Page images
PDF
EPUB

modum legis promisit, exceptio dari debebit etiam invito reo. Iavol. I. 24 h. t.

5. Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoveris donationis exceptione necne, tractabitur. Et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donaverim et tu illam ei credideris. Sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo adversus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit, ita ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exegisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem. Cels.

1. 21 § 1 D. h. t. b. Quinque gradus (sc. cognatorum) pleni excepti sunt et ex

sexto una persona, sobrinus et sobrina. — Excipiuntur et ii, qui in potestate eorum vel manu mancipiove, item quorum in potestate manu mancipiove erunt. — Excipiuntur et adfinium personae, ut privignus privigna, noverca vitricus, socer socrus, gener nurus, vir et uxor, sponsus sponsa. — Excipit tutorem, qui tutelam gerit, si dare volet: nam quia tutores quasi parentes proprii pupillorum sunt, permisit eis in infinitum donare. — Item excipit: “si quis a servis suis ... accipit.' His verbis . . liberti continentur, ut patronis dare possint. — Contra an item liberti a patronis excepti sunt? Et hoc iure utimur, ne fut??] excepti vide

antur. (Paul.) 1. c. $ 299. 300. 302. 304. 307. 309. c. 1. Item excipit: “si quis mulieri virginive cognatus dotem

conferre volet;' igitur quocumque gradu cognatus dotis nomine donare potest. Ib. § 305.

2. Ei, qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit, in infinitum donare non prohibetur (si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est): quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit. Paul. V. 11 S 6.

C. Durch Constantius Chlorus wurde für Schenkungen an non exceptae personae, durch Constantin für alle Schenkungen die Form der gerichtlichen Insinuation (Erklärung zu Protokoll, professio apud acta) vorgeschrieben; jedoch ist diese Form nach vielfachen Schwankungen der Geseßgebung im neuesten R. (V-D. Justinians von 531.) einzig noch für Schenkungen über 500 solidi — mit manchen Ausnahmen -- erforderlich geblieben. Die Versäumnis der Insinuation hat Nichtigkeit der Schenkung, soweit sie den genannten Betrag übersteigt, zur Folge. .

IV. Im älteren N. konnte der Patron die seinem Libertus gemachte Schenkung beliebig, später nur in gewissen Fällen widerrufen; nad Just. R. ist aber wegen grober Undankbarkeit des Beschenkten jede Schenkung widerruflich, ausgenommen die sub. III. B. c. 2.

Zweiter Titel. Obligationes ex delicto.

$ 130. ($ 120.) I. Im allgemeinen.
[Müll. § 128. B. II. § 30. III. § 44. P. $ 277. Ku. II. $ 498..]

Delicta privata — im Gegensake von publica i. e. crimina find unerlaubte, rechtsverleşende Handlungen, welche selbständige Obligationen begründen. Gegenstand der Dbligation ist entweder Ersatz des zugefügten Schadens, oder Leistung einer in Geld bestehenden Strafe (poena sc. privata) an den Verleßten, oder – regelmäßig — beides zugleich: actiones rei persecutoriae, poenales, mixtae (S 24. II. b.). Der Verleker ist in der Regel nur für dolus, mitunter schon für culpa verantwortlich. Allen obligationes ex delicto ist endlich gemeinsam, daß fie passiv unvererblich sind. (S 25. I.) Im Laufe der Zeit wurden die dolosen Delikte auch kriminell verfolgbar, so daß dem Verleßten die Wahl zwischen öffentlicher oder Privatstrafe offen stand.

§ 131. (S 121.) II. Furtum. [Müll. $ 129. B. II. $ 31. P. $ 277. K. $ 159. Ku. I. $ 717. 718.

II. 500–4. D. $ 155.] I. Furtum ist die in rechtswidriger gewinnsüchtiger (d. i. Aneignungs-) Absicht (dolus, animus furandi) erfolgende, körperliche Verfügung über eine bewegliche Sache, durch welche jemand sich diese selbst – wenn sie eine fremde –, oder den Gebrauch – wenn sie eine ihm anvertraute —, oder den Besik derselben – wenn sie eine eigene in fremder Disposition befindliche ist — widerrechtlich, d. h. ein fremdes Vermögens-R. verleßend, anmaßt. (Vgl. $ 80. IV. c. 1. $83. II. b. § 100. II. B. b. 1.) a. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri faciendi

gratia: vel rei ipsius, vel etiam usus eius possessionisve. Paul. 1. 1 § 3 D. h. t. (de furt. 47, 2.)

1. Infitiando depositum nemo facit furtum; nec enim furtum est ipsa infitiatio, licet prope furtum sit: sed si possessionem eius adipiscatur intervertendi causa, facit furtum. Cels. 1. 68 pr. eod.

2. Si locatum tibi servum subripias, utrumque iudicium adversus te est exercendum, locati et furti. Paul. 1. 42 D. loc. 19, 2.

3. Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis sed consumpseris, furti teneri te Proculus ait. Paul. 1. 22 § 7 D. mand. 17, 1.

4. Furtum fit, cum quis indebitos nummos sciens acceperit. Scaev. 1. 18 D. de cond. furt. 13, 1. 5. Qui alienum [quid] iacens lucri faciendi causa sustulit,

ipsa infici positum nemt. 17, 29 eius pos

sionem

ti obstT XI. 18 Siae furtul mu

furti obstringitur, sive scit, cuius sit, sive nescit. Sabinus

ap. Gell. XI. 18 & 21. = 1. 43 4 h. t. c. 1. Rei hereditariae furtum non fit, sicut nec eius, quae

sine domino est, et nihil mutat existimatio subripientis. Paul, 1. 6 D. exp. her. 47, 19. — Interdum alienas res occupare concessum est nec creditur furtum fieri, velut res hereditarias, quarum heres non est nactus possessionem, nisi necessarius heres extet. Gaj. III. $ 201. (S 153. II. e. $ 155. II. b.)

2. Labeo: si quis, cum sciret quid sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. Paulus: immo contra; nam si quis scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quievit, furti agere potest; at si potuit prohibere nec prohibuit, nihilominus furti aget. 1. 92 h. t.

3. Sed etsi credat aliquis, invito domino se rem contrectare, domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. Unde illud quaesitum est: cum Titius servum meum sollicitaverit, ut quasdam res mihi subriperet et ad eum perferret, servus id ad me pertulit; ego dum volo Titium in ipso delicto deprehendere, permisi servo quasdam res ad

eum perferre — Gaj. III. § 198. d. 1. Furtum sine dolo malo saffectu furandi] non commit

titur. Gaj. III. $ 197 = § 7 I. h. t. 4, 1. 2. Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur. Sabin. ap. Gell. 1. c. § 20.

3. (b. 5.) Sed si non fuit derelictum, putavit tamen derelictum, furti non tenetur. Ulp. 1. 43 6 h. t. e. Species lucri est, ex alieno largiri et beneficii debitorem

sibi adquirere: unde et is furti tenetur qui ideo rem

amovet, ut eam alii donet. Gaj. 1. 55 $ 1 eod. f. 1. In quo (sc. Sabini libro de furtis) id quoque scriptum

est, quod vulgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum: condemnatum quoque colonum, qui fundo, quem conduxerat, vendito possessione eius dominum intervertisset. Gell. l. C. $ 13.

2. Abolita est quorundam veterum sententia existimantium etiam fundi locive furtum fieri. Gaj. 1. 38 D. de usuc. 41, 3.

3. Interdum autem etiam liberorum hominum furtum fit, velut si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sint, sive etiam uxor, quae in manu nostra sit, sive etiam iudicatus vel auctoratus meus subreptus fuerit. Gaj. III.

$ 199. g. 1. Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi

causa rem alienam amovet, sed generaliter cum quis rem alienam invito domino contrectat. S. Itaque si quis re, quae

199

apud eum deposita sit, utatur, furtum committit; et si quis utendam rem acceperit, eamque in alium usum transtulerit, furti obligatur, veluti si quis . . equum gestandi gratia commodatum longius aliquo duxerit: quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset. §. Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas accepissent, ita furtum committere, si intelligant id se invito domino facere, eumque, si intellexisset, non permissurum. Gaj. III. § 195—197.

2. Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit, usus est, furti se obligavit. Q. Mucius Scaev. ap. Gell. VI. (VII.) 15.

3. Si pignore creditor utatur, furti tenetur. — Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodaverit, furti obligari responsum est. Gaj. I. 55 pr. § 1 h. t.

1. Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, veluti si debitor rem, quam creditori pignori dedit, subtraxerit, vel si bonae fidei possessori rem meam possidenti subripuerim. Gaj. III. $ 200.

2. Dominus qui rem subripuit, in qua ususfructus alienus est, furti usufructuario tenetur. Paul. l. 15 § 1 D. h. t.

II. Wichtig ist die Unterscheidung zwischen furtum manifestum und nec manifestum. Ersteres liegt vor, wenn der fur auf frischer That – mit der entwendeten Sache – ertappt wird; lekteres ist in allen übrigen Fällen vorhanden. a. Manifestum furtum est, ut ait Masurius, quod deprehendi

tur, dum fit; faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri

coeperat. Gell. XI. 18 § 11. b. Manifestum furtum quidam id esse dixerunt, quod dum fit,

deprehenditur; alii vero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit, velut si in .. domo furtum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit; alii adhuc ulterius eousque manifestum furtum dixerunt, donec perferret eo, quo perferre fur destinasset; alii adhuc ulterius, quandoque eam rem fur tenens visus fuerit: quae sententia non obtinuit; sed et illorum sententia, qui existimaverunt, donec perferret eo quo fur destinasset, deprehensum furtum manifestum esse . . non videtur probari . .; ex duabus itaque superioribus opinionibus alterutra adprobatur; magis tamen plerique

posteriorem probant. Gaj. III. § 184. c. Magis est, . . esse furem manifestum, si cum re furtiva fue

rit apprehensus, priusquam eo loci rem pertulerit, quo desti-
naverat. - Celsus deprehensioni hoc adiicit, si cum vidisses
eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses,
abiecto furto effugit, furem manifestum esse. Ulp. I. 3 § 2
1. 7 § 2 D. h. t.
III. Die Strafflage (actio furti; $ 201. I.), welche dem Bestoh-

diktion des tur beim furtum mgegen den furu

über s 108. II. a. 1.de ves entwendetenesfelben. a) - Sit ber folennen

lenen — nicht bloß und nicht immer dem Eigentümer, sondern jedem, der ein Interesse daran hat, so auch dem, welcher für custodia hinsichtlich der entwendeten Sache haftet — a) gegen den fur und dessen Gehülfenb) zusteht, ging beim furtum manifestum nach den 12 Tafeln auf Addiktion des fur an ersteren, falls er sich nicht mit demselben über die zu zahlende Strafsumme einigte (pro fure damnum decidere, vgl. § 108. II. a. 1.), nach dem prätorischen Edikt jedoch auf das Vierfache des Wertes des entwendeten Gegenstandes; c) beim furtum nec manifestum auf das Doppelte desselben. d) – $ 110. I. a. – Die actiones furti concepti, oblati, prohibiti sind mit der solennen Haussuchung (vorrömischen Ursprunges), auf welche sie sich gründen, im neueren R. verschwunden. e) a. 1. Furti autem actio ei competit, cuius interest rem

salvam esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter competit, quam si eius intersit rem non perire. $. Unde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse. - S. Item si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta certa mercede acceperit, eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus; . . si solvendo non est, tunc quia ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. S. Quae de fullone aut sarcinatore diximus, eadem transferemus et ad eum cui rem commodavimus: nam hic . . similiter necesse habet custodiam praestare. Gaj. III. $ 203—206.

2. Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc venditoris esse hanc actionem Celsus scripsit; mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et vindicationem. Ulp. 1. 14 pr. h. t.

3. Neque is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res

culpa eius perierit. Iul. § 10 ib. b. 1. Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit,

qualis est, cuius ope consilio furtum factum est. Gaj. III. $ 202,

2. Consilium autem dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum; opem fert qui ministerium et adiutorium ad subripiendas res praebet. Ulp. I. 50 S 3 D. h. t.

3. Item dubitatum, illa verba 'ope consilio' quemadmodum accipienda sint . . Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit . . Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit. Paul. 1. 53 § 2 D. de V, S.

« PreviousContinue »