Si quis sub ea condicione stipuletur, quae existere non potest, veluti: si digito eoelum tetigerit, inutilis est stipulatio. Sed legatum sub impossibili condicione relictum nostri praeceptores proinde deberi putant, ac si sine condicione relictum esset; diversae scholae auctores non minus legatum inutile existimant, quam stipulationem; et sane vix idonea diversitatis ratio reddi potest. Gaj. III. § 98.

5. Obtinuit, impossibles condiciones testamento adscriptas pro nullis habendas. Ulp. 1. 3 D. de C. et D. 35, 1.

6. Stipulatio hoc modo concepta: si heredem me non feeeris, tantum dare spondes? inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio. Iu1. 1. 61 D. de V. O. 45, 1.

7. Condiciones, quae contra bonos mores inseruntur [sc. testamento], remittendae sunt, veluti si parentibus suis alimenta non praestiterit. Pau1. 1. 9 D. de cond. inst. 28, 7.

B. SBirfung. a. <Bo lange bie ©u§penfh>*33ebingung fd)roebt (cond. pendet), bat ba§ ^gefcfj. nod) feine 2Birffamfeit; ba§ burd) baffetbe ju begriinbenbe % erjftirt nodj nid)t, bod) finbet bie 9)ioglicb> feit fetne§ (Sntfteben§ geroiffe reef/tl. Serudfid)tigung, unb e§ ift eine perf6nlid)e ©ebunbenbeit ber 23arteien oorfjanben. b. $er ©ntritt roie ber 2Iu§faH ber Seb. (cond. existit, deficit) mad)en ber iiber bie 2Birffamfeit be§ 9t*gefdt). berrfd)enben Ungeroifjf)eit ein @nbe: lefcterer, inbem er ba§ 9i*gefd). al§ ein bon 2lnfang an (binfidjtlid) ber 9i-begrunbung) unrotrffame§ f)inftettt; erfterer, tnbem er ifjm 2Birffamfeit berleif)t, fo bafj je^t ba§ fraglid)e 9i*berf)dltnt§ al§ etn burd) bie bebingte 2BittenSerfldrung in§ Seben gerufene§ — bie Dbligation al§ eine bereit§ im 2lugenblicfe ber 2lbgabe ber 2Bitten§* erfldrung begriinbete, roenngleiaj nod) tn ifjrer 2Birffamfeit fu§Jjen^ birte, ba§ binglief)e 9i*berbdltni§ al§ ein freilid) erft je^t, aber unmittelbar entftef)enbe§ (bgl. aud) § 37. II. B. c. 6—9. § 183. H. a.) — bef)anbelt roirb. (gdlfdjlid) fog. 9tueftotrfung, ogl. § 36. I. b. 9. § 53. II. b. 2. 3. § 88. H. a. 3.) c. Umgefebrt t)at ba§ unter einer 9tefotutib-Sebtngung gefd)Ioffene 9i-gefd). fogleid) botte 2Birffamfeit unb roirb mit bem (Sintritt ber Sebingung nad) riicfrodrt§ aufgeloft (f. A. a. 2.).

a. 1. Ex condicionali stipulatione tantum spes est debitum iri, eamque ipsam spem transmittimus [sc. ad heredem], si priusquam condicio existat, mors nobis contigerit. §4 I. de V. O. 3, 15.

2. In iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quominus impleatur, .perinde haberi ac si impleta condicio fuisset. Ulp. 1. 161 D. de R. J. 50, 17.

b. 1. — cum semel condicio exstitit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine condicione facta esset . Gaj. 1. 11 § 1 D. qui potior. 20, 4.

2. . . si sub condicione stipuletur, . . . ex praesenti vires accipit stipulatio, quamvis petitio ex ea suspensa sit. Pau1. 1. 26 D. de stip. serv. 45, 3.

3. Si filiusfamilias sub condicione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exstiterit condicio, patri actio competit, quia in stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus. Id. 1. 78 pr. D. de V. O. 45, 1.

4. Si sub condicione emptio facta sit, pendente condicione emptor usu non capit. Id. 1. 2 § 2 D. pro empt. 41, 4.

5. Quodsi sub condicione res venierit, si quidem defecerit condicio, nulla est emptio sicuti nec stipulatio. . . Quodsi pendente condicione emptor vel venditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes quoque obligatos esse, quasi iam contracta emptione in praeteritum . . Stipulationes et legata condicionalia perimuntur, si pendente condicione res extincta fuerit. Id. 1. 8 pr. D. de per. et comm. 18, 6.

-m. Sefrtftung (dies) ift ber 3ufaf c ju einer 2Bitten§erfldrung,

« PreviousContinue »