Page images
PDF
EPUB

a.

1. Si quis intentione plus complexus fuerit, causa cadit id est rem perdit, nec a praetore in integrum restituitur exceptis quibusdam casibus. Gaj. IV. § 53.

2. nisi minor erat XXV annis. Sane si magna causa iusti erroris interveniebat, . . etiam maiori XXV annis succurrebatur: veluti si quis totum legatum petierit, post deinde prolati fuerint codicilli, quibus pars legati adempta sit. § 33 J. de act. 4, 6.

3. Plus autem quattuor modis petitur; re, tempore, loco, causa. Re: veluti si quis pro decem aureis, qui ei debebantur, viginti petierit, aut si is cuius ex parte res est, totam eam vel maiore ex parte suam esse intenderit. Tempore: veluti si quis ante diem vel ante condicionem (?) petierit... Loco plus petitur, veluti cum quis id, quod certo loco sibi stipulatus est, alio loco petit sine commemoratione illius loci, in quo sibi dari stipulatus fuerit: verbi gratia si is qui ita stipulatus fuerit: 'Ephesi dari spondes?', Romae pure intendat 'dari sibi oportere'. ., quia utilitatem quam habuit promissor, si Ephesi solveret, adimit ei pura intentione. . . § 33 J. cit.

4. Causa plus petitur, velut si quis in intentione tollat electionem debitoris, quam is habet obligationis iure, velut si quis ita stipulatus sit: 'sestertium X milia aut hominem Stichum dare spondes?', deinde alterutrum solum ex his petat; nam quamvis petat quod minus est, plus tamen petere videtur, quia potest adversarius interdum facilius id praestare, quod non petitur . . . Idem iuris est, si quis generaliter hominem stipulatus sit, deinde nominatim aliquem petat, velut Stichum, quamvis vilissimum. Itaque sicut ipsa stipulatio concepta est, ita et intentio formulae concipi debet. Gaj. IV. § 53 a.

b. 1. — minus autem intendere licet; sed de reliquo intra eiusdem praeturam agere non permittitur: nam qui ita agit per exceptionem excluditur, quae exceptio appellatur litis dividuae. § 56 ib.

2. Item si quis cum eodem plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, ut ad [apud?] alios iudices agantur, si intra eiusdem praeturam de his quas distulerit, agat, per hanc exceptionem, quae appellatur rei residuae summovetur. § 122 ib.

B. Enthält a. die demonstratio- als die Grundlage der intentio incerti mehr oder weniger, als der Kläger zu beweisen vermag, so übt dies auf seinen Anspruch keinen Einfluß. b. Der aus einer unrichtigen – den Richter trozdem bindenden (§ 198. II. a. E.) condemnatio für den Beklagten hervorgehende Nachteil wird durch in integrum restitutio, wenn auch nicht immer, beseitigt.

a.

1. Illud satis apparet in incertis formulis plus peti non posse, cum certa quantitas non petatur, sed 'quidquid adversarium dare facere oportet' intendatur. § 54 ib.

2. Si in demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in iudicium deducitur et ideo res in integro manet; et hoc est quod dicitur, falsa demonstratione rem non perimi. §. Sed sunt qui putant minus recte comprehendi, ut qui forte Stichum et Erotem emerit, recte videatur ita demonstrare 'quod ego de te hominem Erotem emi', et si velit, de Sticho alia formula agat, quia verum est eum qui duos emerit, singulos quoque emisse: idque ita maxime Labeoni visum est. Sed si is qui unum emerit, de duobus egerit, falsum demonstrat. Idem et in aliis actionibus est, veluti commodati et depositi. § 58. 59 ib.

b. At si in condemnatione plus petitum sit quam oportet, actoris quidem periculum nullum est, sed reus cum iniquam formulam acceperit, in integrum restituitur, ut minuatur condemnatio; si vero minus positum fuerit quam oportet, hoc solum actor consequitur quod posuit: nam tota quidem res in iudicium deducitur, constringitur autem condemnationis fine, quam iudex egredi non potest; nec ex ea parte praetor in integrum restituit, . . exceptis minoribus. XXV annorum. § 57 ib.

§ 204. (§ 17.) b. Translatio iudicii.

Wenngleich die einmal erteilte Formula, als Richtschnur des Verfahrens in iudicio, ihrem sachlichen Inhalte nach unabänderlich ist, so kann doch durch die Umstände eine Abänderung in persönlicher Beziehung notwendig gemacht werden.

I. So bedarf es der Umstellung der Formula auf einen anderen Richter, wenn der ernannte stirbt oder unfähig wird. (Mutatio iudicis.)

II. Ferner ist eine Umstellung auf eine andere Person als Prozeßpartei (translatio iudicii i. e. S.) erforderlich resp. zulässig in folgenden Fällen:

A. Beim Tode einer Partei da sowohl eine auf den Namen des Verstorbenen gestellte intentio (?) oder condemnatio widersinnig, als das für oder wider denselben ergehende Urteil nichtig wäre (§ 206. II. B. b. 1.); in welchem Falle die Formula auf den Erben umgeschrieben wird. (Reassumtion des Prozesses.)

a. Paulus respondit, eum qui in rebus humanis non fuit sententiae dictae tempore, inefficaciter condemnatum videri. 1. 2 pr. D. qu. sent. 49, 8.

b. Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, convenit translationem heredi extraneo non(?) esse dandam; filio autem, etsi heres non extat, etsi lis con

testata nou fuerat, tamen omnimodo competit, nisi exheredatus sit. Ulp. 1. 29 D. de op. lib. 38, 1.

c. Mortuo filio post litis contestationem, transfertur iudicium in patrem dumtaxat de peculio et quod in rem eius versum Id. 1. 57 D. de iud. 5, 1.

est.

d. Plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo afficiat actorem; aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent. Id. 1. 5 § 7 D. iud. sol. 46, 7.

B. In gewissen Fällen einer Veränderung des status, wie in der Person des Klägers durch Arrogation, des Beklagten bei Noralklagen durch Emancipation oder Freilassung (§ 113. b.) u. dgl. (§ 50. III. a. 2.)

Sed si pater lite contestata coeperit abesse vel etiam negligere executionem pater vilis, dicendum est causa cognita translationem filio competere; idem et si emancipatus filius esse proponatur. Id. 1. 17 § 14 D. de inj. 47, 10.

C. Eine Translation erfolgt auch causa cognita: a. wenn in dem bestehenden prozessualischen Stellvertretungsverhältnis eine Änderung eintritt; b. wenn nach der Litis Contestatio eine Stellvertretung notwendig wird.

a. 1. Ante litem contestatam libera potestas est vel mutandi procuratoris, vel ipsi domino iudicium accipiendi. Post

[ocr errors]

litem autem contestatam reus qui procuratorem dedit, mutare quidem eum vel in se litem transferre.. potest, causa tamen prius cognita. Paul. 1. 16. Ulp. l. 17 D. de proc. 3, 3.

[ocr errors]

2. Item si suspectus sit procurator aut in vinculis aut in hostium praedonumve potestate, vel iudicio publico privatove vel valetudine vel maiore re sua distringatur vel si inimicus postea fiat aut adfinitate aliqua adversario iungatur aut longa peregrinatio et aliae similes causae impedimento sint, mutari debet; vel ipso procuratore postulante. Ulp. Paul. 1. 19-24 eod.

[ocr errors]

b. Qui proprio nomine iudicium accepisset si vellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet solemniterque pro eo iudicatum solvi satisdatione cavere. Gaj. 1. 46 pr. eod.

§ 205. (§ 18.) B. Vollstreckung des Urteils.

I. Aus dem rechtskräftigen condemnatorischen Urteil entspringt die actio iudicati auf Leistung der den Gegenstand der Condemnation bildenden Geldsumme. (§ 27. I. b.) Im Falle einer prozessualen Vertretung wird: a. bei der Prozeßführung durch einen cognitor (oder procurator praesentis) die actio iudicati aktiv und

passiv auf den Vertretenen übertragen, nicht so beim procurator absentis (§ 197. III. B.); b. ebenso wird aus dem vom Vormunde für sein Mündel geführten Prozeß (jedenfalls nach Beendigung der Vormundschaft) die actio iudicati dem und gegen den letteren gegeben (§ 112. II. A.)

a. 1. Cognitore interveniente iudicati actio domino vel in dominum datur non alias enim cognitor [judicati actione] experietur vel ei actori subiicietur, quam si in rem suam cognitor factus sit ; interveniente vero procuratore iudicati actio ex edicto perpetuo ipsi et in ipsum, non domino vel in dominum competit. Vat. fgm. 317.

2. Quoniam praesentis procuratorem pro cognitore placuit haberi, domino causa cognita dabitur et in eum iudicati actio. nec iudicati actio post condemnatum procuratorem (sc. absentis) in dominum datur, aut procuratori qui vicit denegatur. Pap. § 331. 332 ib.

3. Si procurator meus iudicatum solvi satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur; sed et si defensor meus satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur, quia nec iudicati mecum agi potest. Ulp. 1. 28 D. de proc. 3, 3. b. 1. Si tutor condemnavit sive ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur. .; et hoc etiam D. Pius rescripsit et exinde multis rescriptis declaratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato. Ulp. 1. 2 D. de adm. tut. 26, 7.

2. Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores [post depositum officium?]. Pap. 1. 5 pr. D. qu. ex fa. 26, 9.

II. Die Ausführung des Urteils d. i. im ordentlichen Prozeß Verfolgung des zuerkannten Anspruches durch den Kläger, im Cognitionsverfahren Vollstreckung des Richterspruches durch amtliches Eingreifen des Magistrates geschieht auf dem Wege der Personalund der Vermögenserekution.

A. Die im klassischen R. jedoch ohne manus iniectio in gemilderter Gestalt fortbestehende civile Personalerekution (§ 192. II. B.); bei welcher der Kläger den ihm durch den Prätor zu= gesprochenen Schuldner in Haft hielt, diente nur noch als indirektes Zwangsmittel zur Herbeiführung der Zahlung.

B. Die durch das prätorische Edikt nach dem Vorbilde der Versteigerung der dem Staate verfallenen Güter (§ 78. I.) — eingeführte universelle Vermögenserekution war zugleich, wenn mehrere Gläubiger Anspruch auf Befriedigung aus dem Vermögen des insolventen Gemeinschuldners (Cridar, decoctor, defraudator) erhoben, die Form des Konkurses. a. Eingeleitet wurde das Konkursverfahren durch die auf Antrag auch nur eines Gläubigers durch Dekret des Prätors ohne causae cognitio zur Sicherung der Ansprüche erteilte missio in bona debitores (§ 31. II. b.) und die

daran sich knüpfende, vom Eingewiesenen ausgehende proscriptio bonorum (d. i. öffentliche Bekanntmachung der erteilten Immission und eventuell Ausbietung der Güter) während der gesetzlichen Frist. (§ 192. II. B. b. § 196. b. § 134. I. b. 2.) Alsdann erfolgte durch den auf Dekret des Prätors aus der Mitte der Gläubiger gewählten Magister, nach vorgängiger Festsetzung und Bekanntmachung der Verkaufsbedingungen (leges venditionis), in bestimmter Frist der öffentliche Verkauf und durch den Prätor bestätigte? — Zuschlag (addictio) des Vermögens im ganzen an den als Kaufpreis die meisten Prozente den Gläubigern bietenden Ersteigerer (bonorum emptor), welcher Universalsuccessor (§ 77. I.) des Gemeinschuldners wurde, und die Gläubiger pro rata zu befriedigen hatte (vgl. § 140. II. c.), während er den Einzelverkauf auf eigene Rechnung besorgte. Vgl. auch § 57. II. b. 2. § 171. I. d. 1. b. Nach neuerem R. werden jedoch die bona debitoris stückweise durch einen Curator bonorum verkauft, und aus dem Erlöse die Gläubiger nach dem Verhältnis ihrer Forderungen befriedigt; doch giebt es auch eine Reihe von privilegirten Forderungen, welche allen übrigen vorgehen.

a.

[ocr errors]

1. Bona autem veneunt aut vivorum aut mortuorum: vivorum, velut eorum qui fraudationis causa latitant, nec absentes defenduntur; item eorum qui ex lege Iulia bonis cedunt; item iudicatorum post tempus, quod eis partim lege xii tabularum, partim edicto praetoris ad expediendam pecuniam tribuitur. §. Si quidem vivi bona veneant, iubet ea praetor per dies continuos xxx possideri et proscribi, si vero mortui per dies xv; postea iubet convenire creditores et ex eo numero magistrum creari, id est eum per quem bona veneant; itaque vivi bona die xxx, mortui vero die xx [xv?] emptori addici iubet. Gaj. III. § 78. 79. missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit; nec tam possessio rerum ei quam custodia datur . ., sed simul cum eo (sc. domino) possidere iubetur. Ulp. l. 5 pr. D. ut in poss. leg. 36, 4.

2.

[ocr errors]

3. cum creditores rei servandae causa mittuntur in possessionem, is qui possidet, non sibi sed omnibus possidet. 1.5 § 2 eod.

4. Cum unus ex creditoribus postulat in bona debitoris se mitti . . et praetor permisit, . . commodius dicitur, non tam personae solius petentis, quam creditoribus et in rem permissum videri. Paul. 1. 12 pr. D. de reb. auct. 42, 5.

5. Neque autem bonorum possessorum neque bonorum emptorum res pleno iure fiunt, sed in bonis efficiuntur; ex iure Quiritium autem ita demum adquiruntur, si usuceperunt. Gaj. III. § 80.

6. Bonorum emptori proponitur interdictum (sc. adipiscendae possessionis), quod quidam 'possessorium' vocant. Gaj. IV. § 145.

« PreviousContinue »