Page images
PDF
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

trariam voluntati; . . sed postea detracta est vis mentio ideo, quia quodcumque vi atroci fit, id metu quoque fieri videtur. Ulp. 1. 1 D. h. t. = qu. metus c . 4, 2.

2. Vis est maioris rei impetus, qui repelli non potest. Paul. 1 . 2 D. eod.

3. Est metus opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur. Cicero Tuscul. IV. 7, 14. — Metum accipiendum Labeo dicit non quemlibet timorem, sed maioris mali. Ulp. 1. 5 D. h. t. — Nec tamen quilibet metus ad rescindenda ea, quae consensu terminata sunt, sufficit, sed talem metum probari oportet, qui salutis periculum vel corporis cruciatum contineat. Dioclet. 1. 13 C. de transact. 2, 4.

4. Metum autem non vani hominis, sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc Edictum pertinere dicemus. Gaj. 1. 6 h. t .

5. Metum praesentem accipere debemus, non suspicionem inferendi eius; . . Pomponius ait, metum illatum accipiendum, i. e. si illatus est timor ab aliquo. Ulp. 1. 9 pr. eod. (§ 91. n. a- 2.)

6. Si metu coactus adii hereditatem, puto me heredem effici: quia, quamvis si liberum esset, noluissem, tamen coactus volui. Paul. 1. 21 § 5 eod.

7. Nihil consensui tam contrarium est, . . quam vis atque metus; quem comprobare, contra bonos mores est . Ulp. 1. 116 pr. D. de R. J. 50, 17.

b. 1. Dolum malum Servius quidem ita definiit: machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem, posse et sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur; posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deserviant et tuentur vel sua vel aliena: itaque sic definiit, dolum malum esse omnem calliditatem, fallaciam, machinationem ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est. Ulp. 1. 1 § 2 D. de dolo. 4, 3.

2. Pomponius ait, in pretio emptionis et venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire. Ulp. 1. 16 § 4 D. de min. 4, 4.

c. 1. Id quoque quod ob causam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putavi, licet non sit factum, quia donare volui, quamvis falso mihi persuaserim, repeti non posse. Paul. 1. 65 § 2 D. de cond. indeb. 12, 6.

2. Regula est, iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero ignorantiam non nocere . . Minoribus XXV annis ius ignorare permissum est, quod et in feminis in quibusdam causis dicitur. — Sed facti ignorantia ita demum

« PreviousContinue »