Page images
PDF
EPUB

b.

7. Bonorum emptor ficto se herede agit; sed interdum et alio modo agere solet: nam ex persona eius cuius bona emerit, sumpta intentione, convertit condemnationem in suam personam, id est ut quod illius esset vel illi dari oporteret, eo nomine adversarius huic condemnetur; quae species actionis appellatur Rutiliana, quia a praetore P. Rutilio, qui et bonorum venditionem introduxisse dicitur, comparata est; superior autem species actionis, qua ficto se herede bonorum emptor agit, Serviana vocatur. Gaj. IV. § 35.

8. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt eos, qui bona sua negant iure veniisse, praeiudicio experiri debere. Pap. Iust. 1. 30 D. de reb. auct. 42, 5.

9. Si debitoris bona venierint, postulantibus creditoribus permittitur rursum eiusdem bona distrahi, donec suum consequantur. Mod. 1. 7 D. de cess. bon. 42, 3.

1. Curator ex senatusconsulto constituitur, cum clara persona (veluti senatoris vel uxoris eius) in ea causa sit, ut eius bona venire debeant: nam ut honestius ex bonis eius quantum potest creditoribus solveretur, curator constituitur distrahendorum bonorum gratia vel a praetore vel in provinciis a praeside. Gaj. 1. 5 D. de cur. fur. 27, 10.

2. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt, bonis per curatorem ex senatusconsulto distractis, nullam actionem ex ante gesto fraudatori competere. Pap. Iust. 1. 4 D. de cur. bon. 42, 7.

3. Erant . . olim et aliae per universitatem successiones; qualis fuerat bonorum emptio, quae de bonis debitoris vendendis per multas ambages fuerat introducta: . . sed bonorum venditiones exspiraverunt et tantummodo creditoribus datur officio iudicis bona possidere et, prout eis utile visum fuerit, ea disponere. pr. I. de succ. subl. 3, 12.

C. Zufolge einer lex Iulia entgeht der Schuldner durch freiwillige Vermögensabtretung (cessio bonorum) der ihn sonst treffenden Infamie sowie auch der Personalexekution und erlangt das beneficium competentiae (§ 139. II.) hinsichtlich des später Erworbenen.

a. Debitores qui bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum venierint, infames non fiunt. Alex. 1. 11 C. ex qu. ca. inf.

2, 11. (12.) b. Qui bonis cesserint, nisi solidum creditor receperit, non sunt liberati: in eo enim tantum hoc beneficium eis prodest, ne iudicati detrahantur in carcerem. Id. 1. 1 C. qui bonis 7, 71.

c. Is qui bonis cessit, si quid postea adquisierit, in quantum facere potest convenitur. Ulp. 1. 4 pr. D. de cess. bon.

d. Quem poenitet bonis cessisse, potest defendendo se consequi, ne bona eius veneant. Paul. 1. 5 eod.

D. Die dem altrömischen Geiste widersprechende Spezialexekution mittelst Abpfändung und öffentlichen Verkaufes einzelner Vermögensstücke durch Untergebene des Magistratus (apparitores) gelangte erst in der Kaiserzeit zur Anerkennung und Ausbildung (vgl. § 192. II. C.), während die mit dem Charakter des ordentlichen Verfahrens unvereinbare (§ 198. II.) Naturalerekution bei restitutorischen Klagenwohl erst der nachklassischen Periode angehört.

a. 1. D. Pius in haec verba rescripsit: 'His qui fatebuntur debere aut ex re iudicata necesse habebunt reddere, tempus ad solvendum detur . .; eorum, qui intra diem. . non reddiderint, pignora capiantur eaque, si intra duos menses non solverint, vendantur; si quid ex pretiis supersit, reddatur ei, cuius pignora vendita erant.' Call. 1. 31 D. de re iud. 42, 1.

-

2. primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi; quarum pretium si . . non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi; quodsi nulla moventia sint, a pignoribus soli initium faciunt; quodsi nec quae soli sunt sufficiant vel nulla sint soli pignora, tunc pervenietur ad iura: exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo. §. Si pignora quae capta sunt emptorem non inveniant, rescriptum est ab imperatore nostro et divo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, utique ea quantitate quae debetur. Ulp. l. 15 § 2. 3 D. eod.

[ocr errors]

b. Qui restituere iussus iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari officio iudicis ab eo possessio transfertur. Ulp. (Iust.?) 1. 68 D. de R. V. 6, 1.

§ 206. (§ 19.) C. Rechtsmittel.

1. Eine Berufung (appellatio, provocatio) mit geordnetem Instanzenzuge und reformatorischen Charakters entstand erst auf dem Boden des ius extraordinarium in der Kaiserzeit. (Mit Beschränkung auf die extraordinariae cognitiones?) Sie ging abgesehen von Spezialkompetenzen vom Juder an den Jurisdiktionsmagistrat, an den vom Kaiser delegirten Richter und, sofern dieser nicht inappellabel war (wie der praefectus praetorio), endlich an den Kaiser selbst.

Appellandi usus quam sit frequens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium vel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet. Ulp. 1. 1 pr. D. de app. 49, 1.

A. Die Einlegung der Appellation a. muß sofort mündlich oder in kurzer Frist (dies fatales) schriftlich) (libelli appellatorii) erfolgen, sie hat hinsichtlich des gesprochenen Urteils Suspensiveffekt, und ist mit einer Succumbenzstrafe verbunden. b. Jst sie vom ersten Richter zugelassen, so überweist er die Sache dem höheren Richter durch die dem Appellanten ausgehändigte litterae dimissoriae, welche derselbe legterem in bestimmter Frist zu überreichen hat.

a. 1. Biduum vel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit. In propria causa biduum accipitur. Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit. Ulp. 1. 1 § 5. 11. 12 D. qu. app. 49, 4.

[ocr errors]

2. Appellatione interposita, sive ea recepta sit sive non, medio tempore nihil novari oportet. Id. 1. un. pr. D. 49, 7. 3. Ne liberum quis. . haberet arbitrium retractandae et revocandae sententiae, poenae appellatoribus praestitutae sunt. In omnibus pecuniariis causis magis est, ut in tertiam partem eius pecuniae caveatur. Paul. V. 33 § 1. 8. 4. Omnimodo ponendum est, ut quotiens iniusta appellatio pronuntiatur, sumptus, quos dum sequeretur adversarius impendit, reddere cogatur, non simplos sed quadruplos. Paul. V. 37.

b. Ab eo, a quo appellatum est, ad eum qui de appellatione cogniturus est, litterae dimissoriae diriguntur quae vulgo apostoli appellantur: quorum postulatio et acceptio intra quintum diem ex officio facienda est. Qui intra tempora praestituta dimissorias non postulaverit vel acceperit vel reddiderit, praescriptione ab agendo summovetur et poenam appellationis inferre cogitur. Paul. V. 34.

B. Das Verfahren in der Appellationsinstanz, in welcher, da es sich um Feststellung der materiellen R-frage handelt, auch unbeschränkt neue Thatsachen, Beweise und Einreden vorgebracht werden können, schließt mit einem das frühere Erkenntnis bestätigenden oder reformirenden Urteil.

II. Gegen ein nichtiges Urteil (sententia nulla, nullius momenti) bedarf es, als bloßes Scheinurteil, nicht der Appellation.

A. Nichtig ist das Urteil: a. wegen Unfähigkeit oder Inkompetenz des Richters; b. wegen mangelnder Prozeßfähigkeit einer Partei; c. wenn es in Abwesenheit einer Partei (vgl. aber § 203. II.) gesprochen ist; d. wenn es gegen ein rechtskräftiges Erkenntnis verstößt oder einen feststehenden R-sah direkt negirt (nicht aber schon, wenn die Entscheidung dem positiven R. nicht entspricht, indem 3. B. ein R-say falsch angewendet wird). Vgl. auch B. b. 1. 2. § 204. II. A.

a.

si inter eos quis dixerit ius, inter quos iurisdictionem non habuit, . . pro nullo hoc habetur nec est ulla sententia. Ulp. 1. 1 § 2 D. qu. quis. iur. 2, 2.

b. 1. Servus in iudicio interesse non potest nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. Gord. 1. 6 C. de iud. 3, 1.

2. Contra indefensos minores tutorem vel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est. Paul. 1. 45 § 2 D. de re iud. 42, 1.

3. Furioso sententia a iudice dici non potest. Pomp. 1. 9 eod. c. Ea quae altera parte absente decernuntur, vim rerum iudicatarum non obtinent. Paul. V. 5a. § 6.

d. 1. Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuerit, valere non debet, et ideo et sine appellatione causa denuo induci potest; non iure profertur sententia, si specialiter contra leges vel senatusconsultum vel constitutionem fuerit prolata. Mod. 1. 19 D. de app. 49, 1.

2. Contra constitutiones autem iudicatur cum de iure constitutionis non de iure litigatoris pronunciatur. Mac. 1. 1 § 2 D. qu. sent. 49, 8.

3. Cum prolatis constitutionibus contra eas pronuntiat iudex, eo quod non existimat causam, de qua iudicat, per eas iuvari, non videtur contra constitutiones sententiam dedisse. Call. 1. 32 D. de re iud. 42, 1.

B. Die fragliche Ungültigkeit des Urteils kann den Gegenstand eines weiteren Verfahrens bilden, in welchem über die rechtliche Eristenz des Urteils entschieden wird. Geltend gemacht wird die Nichtigkeit des Urteils: entweder defensiv durch Negation des Klagegrundes bei Übernahme der actio iudicati seitens des Beflagten (§ 196. b.), resp. der gegnerischen Berufung auf die R-kraft (exceptio rei iudicatae) seitens des nochmals seinen Anspruch verfolgenden Klägers; oder aggressiv seitens des Verurteilten durch cum poena dupli erfolgende Anfechtung der infolge des Urteils gemachten Leistung mittelst revocatio in duplum aber nicht mittelst condemnatio indebiti.

a. Si quaeratur, iudicatum sit nec ne, et huius quaestionis iudex non esse iudicatum pronuntiaverit: licet fuerit iudicatum, rescinditur, si provocatum non fuerit. Mac. 1. 1 pr. D. qu. sent. 49, 8.

b. 1. Respondi: iudicium quod iam mortuo debitore per defensorem eius accipitur nullum esse, et ideo heredem non liberari: defensorem autem si ex causa iudicati solverit, repetere non posse. Iul. 1. 74 § 2 D. de iud. 5, 1. 2. Non est iudicium familiae erciscundae nisi inter coheredes acceptum: sed quamvis non sit iudicium, tamen sufficit ad impediendam repetitionem, quod quis se putat condemnatum. Paul 1. 36 D. fam. erc. 10, 2.

[ocr errors]

3... si ex condemnatione fuerit pecunia soluta, propter auctoritatem rei iudicatae repetitio cessat. Ulp. 1. 29 § 5 D. mand. 17, 1.

II. Gegen ein bereits rechtskräftiges Urteil kann endlich auch beim Vorhandensein eines Restitutionsgrundes (§ 30. III.) in integrum restitutio vom höheren (oder gleichen) Richter erteilt werden, durch welche dasselbe rescindirt, und ein neues Verfahren an die Stelle gesezt wird, zu unterscheiden von der Restitution gegen Versäumnis der Appellation. Ebenso unterliegt ein durch Betrug herbeigeführtes Urteil der Anfechtung durch die ordentlichen R-mittel wegen dolus.

[ocr errors]

a. Inter minores xxv annis et eos qui reipublicae causa absunt hoc interest, quod minores etiam qui per tutores curatoresve suos defensi sunt, nihilo minus in integrum contra rem iudicatam restituuntur cognita scilicet causa: ei vero qui reipublicae causa absit, ceteris quoque qui in eadem causa habentur, si per procuratores suos defensi sunt,' hactenus in integrum restitutione subveniri solet, ut appellare his permittatur. Mac. 1. 8 D. de I. I. R. 4, 1.

b. Appellatio iniquitatis sententiae querelam, in integrum vero restitutio erroris proprii veniae petitionem vel adversarii circumventionis allegationem continet. Herm. 1. 17. D. de min. 4, 4.

c. Quod appellatio interposita maioribus praestat, hoc beneficio aetatis consequuntur minores. Ulp. 1. 42 eod. d. Cum a te pecuniam peterem eoque nomine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam servo meo aut procuratori solvisses, eoque modo consecutus es, ut consentiente me absolvereris: . . ex integro agere possum et si obiiciatur exceptio rei iudicatae replicatione (sc. doli) iure uti potero. Paul. 1. 25 D. de dolo. 4, 3.

§ 207. (§ 20.) IV. Prozeßstrafen.

Böswilliges und leichtfertiges, sowie überhaupt grundloses Prozessiren ist für den unterliegenden Teil in bestimmten Fällen mit pekuniären Nachteilen, Prozeß oder Succumbenzstrafen (poenae temere litigantium) verknüpft. Vgl. § 192. II. A. B. E. § 206. A. a. Dahin gehören:

[ocr errors]

I. Die Fälle der sog. Litiscrescenz ('lis infitiando crescit in duplum') § 24. II. b. 3. § 135. V. A. d. —, in welchen den unterliegenden Beklagten die Verurteilung auf das doppelte trifft. II. Die sponsio et restipulatio poenalis. (Vgl. § 128. I. § 195. III. b. § 202.)

Ex quibusdam causis sponsionem facere permittitur, veluti de pecunia certa credita et pecunia constituta; sed certae quidem creditae pecuniae tertiae partis, constitutae vero pecuniae partis dimidiae. Gaj. IV. § 171.

III. Abgesehen von den vorigen Fällen kann jede Partei von der anderen das iusiurandum calumniae (Gefährdeeid) verlangen,

« PreviousContinue »