Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

INIVRIA OCCIDERIT, QVANTI ID IN EO ANNO PLVRIMI FVIT, TANTVM AES DARE DOMINO DAMNAS ESTO. Et infra deinde cavetur, ut adversus infitiantem in duplum actio esset. Gaj. 1. 2 pr. § 1 eod.

2. Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit. Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia: CETERARVM RERVM PRAETER HOMINEM ET PECVDEM OCCISOS SI QVIS ALTERI DAMNVM FAXIT, QVOD VSSERIT FREGERIT RVPERIT INIVRIA, QVANTI EA RES FVIT IN DIEBVS TRIGINTA PROXIMIS, TANTVM AES DOMINO DARE DAMNAS ESTO. Ulp. 1. 27 § 4. 5 eod.

3. Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum quae pecudum numero est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris bestiis neque de canibus cautum esse intelligamus, sed de his tantum, quae proprie pasci dicuntur: quales sunt equi mili asini boves oves caprae; de suibus quoque idem placuit. § 1 I. h. t. (de 1. Aq. 4, 3.)

4. Iniuriam autem hic accipere nos oportet. . quod non iure factum est, hoc est contra ius i. e. si culpa quis occiderit;.. igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit. Et ideo, si furiosus damnum dederit, . . cessabit Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit; sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. Ulp. 1. 5 § 1. 2 D. h. t.

5. Impunitus est, qui sine culpa et dolo malo casu quodam damnum committit. Gaj. III. § 211.

6. (Cfr. III. b.) Inquit lex 'ruperit'; rupisse verbum fere omnes veteres sic intellexerunt 'corruperit.' Rupisse eum utique accipiemus qui vulneravit vel virgis cecidit (sc. servum), . . sed ita demum, si damnum iniuria datum est; ceterum si nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum. Si quis frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio. Si olivam immaturam decerpserit vel segetem desecuerit immaturam vel vineas crudas, Aquilia tenebitur; quodsi iam maturas, cessat Aquilia: nulla enim iniuria est. 1. 27 § 13. 17. 19. 25 D. h. t. Et effusa et quoquo modo perempta atque deteriora facta hoc verbo (sc. rupti) continentur: denique responsum est, si quis in alienum vinum aut oleum id immiserit, quo naturalis bonitas vini vel olei corrumperetur, ex hac parte legis eum teneri. § 13 I. h. t. 7. Haec verba: 'quanti in triginta diebus proximis fuit,' etsi non habent 'plurimi,' sic tamen esse accipienda constat. Ulp. 1. 29 § 8 D. h. t.

8. His autem verbis legis: 'quanti etc.' illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus aut

luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer
aut pretiosus fuerit, non tanti teneatur, quanti is hodie erit,
§ 9 I. h. t.
sed, quanti in eo anno plurimi fuerit.

9. Quodsi mortifere fuerit vulneratus et postea post longum intervallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum Iulianum ex quo vulneratus est, licet Celsus contra scribit. Ulp. l. 20 § 1 D. h. t.

10. In heredem vel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit. Id. 1. 23 § 8 eod.

c. Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti interfuit nostra non esse occisum? Et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio. Id. 1. 21 § 2 eod.

verant

II. Der Schädiger ist in gleicher Weise für dolus, wie für jede culpa welche im einzelnen Falle, wo von jemand ein gewisses Maß von Sachkenntnis, Körperkraft und Geschicklichkeit beansprucht werden konnte, auch die imperitia und infirmitas umfaßt wortlich. (§ 108. III. a. vgl. § 123. III. c.) a. Mulionem, si per imperitiam impetum mularum retinere non potuerit, si eae alienum hominem obtriverint, vulgo dicitur culpae nomine teneri; idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit: nec videtur iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo vel intelligit vel intelligere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. Idem iuris est in persona eius, qui impetum equi, quo vehebatur, propter imperitiam vel infirmitatem retinere non potuerit. Gaj. 1. 8 § 1 D. h. t.

b. Proculus ait, si medicus servum imperite secuerit, vel ex Idem locato vel ex lege Aquilia competere actionem. iuris est si medicamento perperam usus fuerit; sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, . . culpae reus intelligitur. 1. 7 § 8. 1. 8 pr. eod.

III. Die lex Aquilia beschränkte sich auf die Fälle einer unmittelbar durch körperliche Einwirkung herbeigeführten Sachbeschädigung oder -Vernichtung (damnum corpore corpori datum); doch wurde später in analogen Fällen von Vermögensschädigung die actio legis Aquiliae als utilis oder in factum actio gewährt. (§ 201. III. B. $ 137. I. a.)

a.

1. Et placuit ita demum ex ista lege actionem esse, si quis corpore suo damnum dederit; ideoque alio modo damno dato, utiles actiones dantur: veluti si quis alienum hominem aut pecudem incluserit et fame necaverit, aut Gaj. III. iumentum tam vehementer egerit, ut rumperetur. § 219.

2. Celsus multum interesse dicit, occiderit an mortis cau

sam praestiterit, ut, qui mortis causam praestitit, non Aquilia, sed in factum actione teneatur; unde adfert eum, qui venenum pro medicamento dedit, et ait causam mortis praestitisse. Ulp. 1. 7 § 6 h. t.

. .

b. Celsus quaerit, si lolium aut avenam in segetem alienam inieceris, in factum agendum. .: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit. Item si quis frumento arenam vel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit. Id. 1. 27 § 14. 20 eod.

C. 1. Sed si non corpore damnum fuerit datum, neque corpus laesum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigit, . . placuit eum, qui obnoxius fuerit, in factum actione teneri: veluti si quis misericordia ductus alienum servum compeditum solverit, ut fugeret. § ult. I. h. t.

2. Si quis alienum vinum vel frumentum consumpserit, non videtur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio. Paul. 1. 30 § 2 D. h. t.

3. In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in factum datur actio. Id. 1. 33 § 1 eod.

§ 134. (§ 124.) V. Iniuria.

[Müll. § 132. B. II. § 30. P. § 277. K. § 162. Ku. § 714-16.
D. § 155.]

I. Iniuria i. e. S. (vgl. § 2. I. b.) ist jede absichtliche (*animus iniuriandi) und widerrechtliche Verlegung der Ehre, d. h. der ge= samten Persönlichkeit eines anderen (vgl. § 57.): a) mag fie durch beschimpfende mündliche oder schriftliche Worte oder Zeichen (sog. Verbal- und symbolische Injurien), durch Thätlichkeiten (sog. Realinjurien), durch Verleumdung und den guten Ruf oder die ökonomische Stellung jemandes verdächtigende oder beeinträchtigende Reden und Handlungen, oder sonstige in das R. der Persönlichkeit eingreifende Handlungen begangen, b) mag sie dem Verlegten unmittelbar oder mittelbar, d. h. in der Person derjenigen, 'qui vel potestati eius vel affectui subiecti sunt' zugefügt werden.

a. 1. Generaliter iniuria dicitur omne quod non iure fit: specialiter alias contumelia, quae a contemnendo dicta est,

alias culpa,.. sicut lege Aquilia damnum iniuria accipitur, alias iniquitas vel iniustitia. pr. I. h. t. (de iniur. 4, 4.)

2. iniuria ex affectu facientis consistit. Itaque pati `quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest; facere nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiamsi nesciat, cui faciat. Ulp. 1. 3 § 1. 2 D. h. t. (de iniur. 47, 10.)

b. 1. Iniuriam autem fieri Labeo ait aut re aut verbis: re, quotiens manus inferuntur; verbis autem, quotiens non manus inferuntur, sed convicium fit. Id. 1.1 § 1 eod.

2. Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno puta aut fuste percussus vel etiam verberatus erit, sed et si cui convicium factum fuerit, sive quis bona alicuius quasi debitoris, sciens eum nihil sibi debere, proscripserit, sive quis ad infamiam alicuius libellum aut carmen scripserit, sive matremfamilias aut praetextatum adsectatus fuerit, et denique aliis pluribus modis. Gaj. III. § 220.

3. Si quis virgines appellasset', . . iniuriarum tenetur. - Aliud est appellari aliud adsectari: appellat enim, qui sermone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur; adsidua enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam. Ulp. 1. 15 § 15. 22 D. h. t.

4. Si creditor meus, cui paratus sum solvere, in iniuriam meam fideiussores meos interpellaverit, iniuriarum tenetur. Gaj. 1. 19 eod.

[ocr errors]

5. Si quis me prohibeat in mare piscari, . . sunt, qui putent iniuriarum me posse agere; et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lavare, vel in cavea publica sedere, vel in quo alio loco agere sedere conversari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conveniri potest. Ulp. 1. 13 § 7 eod. c. Pati autem iniuriam videmur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos in potestate habemus, item per uxores nostras, quamvis in manu nostra non sint; itaque si filiae meae, quae Titio nupta est, iniuriam feceris, non solum filiae nomine tecum agi iniuriarum potest, verum etiam meo quoque et Titii nomine. Servo autem ipsi quidem nulla iniuria intelligitur fieri, sed domino per eum fieri videtur: non tamen iisdem modis, quibus etiam per liberos nostros vel uxores iniuriam pati videmur, sed ita cum quid atrocius commissum fuerit, quod aperte in contumeliam domini fieri videtur, veluti si quis alienum servum verberaverit. Gaj. III. § 221. 222.

II. Die Strafe für iniuriae war a. nach den 12 Tafeln nach Art des Falles bald Kapitalstrafe, bald Talion, bald bestimmte PrivatGeldstrafe.b. Nach dem prätorischen Edikt ist sie stets eine mit der in bonum et aequum konzipirten, aber infamirenden actio iniuriarum (aestimatoria) zu verfolgende arbiträre Privat-Geldstrafe, deren zunächst vom Kläger selbst, bei schweren Injurien vom Prätor zu schäßender (der summa vadimonii, § 191. III., gleicher) Marimal Betrag je nach der Beschaffenheit der iniuria (atrox

levis) und mit Berücksichtigung der besonderen Umstände des einzelnen Falles vom Juder jedesmal festgesezt wird (§ 198. II). c. In den Fällen thätlicher Injurie, des Hausfriedensbruches und

des Pasquilles steht dem Verlegten nach der lex Cornelia (a. u. 673) und deren Interpretation die Wahl zwischen einer Kriminalanklage und einer civilen actio iniuriarum offen. (S. noch § 25. I. a.) a. 1. Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, 'si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri.' Cic. de rep. IV. 10, 12. (ap. August. de civ. dei II. 9.)

2. Talionis mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo: SI MEMBRVM RVPSIT, NI CVM EO PACIT, TALIO ESTO. Neque id quid significet indicat, puta quia notum est: permittit enim lex parem vindictam. Festus h. v. (p. 363. M.)

3. Nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. Nam si reus qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat. Gell. XX. 1 § 37. 38.

4. MANV FVSTIVE SI OS FREGIT LIBERO CCC, SI SERVO CL SI INIVRIAM ALTERI FAXIT, VIGINTI QVIN

POENAM SVBITO.

[ocr errors]

QVE POENAE SVNTO. L. XII tab. (Coll. II. 5 § 5. Gell. 1. c. § 12.)

5. Poena autem iniuriarum ex lege XII tabularum propter membrum quidem ruptum talio erat; propter os vero fractum aut collisum trecentorum assium poena erat, si libero os fractum erat, at si servo CL; propter ceteras vero iniurias XXV assium poena erat constituta: et videbantur illis temporibus in magna paupertate satis idoneae istae pecuniariae poenae. Gaj. III. § 223.

b 1. L. Veratius. . pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur, ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum XII tabulas quinque et viginti asses iubebat. Propterea praetores postea hanc [legem] abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestimandis recuperatores se daturos edixerunt. Labeo ap. Gell. 1. c. § 13.

2. Sed nunc alio iure utimur: permittitur enim nobis a praetore ipsis iniuriam aestimare, et iudex vel tanti condemnat, quanti nos aestimaverimus, vel minoris prout ei visum fuerit; sed cum atrocem iniuriam praetor aestimare soleat, si simul constituerit, quantae pecuniae nomine fieri debeat vadimonium, hac ipsa quantitate taxamus formulam, et iudex quamvis possit vel minoris damnare, plerumque tamen propter ipsius praetoris auctoritatem non audet minuere condemnationem. Gaj. III. § 224.

« PreviousContinue »