Page images
PDF
EPUB

C.

4. Ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodaverit, sciens cuius gratia commodaverit. Certe qui nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti. § 11 I. h. t. (= de obl. qu. ex del. 4, 1.)

1. Lex XII tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur; interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur. Gaj. 1. 4 § 1 D. ad 1. Aq. 9, 2. Teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur. Id. 1. 55 § 2 D. h. t.

2. Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat: nam liber verberatus addicebatur ei cui furtum fecerat; utrum autem servus efficeretur ex addictione, an adiudicati loco constitueretur, veteres quaerebant; sed postea improbata est asperitas poenae et . . quadrupli actio praetoris edicto constituta est. Gaj. III. § 189.

3. Si pro fure damnum decisum sit, . . furti actio, non autem condictio tollitur. Ulp. 1. 7 pr. D. de cond. furt. 13, 1. d. Nec manifesti furti poena per legem XII tabularum dupli irrogatur, eamque etiam praetor conservat. Gaj. III. § 190. e. 1. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et inventa est: nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. §. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiva tibi ab aliquo oblata sit eaque apud te concepta sit; utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud te potius, quam apud eum qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta est, propria adversus eum qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. §. Est etiam prohibiti furti adversus eum, qui furtum quaerere volentem prohibuerit. §. Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est, eaque similiter a praetore servatur. §. Prohibiti actio quadrupli est ex edicto praetoris introducta: lex autem eo nomine nullam poenam constituit; hoc solum praecepit, ut qui quaerere velit, nudus quaerat, licio cinctus lancem habens; qui si quid invenerit iubet id lex furtum manifestum esse. Gaj. III. § 186-188. 191. 192. 2. Sed hae actiones. . in desuetudinem abierunt. Cum enim requisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem non fit, merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt: cum manifestissimum

b)

Lenen nicht bloß und nicht immer dem Eigentümer, sondern jedem, der ein Interesse daran hat, so auch dem, welcher für custodia hinsichtlich der entwendeten Sache hafteta) gegen den fur und dessen Gehülfen zusteht, ging beim furtum manifestum nach den 12 Tafeln auf Addiktion des fur an ersteren, falls er sich nicht mit demselben über die zu zahlende Straffumme einigte (pro fure damnum decidere, vgl. § 108. II. a. 1.), nach dem prätorischen Edikt jedoch auf das Vierfache des Wertes des entwendeten Gegenstandes; c) beim furtum nec manifestum auf das Doppelte desselben. d § 110. I. a. Die actiones furti concepti, oblati, prohibiti find mit der solennen Haussuchung (vorrömischen Ursprunges), auf welche sie sich gründen, im neueren R. verschwunden. e)

a. 1. Furti autem actio ei competit, cuius interest rem salvam esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter competit, quam si eius intersit rem non perire. §. Unde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse. §. Item si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta certa mercede acceperit, eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus; . . si solvendo non est, tunc quia ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. §. Quae de fullone aut sarcinatore diximus, eadem transferemus et ad eum cui rem commodavimus: nam hic . . similiter necesse habet custodiam

b.

praestare. Gaj. III. § 203-206.

2. Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc venditoris esse hanc actionem Celsus scripsit; mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et vindicationem. Ulp. l. 14 pr. h. t. 3. Neque is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit. Iul. § 10 ib.

1. Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit, qualis est, cuius ope consilio furtum factum est. Gaj. III. § 202.

2. Consilium autem dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum; opem fert qui ministerium et adiutorium ad subripiendas res praebet. Ulp. 1. 50 § 3 D. h. t.

3. Item dubitatum, illa verba 'ope consilio' quemadmodum accipienda sint. . Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit. . Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit. Paul. 1. 53 § 2 D.

de V. S.

C.

4. Ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui scalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris supponerentur, commodaverit, sciens cuius gratia commodaverit. Certe qui nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti. § 11 I. h. t. (= de obl. qu. ex del. 4, 1.)

1. Lex XII tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur; interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur. Gaj. 1. 4 § 1 D. ad 1. Aq. 9, 2. — Teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur. Id. 1. 55 § 2 D. h. t.

2. Poena manifesti furti ex lege XII tabularum capitalis erat: nam liber verberatus addicebatur ei cui furtum fecerat; utrum autem servus efficeretur ex addictione, an adiudicati loco constitueretur, veteres quaerebant; sed postea improbata est asperitas poenae et quadrupli actio praetoris edicto constituta est. Gaj. III. § 189.

3. Si pro fure damnum decisum sit, . . furti actio, non autem condictio tollitur. Ulp. 1. 7 pr. D. de cond. furt. 13, 1. d. Nec manifesti furti poena per legem XII tabularum dupli irrogatur, eamque etiam praetor conservat. Gaj. III. § 190. e. 1. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesita et inventa est: nam in eum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. §. Oblatum furtum dicitur, cum res furtiva tibi ab aliquo oblata sit eaque apud te concepta sit; utique si ea mente data tibi fuerit, ut apud te potius, quam apud eum qui dederit, conciperetur: nam tibi, apud quem concepta est, propria adversus eum qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est actio, quae appellatur oblati. §. Est etiam prohibiti furti adversus eum, qui furtum quaerere volentem prohibuerit. §. Concepti et oblati poena ex lege XII tabularum tripli est, eaque similiter a praetore servatur. §. Prohibiti actio quadrupli est ex edicto praetoris introducta: lex autem eo nomine nullam poenam constituit; hoc solum praecepit, ut qui quaerere velit, nudus quaerat, licio cinctus lancem habens; qui si quid invenerit iubet id lex furtum manifestum esse. Gaj. III. § 186-188. 191. 192. 2. Sed hae actiones. . in desuetudinem abierunt. Cum enim requisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem non fit, merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt: cum manifestissimum

con

est, quod omnes, qui scientes rem furtivam susceperint et celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt. § 4 I. h. t. IV. Neben der actio furti hat der bestohlene Eigentümer noch die auf eine obligatio quasi ex contractu gegründete dictio furtiva gegen den für und dessen Erben auf Leistung (dare) der entwendeten Sache. (III. c. 3.) - Hinsichtlich dieser Restitutionspflicht wird der fur als beständig in mora befindlich (§ 109. II.) angesehen.

a.

C.

certum est non posse nos rem nostram ab alio ita petere SI PARET EVM DARE OPORTERE; nec enim quod nostrum est, nobis dari potest, cum scilicet id dari nobis intelligatur, quod ita datur, ut nostrum fiat: nec res quae est nostra, nostra amplius fieri potest. Plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur, receptum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli rei recipiendae nomine fures ex hac actione etiam teneantur: SI PARET EOS DARE OPORTERE, quamvis sit etiam adversus eos haec actio, qua 'rem nostram esse' petimus. Gaj. IV. § 4.

b. Furti actio poenam petit legitimam, condictio rem ipsam. - Condictio rei furtivae, quia rei habet persecutionem, heredem quoque furis obligat, nec tantum si vivat servus furtivus, sed etiam si decesserit. 1. 7 § 1. 2 de cond. furt. 1. In furtiva re soli domino condictio competit. 1. 1 eod. 2. Iulianus tractat: si fur decerpserit vel desecuerit fructus maturos pendentes, cui condictione teneatur, domino fundi an fructuario? et putat, quoniam fructus non fiunt fructuarii nisi ab eo percipiantur, licet ab alio terra separentur, magis proprietario competere, fructuario autem furti actionem, quoniam interfuit eius fructus non esse ablatos. Ulp. 1. 12 § 5 D. de usufr. 7, 1.

§ 132. (§ 122.) III. Vi bona rapta.

[Müll. § 130. B. II. § 30. P. § 277. Ku. § 718. D. § 155.]

Die während der Bürgerkriege überhandnehmenden Gewaltthätigkeiten veranlaßten im prätorischen Edikt (edictum Luculli, vgl. § 80. IV. c. 5. § 91. II. a.) die Gewährung einer Klage für den Fall einer durch bewaffnete - Zusammenrottung verübten Schädigung (Plünderung wie Sachbeschädigung). Dadurch wurde der Grund gelegt zur Ausbildung des besonderen Deliktes des Raubes (rapina) als einer mit Gewaltanwendung gegen die Person verbundenen Aneignung einer fremden Sache -, bei welchem im wesentlichen dieselben Grundsäge wie beim furtum gelten. Actio vi bonorum raptorum.

a. Praetor ait: SI CVI DOLO MALO [VI] HOMINIBVS COACTIS [ARMATISVE] DAMNI QVID FACTVM ESSE DICETVR, SIVE CVIVS BONA RAPTA ESSE DICENTVR, IN EVM, QVI ID FECISSE DICETVR

[INTRA ANNVM, QVO PRIMVM DE EA RE EXPERIVNDI POTESTAS FVERIT, IN QUADRVPLVM, POST ANNVM IN SIMPLVM], IVDICIVM DABO. 1. 2 pr. D. h. t. vi bon. rapt. 47, 8. b. Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere verba; hoc enim quod ait 'hominibus coactis' sic accipere debemus: etiam hominibus coactis, vel armatis vel inermibus, ut, sive solus vim fecerit sive etiam hominibus coactis, hoc edicto teneatur. Ulp. § 7 ib.

c. Qui res alienas rapit, tenetur etiam furti: quis enim magis alienam rem invito domino contrectat, quam qui vi rapit? Itaque recte dictum est eum improbum furem esse; sed propriam actionem eius delicti nomine praetor introduxit, quae appellatur vi bonorum raptorum: quae actio utilis est, et si quis unam rem, licet minimam, rapuerit. Gaj. III. § 209.

d. Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex iisdem causis habere me hanc actionem. Ulp. 1. 2 § 23 h. t.

e. Quadruplum autem non totum poena est, et extra poenam rei persecutio, sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit. pr. I. h. t. 4, 2.

§ 133. (§ 123.) IV. Damnum iniuria datum.
[Müll. § 131. B. II. § 30. P. § 277. Ku. § 719. 720.]

[ocr errors]

I. Wegen Vermögensschädigung durch rechtswidrige, verschuldete Vernichtung oder Beschädigung einer fremden Sache (damnum iniuria [§ 2. I. b. § 107. I. b. § 134. I. a. 1.] datum) gab die durch die interpretatio der Juristen fortentwickelte lex Aquilia (ein Plebiscit ungewissen Alters 467 u. c.?) a) in 3 Kapiteln über das zweite . § 118. II. a. 2. dem Eigentümer der Sache gegen den s. Thäter eine pönale Entschädigungsklage, welche je nach der Art der Sache auf den höchsten Wert gerichtet ist, welchen dieselbe innerhalb des lezten Jahres oder Monates gehabt hat, b) und nicht bloß das verum rei pretium, sondern das volle Interesse des Geschädigten direkten wie indirekten, positiven wie negativen Schaden (§ 107. II. § 110. I. c.) umfaßte Gegen den leugnenden Thäter geht die Klage auf das Doppelte (§ 24. II. b. 3.), während der confessus den durch arbitrium rei aestimandae (§ 27. II. a.) zu ermittelnden einfachen Wert zu leisten hat.

a. Lex Aquilia omnibus legibus, quae ante se de damno iniuriae locutae sunt, derogavit, sive XII tabulis, sive alia quae fuit: quas leges nunc referre non est necesse. Quae lex Aquilia plebiscitum est, cum eam Aquilius tribunus plebis a plebe rogaverit. Ulp. 1. 1 D. h. t. (ad l. Aq. 9, 2.) b. 1. Lege Aquilia capite primo cavetur: SI QVIS SERVVM SERVAMVE ALIENVM ALIENAMVE QVADRVPEDEMVE PECVDEM

« PreviousContinue »