Page images
PDF

officium non debet: alioquin, quanti mandatoris interest, damnabitur. Gaj. 1 . 27 § 2 D. h. t .

2. Si qui rem mandatam non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa, verum etiam negligentius, eum maiores summum admisisse dedecus existimabant; itaque mandati constitutum est iudicium non minus turpe quam furti, credo propterea, quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur. Cicero p. Rosc. Am. 38, 111.

3. Cum autem is, cui recte mandaverim, egressus fuerit mandatum, ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quatenus mea interest, implesse eum mandatum, si modo implere potuerit: at ille mecum agere non potest. Itaque si mandaverim tibi, ut verbi gratia fundum mihi sestertiis C emeres, tu sestertiis CL emeris, non habebis mecum mandati actionem, etiamsi tanti velis mihi dare fundum, quanti emendum tibi mandassem — [namque iniquum est non esse mihi cum illo actionem, si nolit, illi vero, si velit, mecum esse. Pau1. 1. 3 § 2 h. t.] — idque maxime Sabino et Cassio placuit — [diversae scholae auctores recte te usque ad C acturum existimant, quae sententia sane benignior est. § 8 I. h. t.] —; quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actionem, quia qui mandat, ut C emeretur, is utique mandare intelligitur, uti minoris si posset emeretur. Gaj. III. § 161.

4. Procurator ex bona fide rationem reddere debet. Gaj. 1.46 §4 D. de proc. — Ex mandato apud eum, qui mandatum suscepit, nihil remanere oportet. Pau1. 1. 20 pr. D. h. t. — Proinde si tibi mandavi, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi ut restituas. Ulp. 1. 8 § 10 eod.

b. 1. Si mihi mandaveris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio recuperando. Id. 1.12 § 9 eod.

2. Impendia mandati exsequendi gratia facta, si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent; nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset, potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere. Gaj. 1. 27 § 4 eod. III. 2Iufgeboben totrb ba§ 9Jcanbat a. buret) ben £ob be§ Wan* banten ober 3Jtanbatar§; b. burd) 2Biberruf re integra feiten§ be§ •Btanbanten; c. burd) red)tjeitige, begrunbete 2luffiinbigung feiten§ be§ 5Jtanbatar§.

a. Si adhuc integro mandato mors alterutrius interveniat, i. e. vel eius qui mandaverit, vel eius qui mandatum susceperit, solvitur mandatum; sed utilitatis causa receptum est, ut si mortuo eo, qui mihi mandaverit, ignorans eum decessisse exsecutus fuero mandatum, posse me agere mandati actione. Gaj. HI . § 160.

[ocr errors]

reprehensum in hoc: dedi tibi Stichum, ut Pamphilum manumittas; manumisisti; evictus est Stichus. Iulianus scribit in factum actionem a praetore dandam; ille ait civilem incerti actionem i. e. praescriptis verbis sufficere. Id. 1 . 7 § 2 D. de pact.

4. Emptio ac venditio nuda consentientium voluntate contrahitur; permutatio autem ex re tradita initium obligationi praebet: alioquin si res nondum tradita sit, nudo consensu constitui obligationem dicemus, quod in his dumtaxat receptum est, quae nomen suum habent, ut in emptione venditione, conductione, mandato. Pau1. 1.1 § 2 D. de rer. perm. 19, 4. b. 1. Domino mercium in magistrum navis, si sit incertum, utrum navem conduxerit an merces vehendas locaverit, civilem actionem in factum esse dandam Labeo scribit. — Item si quis pretii explorandi gratia rem tradat, neque depositum neque commodatum erit, sed non exhibita fide in factum civilis subiicitur actio, — (nam cum deficiant vulgaria atque usitata actionum nomina, praescriptis verbis agendum est) — in quam necesse est confugere, quotiens contractus existunt, quorum appellationes nullae iure civili proditae sunt: — natura enim rerum conditum est, utplura sint negotia, quam vocabula. — Pap. 1.1 § 1. 2. Cels. 1. 2. Iu1. 1 . 3. Ulp. 1 . 4 D. h. t. (de praescr. verb. 19, 5.)

2. Si convenerit inter te et socium tuum, ut alternis annis fructum perciperetis, et non patiatur te socius tui anni fructum percipere, . . puto magis communi dividundo iudicium, quam ex conducto locum habere, . . aut certe actionem incerti civilem reddendam. Ulp. 1. 23 D. comm. div. 10, 3.

3. Actio de aestimato proponitur tollendae dubitationis gratia: fuit enim dubitatum, cum res aestimata vendenda datur, utrum ex vendito sit actio propter aestimationem, an ex locato, quasi rem vendendam locasse videor, an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati. Melius itaque visum est hanc actionem proponi; quotiens enim de nomine contractus alicuius ambigeretur, conveniret tamen aliquam actionem dari, dandam aestiraatoriam praescriptis verbis actionem: est enim negotium civile gestum et quidem bona fide. Ulp. 1 . 1 pr. D. de aest . 19, 3.

4. Si tibi rem vendendam certo pretio dedissem, ut quo pluris vendidisses tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio esse actionem, . . quia et mandata gratuita esse debent, et societas non videtur contracta in [cum?] eo, qui te non admisit socium distractionis, sed sibi certum pretium excepit . Id. 1. 13 pr. h. t.

5. Si tibi polienda sarciendave vestimenta dederim, si qui

dem gratis hanc operam te suscipiente, mandati estobligatio: si vero mercede data aut constituta, locationis conductionisque nogotium geritur: quodsi neque gratis hanc operam susceperis neque protinus aut data aut constituta sit merces, sed eo animo negotium gestum fuerit, ut postea tantum mercedis nomine daretur, quantum inter nos statutum sit, placet quasi de novo negotio in factum dandum esse iudicium i. e. praescriptis verbis. Gaj. 1. 22 D. h. t.

6. Cum quid precario rogatum est, non solum interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis verbis actione, quae ex bona fide oritur. Ulp. 1. 2 § 2 D. de prec. 43, 26. c. 1. Sed si tibi dedero (pecuniam), ut Stichum manumittas: si non facis, possum condicere, aut si me poeniteat, condicere possum. Id. 1. 3 § 2 D. de cond. ca. dat. 12, 4.

2. Si pecuniam ideo acceperis, ut Capuam eas, deinde parato tibi ad proficiscendum condicio temporis vel valetudinis impedimento fuerit, quominus proficiscereris, an condici possit videndum. Et cum per te non steterit, potest dici repetitionem cessare; sed cum liceat poenitere ei qui dedit, procul dubio repetetur id quod datum est, nisi forte tua intersit non accepisse te ob hanc causam pecuniam. Nam si ita res se habeat, . . ut ita rem composueris, ut necesse habeas proficisci, vel sumptus, qui necessarii fuerunt ad profectionem, iam fecisti, ut manifestum sit te plus forte quam accepisti erogasse, condictio cessabit; sed si minus erogatum sit, condictio locum habebit, ita tamen, ut indemnitas tibi praestetur eius quod expendisti. Id. 1. 5 pr. eod.

n. ®ie ^nnominatfontrafte toerben bon ben 916mern fIaffifijtrt nad) ben ^ategorien: a. do ut des; b. do ut facias; c. facio ut des (einigen ^uriften jtoeifelfjaft, I. b. 5.); d. facio ut facias. — 23gl. aud) § 127. b. 2.

a. Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et venditio est: sin autem rem do ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci civilem obligationem, in qua actione id veniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud, de quo convenit, accipere; vel si meum recipere velim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta. Pau1. 1. 5 § 1 D. h. t,

b. At cum do ut facias, si tale sit factum, quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit: si rem do, non erit locatio, sed nascetur vel civilis actio in hoc quod mea interest, vel ad repetendum condictio: quodsi tale est factum, quod locari non possit, puta ut servum manumittas, . . condici ei potest vel praescriptis verbis agi. § 2 ib.

c. 1. Quodsi faciam ut des, et posteaquam feci, cessas dare, nulla erit civilis actio et ideo de dolo dabitur. § 3 ib.

2. Solent qui noverunt servos fugitivos alicubi celare, indicare eos dominis, ubi celentur; . . solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare . . Quodsi solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob indicium, . . videamus, an possit agere? Et quidem conventio ista non est nuda, . . sed habet in se negotium aliquod: ergo civilis actio oriri potest i. e. praescriptis verbis, nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur. Ulp. 1. 15 h. t.

d. Si pacti sumus, ut tu a meo debitore Carthagine exigas, ego a tuo Romae, vel ut tu in meo, ego in tuo solo aedificem et tu cessas, . . tutius erit, . . praescriptis verbis dari actionem, quae actio similis erit mandati actioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni. 1. 5 § 4 h. t.

II. Magfcare pacta.

§127. (§117.) A. Pacta adiecta. [Miill. §124. B. II. §34. P. § 276. Schi. §331. K. § 142. Ku. § 646.]

Pacta *adiecta finb bie etnem SBertrage gleid) beim 2lbftf)Iufj (in continenti) betgefitgten, ben ^nbalt be§felben mobifijirenben -Jiebeneertrdge (§ 19. I.), roeld)e, roenn ber §auptbertrag etn bonae fidei contractus ift, mtt ber Slage au§ bemfelben geltenb gemad)t toerben fonnen. a) SDtefe 9iebenbertrage f6nnen bon unbegrenjter SGlanntgfaltigfeit fein. (§ 122. I. b. bgl. § 201. a.)b)

a. 1. Ait praetor: Pacta Conventa, Qvae Neqve Dolo Malo, Neqve Adversvs Leges Plebiscita Senatvsconsvlta Edicta Prrncipvm, Neqve Qvo Fravs Cvi Eorvm Fiat, Facta Ervnt, Servabo. Ulp. 1. 7 § 7 D. de pact. 2, 11.

2. Quin imo interdum (nuda pactio) format ipsam actionem: solemus enim dicere pacta conventa inesse bonae fidei iudiciis. Sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem ex continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint; ex intervallo, non inerunt nec valebunt, si agat, ne ex pacto actio nascatur: . . ea enim pacta insunt, quae legem contractui dant i. e. quae in ingressu contractus facta sunt. § 5 ib.

b. 1. Si venditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, vel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Servius putabat ex vendito esse actionem. Id. 1. 13 § 30 D. de A. E. V. 19, 1.

2. Insulam hoc modo, ut aliam insulam reficeres, vendidi. Respondit nullam esse venditionem, sed civili in

« PreviousContinue »