Page images
PDF
EPUB

formulae: IVDEX NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE. §. Non tamen istae omnes partes simul inveniuntur [sc. in formulis], sed quaedam inveniuntur quaedam non inveniuntur: certe intentio aliquando sola invenitur, sicut in praeiudicialibus formulis, qualis est qua quaeritur, aliquis libertus sit, vel quanta dos sit, et aliae complures; demonstratio autem et adiudicatio et condemnatio nunquam solae inveniuntur. Gaj. IV. § 39-44.

II. Die Condemnation erfolgte stets auf eine Geldsumme; je nachdem die Höhe derselben in der condemnatio als Teil der Formula selbst angegeben oder der Ermittelung und Feststellung des Richters überlassen war, unterschied man condemnatio certae und incertae pecuniae. (Vgl. § 112. II. B. b. c. § 134. II. b. 2. § 137. III. § 139. II. § 176. I. c.)

[ocr errors]

Omnium autem formularum, quae condemnationem habent, ad pecuniariam aestimationem condemnatio concepta est; itaque et si corpus aliquod petamus, veluti fundum hominem vestem aurum argentum, iudex non ipsam rem condemnat eum, cum quo actum est, sicut olim fieri solebat, sed aestimata re pecuniam eum condemnat. §. Condemnatio autem vel certae pecuniae in formula ponitur vel incertae. §. Certae pecuniae in ea formula qua certam pecuniam petimus - [v. § 43]. §. Incertae vero condemnatio pecuniae duplicem significationem habet: est enim una cum aliqua praefinitione, quae vulgo dicitur cum taxatione, velut si incertum aliquid petamus; nam illic ima parte formulae ita est: IVDEX NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DVMTAXAT X MILIA CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE. Vel incerta est et infinita, velut si rem aliquam a possidente nostram esse petamus i. e. si in rem agamus vel ad exhibendum; nam illic ita est: QVANTI EA RES ERIT, TANTAM PECVNIAM, IVDEX, NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO CONDEMNA; SI NON PARET, ABSOLVE. §. Quid ergo est? iudex si condemnet, certam pecuniam condemnare debet, etsi certa pecunia in condemnatione posita non sit; debet autem iudex attendere, ut cum certae pecuniae condemnatio posita sit, neque maioris neque minoris summa posita condemnet, alioquin litem suam facit. Gaj. IV. § 48–52.

2. Außerordentliche Bestandteile.

§ 199. (§ 12.) a. Exceptiones und Replicationes.

[ocr errors]

I. a. Die exceptio (f. überhaupt § 28.) enthält im Gegensage zur Negation der klägerischen intentio eine von dem Beflagten geltend gemachte Ausnahme von der Condemnation. Daher bildet sie in der Formula einen in Form einer negativen Bedingung

des Condemnationsbefehles gefaßten Verteidigungszusag zur intentio, als der positiven Bedingung der condemnatio. Bei schon in iure vorhandener Liquidität der exceptio falls ihr nicht wiederum mit replicatio begegnet wurde fand denegatio actionis statt. b. Regelmäßig mußte der Beklagte seine Einrede in iure vorbringen und in die Formula einrücken lassen, sollte sie vom Juder berücksich= tigt werden. (Nach dieser ihrer formellen, äußerlichen Natur kann man die exceptiones als solche Einwendungen des Beklagten bezeichnen, welche der Juder nicht ex officio, sondern nur zufolge prätorischer Anweisung in der Formula beachten durfte.) Bei den bonae fidei iudicia (§ 24. V.) jedoch, bei welchen die bona fides ein wesentliches Moment der intentio selbst bildet, mußte der Juder jede Einrede, die den klägerischen Anspruch als der bona fides zuwiderlaufend erscheinen läßt (wie die doli exceptio § 28. I. b.), schon ex officio berücksichtigen: so daß hier exceptiones im prozessualischen Sinne nur dann erforderlich waren, wenn entweder troß der Einrede der Anspruch des Klägers mit der aequitas bestehen, oder wenn eine Berücksichtigung derselben vom Juder nicht mit Sicherheit erwartet werden konnte. c. Die exceptiones werden eingeteilt: nach der R-quelle, aus welcher sie entspringen, in civiles (§ 30. III. a. § 120. II. § 129. III. B. § 145. II.) und praetoriae — wobei jedoch zu beachten, daß formell alle exceptiones prätorisch sind - (so daß die betreffende civilrechtliche Bestimmung durch prätorische Rhülfe mittelst einer dem Beklagten gewährten exceptio realisirt wurde); nach ihrer Fassung in exceptiones vulgares und in factum (vgl. § 201. III.); nach dem Umfange ihrer Wirksamkeit in exceptiones peremptoriae und dilatoriae (§ 28. II.)

a. 1. Exceptio dicta est quasi quaedam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad excludendum id, quod in intentionem condemnationemve deductum est. Ulp. 1. 2 pr. D. de except. 44, 1.

2. Omnes autem exceptiones in contrarium concipiuntur, quam adfirmat is cum quo agitur. Nam si verbi gratia reus dolo malo aliquid actorem facere dicat, qui forte pecuniam petit, quam non numeravit, sic exceptio concipitur: SI IN EA RE NIHIL DOLO MALO AVLI AGERII FACTVM SIT NEQVE FIAT; item si dicatur contra pactionem pecuniam peti, ita concipitur exceptio: SI INTER AVLVM AGERIVM ET NVMERIVM NEGIDIVM NON CONVENIT, NE EA PECVNIA PETERETVR. Et denique in ceteris causis similiter concipi solet: ideo scilicet quia omnis exceptio obiicitur quidem a reo, sed ita formulae inseritur, ut condicionalem faciat condemnationem, i. e. ne aliter iudex eum cum quo agitur condemnet, quam si nihil in ea re, qua de agitur, dolo actoris factum sit; item ne aliter iudex eum condemnet, quam si nullum pactum conventum de non petenda pecunia factum fuerit. Gaj. IV. § 119.

b. 1. iudicium fidei bonae . . continet in se doli mali

exceptionem. Iul. 1. 84 § 5 D. de leg. I. 30.

2. Bonae fidei iudicio exceptiones pacti insunt. Paul. 1. 3 D. de resc. vend. 18, 5.

c. Exceptiones autem alias in edicto praetor habet propositas, alias causa cognita accommodat; quae omnes vel ex legibus vel ex his, quae legis vicem obtinent, substantiam capiunt, vel ex iurisdictione praetoris proditae sunt. Gaj. IV. § 118. II. Die klägerische replicatio enthält die Geltendmachung einer Ausnahme gegenüber der exceptio, und erscheint somit in der Formula regelrecht aber nicht ausnahmslos - in affirmativer Fassung und so in Gestalt einer positiven Bedingung der condemnatio.

Si verbi gratia pactus sim tecum, ne pecuniam quam mihi debes a te peterem, deinde postea in contrarium pacti simus, i. e. ut petere mihi liceat, et, si agam tecum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, SI NON CONVENERIT NE EAM PECVNIAM PETEREM, nocet mihi exceptio pacti conventi: namque nihilominus hoc verum manet, etiam si postea in contrarium pacti simus; sed quia iniquum est, me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto hoc modo: SI NON POSTEA CONVENERIT, VT EAM PECVNIAM PETERE LICERET. Gaj. IV. § 126.

§ 200. (§ 13.) B. Praescriptiones.

Praescriptio bezeichnet im allgemeinen einen Zusaß zur Formula in Gestalt eines Vorbemerkes; so hatten im älteren R. auch manche Einreden die Gestalt einer praescriptio (z. B. § 176. I. b. 2.). Jn späterer Zeit ist praescriptio i. w. S. häufig gleichbedeutend mit exceptio. (§ 25. II.) Praescriptiones im eigentl. S. find folgende:

I. Die praescriptiones pro actore. Darunter versteht man einen der Formula eingereihten Vorbehalt, dessen es bei der Geltendmachung eines einzelnen insbesondere erst jezt fälligen An= spruches aus einer incerti obligatio, bedurfte, um die Klage auf die übrigen -resp. später fällig werdenden - Leistungen aus derselben Obligation sich zu erhalten, welche sonst da die una et incerta obligatio selbst durch die ihren Gesamtinhalt umfassende Intentio in iudicium deducirt wird durch die Litis Contestatio konsumirt wäre. (§ 26. a. § 106. I. a.)

[ocr errors]

a. Videamus etiam de praescriptionibus, quae receptae sunt pro actore. §. Saepe enim ex una eademque obligatione aliquid iam praestari oportet, aliquid in futura praestatione est, veluti cum in singulos annos vel menses certam pecuniam stipulati fuerimus: nam finitis quibusdam annis vel mensibus huius quidem temporis pecuniam praestari oportet, futurorum autem annorum sane quidem obligatio contracta intelligitur, praestatio vero adhuc nulla est; si

b.

ergo velimus id quidem, quod praestari oportet, petere et in iudicium ducere, futuram vero obligationis praestationem in integro relinquere, necesse est, ut cum hac praescriptione agamus: EA RES AGATVR CVIVS REI DIES FVIT: alioquin si sine hac praescriptione egerimus, ea scilicet formula qua incertum petimus, cuius intentio his verbis concepta est: QVIDQVID PARET NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTERE, totam obligationem id est etiam futuram in hoc iudicium deducimus. §. Item si verbi gratia ex empto agamus, ut nobis fundus mancipio detur, debemus hoc modo praescribere: EA RES AGATVR DE FVNDO MANCIPANDO, ut postea si velimus vacuam possessionem nobis tradi, . . [rursus ex empto agere possimus; nam si praescribere obliti] sumus, totius illius iuris obligatio illa incerta actione QVIDQVID OB EAM REM NVMERIVM NEGIDIVM AVLO AGERIO DARE FACERE OPORTET per intentionem consumitur, ut postea nobis agere volentibus de vacua possessione tradenda nulla supersit actio. Gaj. IV. § 130-131a.

homo ex numero disertorum postulabat, ut illi unde peteretur vetus atque usitata exceptio daretur 'cuius pecuniae dies fuisset'; quod petitoris causa comparatum esse non intelligebat: ut, si ille infitiator probasset iudici ante petitam esse pecuniam, quam esset coepta deberi, petitor rursus cum peteret, ne exceptione excluderetur 'quod ea res in iudicium ante venisset.' Cic. de or. I. 37, 168.

C. 1. Cum stipulamur 'quidquid te dare facere oportet,' id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non, ut in iudiciis, etiam futurum. Paul. 1. 76 § 1 D. de V. O. 45, 1.

2. Non quemadmodum obligatio in pendenti potest esse et vel in futurum concipi, ita iudicium in pendenti potest esse, vel de his rebus quae postea in obligationem adventurae sunt. Iavol. 1. 35 D. de iud. 5, 1.

II. Bei der Klage gegen den Bürgen wurde in der Gestalt einer praescriptio das Bürgschaftsverhältnis angegeben.

Si cum sponsore aut fideiussore agatur, praescribi solet in persona quidem sponsoris hoc modo: EA RES AGATVR QVOD AVLVS AGERIVS DE LVCIO TITIO . . incertum

STIPVLATVS

EST, QVO NOMINE NVMERIVS NEGIDIVS SPONSOR EST, CVIVS REI

[ocr errors]

DIES FVIT; in persona vero fideiussoris: EA RES AGATVR
QVOD NVMERIVS NEGIDIVS PRO LVCIO TITIO incertum .
FIDE SVA ESSE IVSSIT, CVIVS RES DIES FVIT; deinde formula
subiicitur. Gaj. IV. § 137.

III. Mitunter vertritt auch eine praescriptio die Stelle der demonstratio. (§ 201. III. B.)

§ 201. (§ 14.) f. Verschiedenheit der Klagen hinsichtlich ihrer Formulirung.

I. Der Prätor ermöglichte die rechtliche Verfolgung der im Edikt anerkannten Ansprüche häufig durch Gewährung von actiones ficticiae (vgl. § 194. II. b.), durch welche erstere dem ius civile angelehnt wurden. (§ 24. IV. b.) In solchen Fällen enthielt die Formula die Fiktion einer gewissen, nach Civil R. erforderlichen thatsächlichen Voraussetzung der Klage, so daß der Juder angewiesen war, so zu urteilen, als ob ein bestimmter thatsächlicher oder rechtlicher Vorgang stattgefunden, resp. nicht stattgefunden hätte actio rescissoria oder als ob in der Person des Klägers oder Beklagten ein bestimmtes rechtliches Erfordernis der Klage, welches in Wahrheit fehlte, vorhanden wäre. (Vgl. § 30. III. c. IV. b. 2. § 56. III. b. 3. 4. § 90. III. b. 3. § 129. III. B. a. 5. § 154. III. a. 3. § 205. II. B. a. 7.) Civitas Romana peregrino fingitur, si eo nomine agat aut cum eo agatur, quo nomine nostris legibus actio constituta est, si modo iustum sit, eam actionem etiam ad peregrinum. extendi; veluti si furti nomine agat peregrinus aut cum eo agatur, formula ita concipitur: I. E. SI PARET [A DIONE HERMAEI FILIO FVRTVM FACTVM ESSE L. TITIO aut SI PARET] OPE

CONSILIO DIONIS HERMAEI FILII FVRTVM FACTVM ESSE PATERAE AVREAE, QVAM OB REM EVM, SI CIVIS ROMANVS ESSET, PRO FVRE DAMNVM DECIDERE OPORTERET et reliqua; item si peregrinus furti agat, civitas ei Romana fingitur; similiter, si ex lege Aquilia peregrinus damni iniuriae agat aut cum eo agatur, ficta civitate Romana iudicium datur. Gaj. IV. § 37. II. Es fonnte auch eine Klage auf andere Personen als die, für welche sie ursprünglich bestimmt war, durch Änderung der subjektiven Beziehung in der Formula (Umstellung der condemnatio auf einen anderen) aktiv oder passiv sei es mit, sei es ohne den Willen des an sich Klagberechtigten (als utilis actio) übertragen werden. So im Falle der Stellvertretung im Prozeß (§ 197. 1.). Vgl. ferner § 112. II. § 144. II. § 185. II. c. § 205. II. B. a. 7.

Qui autem alieno nomine agit, intentionem quidem ex persona domini sumit, condemnationem autem in suam personam convertit; nam si verbi gratia Lucius Titius pro Publio Maevio agat, ita formula concipitur: SI PARET NVME

RIVM NEGIDIVM PVBLIO MAEVIO SESTERTIVM X MILIA DARE OPORTERE, IVDEX NVMERIVM NEGIDIVM LVCIO TITIO SESTERTIVM X MILIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVE; in rem quoque si agat, intendit PVBLII MAEVII REM ESSE EX IVRE QVIRITIVM et condemnationem in suam personam convertit. §. Ab adversarii quoque parte si interveniat aliquis, cum quo actio constituitur, intenditur 'dominum dare oportere', condemnatio autem in eius personam convertitur, qui iudicium accepit; sed cum in rem agitur, nihil in intentione

« PreviousContinue »