Page images
PDF

modum legis promisit, exceptio dari debebit etiam invito reo. Iavo1. 1. 24 h. t .

5. Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoveris donationis exceptione necne, tractabitur. Et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donaverim et tu illam ei credideris. Sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo adversus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit, ita ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exegisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem. Cels. 1. 21 § 1 D. h. t.

b. Quinque gradus (sc. cognatorum) pleni excepti sunt et ex sexto una persona, sobrinus et sobrina. — Excipiuntur et ii, qui in potestate eorum vel manu mancipiove, item quorum in potestate manu mancipiove erunt. — Excipiuntur et adfinium personae, ut privignus privigna, noverca vitricus, socer socrus, gener nurus, vir et uxor, sponsus sponsa. — Excipit tutorem, qui tutelam gerit, si dare volet: nam quia tutores quasi parentes proprii pupillorum sunt, permisit eis in infinitum donare. — Item excipit: 'si quis a servis suis . . . accipit.' His verbis . . liberti continentur, ut patronis dare possint. — Contra an item liberti a patronis excepti sunt? Et hoc iure utimur, ne [ut??] excepti videantur. (Pau1.) 1. c. § 299. 300. 302. 304. 307. 309.

c. 1. Item excipit: 'si quis mulieri virginive cognatus dotem conferre volet;' igitur quocumque gradu cognatus dotis nomine donare potest. Ib. § 305.

2. Ei, qui aliquem a latrunculis vel hostibus eripuit, in infinitum donare non prohibetur (si tamen donatio et non merces eximii laboris appellanda est): quia contemplationem salutis certo modo aestimari non placuit. Pau1. V. 11 § 6. C. SDurd) Sonftantiu§ Gfjtoru§ rourbe fiir Stbenfungen an non exceptae personae, burd) Gonftantin fiir aHe Sd)enfungen bte gorm ber gerid)tltet)en ^nfinuation (@rflarung au ^rotofoif, professio apud acta) borgefd)rieben; jebod) tft btefe gorm nadj bieffad)en Sefyloanfungen ber ©efefcgebung im neueften 31 (23*D. ^uftinian§ oon 531.) einjig nod) fiir Sd)enfungen iiber 500 solidi — mit mand)en 2lu§nat)men — erforberlid) geblieben. SDie 33erfaumni§ ber finuation t)at 9itd)tigfeit ber Sd)enfung, foroeit fie ben genannteii 23etrag uberfteigt, jur $olge.

IV. alteren 9t. fonnte ber ^atron bie feinem Stbertu§ ge* mad)te £d)enfung beliebig, fpater nur in geroiffen gaHen roiberrufen; nad) 3ttft. 91 ift aber roegen grober Unbanfbarfeit be§ Sefd)enften jebe Sd)enfung roiberruflid), au§genommen bte sub. III. B. c. 2.

[ocr errors]

furti obstringitur, sive scit, cuius sit, sive nescit. Sabinus ap. Gel1. XI. 18 § 21. = 1. 43 § 4 h. t.

c. 1. Rei hereditariae furtum non fit, sicut nec eius, quae sine domino est, et nihil mutat existimatio subripientis. Pau1. 1 . 6 D. exp. her. 47, 19. — Interdum alienas res occupare concessum est nec creditur furtum fieri, velut res hereditarias, quarum heres non est nactus possessionem, nisi necessarius heres extet. Gaj. III. § 201. (§ 153. II. e. § 155. H. b.)

2. Labeo: si quis, cum sciret quid sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. Paulus: immo contra; nam si quis scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quievit, furti agere potest; at si potuit prohibere nec prohibuit, nihilominus furti aget. 1. 92 h. t.

3. Sed etsi credat aliquis, invito domino se rem contrectare, domino autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. Unde illud quaesitum est: cum Titius servum meum sollicitaverit, ut quasdam res mihi subriperet et ad eum perferret, servus id ad me pertulit; ego dum volo Titium in ipso delicto deprehendere, permisi servo quasdam res ad eum perferre —. Gaj. III. § 198.

d. 1. Furtum sine dolo malo [affectu furandi] non committitur. Gaj. In. § 197 = § 7 I. h. t. 4, 1.

2. Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur. Sabin. ap. Gel1. 1. c § 20.

3. (b. 5.) Sed si non fuit derelictum, putavit tamen derelictum, furti non tenetur. Ulp. 1. 43 § 6 h. t.

e. Species lucri est, ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere: unde et is furti tenetur qui ideo rem amovet, ut eam alii donet. Gaj. 1. 55 § 1 eod.

f. 1. In quo (sc. Sabini libro de furtis) id quoque scriptum est, quod vulgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum: condemnatum quoque colonum, qui fundo, quem conduxerat, vendito possessione eius dominum intervertisset. Gel1. 1. c. § 13.

2. Abolita est quorundam veterum sententia existimantium etiam fundi locive furtum fieri. Gaj. 1. 38 D. de usuc. 41, 3.

3. Interdum autem etiam liberorum hominum furtum fit, velut si quis liberorum nostrorum, qui in potestate nostra sint, sive etiam uxor, quae in manu nostra sit, sive etiam iudicatus vel auctoratus meus subreptus fuerit. Gaj. III. § 199.

g. 1. Furtum autem fit non solum, cum quis intercipiendi causa rem alienam amovet, sed generaliter cum quis rem alienam invito domino contrectat. §. Itaque si quis re, quae apud eum deposita sit, utatur, furtum committit; et si quis utendam rem acceperit, eamque in alium usum transtulerit, furti obligatur, veluti si quis . . equum gestandi gratia commodatum longius aliquo duxerit: quod veteres scripserunt de eo, qui in aciem perduxisset. §. Placuit tamen eos, qui rebus commodatis aliter uterentur, quam utendas accepissent, ita furtum committere, si intelligant id se invito domino facere, eumque, si intellexisset, non permissurum. Gaj. m. § 195—197.

2. Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive quod utendum accepit, ad aliam rem atque accepit, usus est, furti se obligavit. Q. Mucius Scaev. ap. Gel1. VI. (VII.) 15.

3. Si pignore creditor utatur, furti tenetur. — Eum, qui quod utendum accepit ipse alii commodaverit, furti obligari responsum est. Gaj. 1. 65 pr. § 1 h. t.

h. 1. Aliquando etiam suae rei quisque furtum committit, veluti si debitor rem, quam creditori pignorf dedit, subtraxerit, vel si bonae fidei possessori rem meam possidenti subripuerim. Gaj. III. § 200.

2. Dominus qui rem subripuit, in qua ususfructus alienus est, furti usufructuario tenetur. Pau1. 1. 15 § 1 D. h. t. n. 3Btd)tig ift bte Unterfdjeibung jhrifd)en furtum manifestum unb nec manifestum. CSrftere§ liegt bor, toenn ber fur auf frifdjer £bat — mtt ber enttoenbeten Sadje — ertappt toirb; leljtere§ ift tn atten iibrigen ^dHen borbanben.

a. Manifestum furtum est, ut ait Masurius, quod deprehenditur, dum fit; faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat. Gel1. XI. 18 § 11.

b. Manifestum furtum quidam id esse dixerunt, quod dum fit, deprehenditur; alii vero ulterius, quod eo loco deprehenditur, ubi fit, velut si in . . domo furtum factum sit, quamdiu in ea domo fur sit; alii adhuc ulterius eousque manifestum furtum dixerunt, donec perferret eo, quo perferre fur destinasset; alii adhuc ulterius, quandoque eam rem fur tenens visus fuerit: quae sententia non obtinuit; sed et illorum sententia, qui existimaverunt, donec perferret eo quo fur destinasset, deprehensum furtum manifestum esse . . non videtur probari . .; ex duabus itaque superioribus opinionibus alterutra adprobatur; magis tamen plerique posteriorem probant. Gaj. III. § 184.

c. Magis est, . . esse furem manifestum, si cum re furtiva fuerit apprehensus, priusquam eo loci rem pertulerit, quo destinaverat. — Celsus deprehensioni hoc adiicit, si cum vidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse. Ulp. 1. 3 § 2 1. 7 § 2 D. h. t.

HI. SDie Strafflage (actio furti; § 201. I.), h>elcbe bem 33eftob* lenen — nid)t blofj unb nidjt immer bem @igentiimer, fonbern jebem, ber etn ^ntereffe baran t)at, fo aud) bem, roelefjer fiir custodia f)infier/tlid) ber entroenbeten Sad)e fjaftet —a) gegen ben fur unb beffen ©e* bulfenb) jufter/t, ging betm furtum manifestum nad) ben 12 £afetn auf 2lbbiftion be§ fur an erfteren, fatl§ er fid) nid)t mit bemfelben iiber bie ju jafjtenbe Straffumme einigte (pro fure damnum decidere, bgl. § 108. II. a. 1.), nad) bem prdtorifd)en (Sbift jebocfj auf ba§ 33ierfad)e be§ SBerte§ be§ enttoenbeten ©egenftanbe§;c) beim furtum nec manifestum auf ba§ SDojtyelte be§fetben.d) — § 110. I. a. — iDie actiones furti concepti, oblati, prohibiti finb mit ber fotennen §au§fud)ung (borromifdjen Urfj>runge§), auf roeld)e fie fid) griinben, tm neueren 9i. berfdjrounben.e)

a. 1. Furti autem actio ei competit, cuius interest rem salvam esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter competit, quam si eius intersit rem non perire. §. Unde constat creditorem de pignore subrepto furti agere posse. — §. Item si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta certa mercede acceperit, eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus; . . si solvendo non est, tunc quia ab eo dominus suum consequi non potest, ipsi furti actio competit, quia hoc casu ipsius interest rem salvam esse. §. Quae de fullone aut sarcinatore diximus, eadem transferemus et ad eum cui rem commodavimus: nam hic . . similiter necesse habet custodiam praestare. Gaj. III. § 203—206.

2. Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc venditoris esse hanc actionem Celsus scripsit; mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et vindicationem. Ulp. 1. 14 pr. h. t.

3. Neque is, cuiuscumque intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit. Iu1 . § 10 ib.

b. 1. Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit, qualis est, cuius ope consilio furtum factum est. Gaj. m. § 202.

2. Consilium autem dare videtur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum; opem fert qui ministerium et adiutorium ad subripiendas res praebet. Ulp. 1. 50 § 3 D. h. t.

3. Item dubitatum, illa verba 'ope consilio' quemadmodum accipienda sint . . Sed verius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit . . Sane post veterum auctoritatem eo perventum est, ut nemo ope videatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium habuisse noceat, nisi et factum secutum fuerit. Pau1. 1. 53 § 2 D. de V, S.

« PreviousContinue »