Page images
PDF
EPUB

cuiusmodi agere veneat. Ideo autem hanc actionem proposuit, quia non crediderunt veteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium appellari; si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem.

Haec actio dolum malum dumtaxat exigit; . proinde si imperite versatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit; sed et si negligenter, aeque mensor securus erit; lata culpa plane dolo comparabitur. Ulp. 1. 1 pr. § 1 D. si mens. 11, 6. IV. Besonders zu erwähnen sind noch die im Röm. Staate üblichen meist für ein lustrum stattfindenden öffentlichen Verpachtungen (locationes, venditiones) der Staatsgefälle (vectigalia), insbesondere der Zölle, der Nutungen von Bergwerken u. dgl., ferner die Verdingungen von öffentlichen Arbeiten, Bauten und Lieferungen (ultro tributa) an einzelne Unternehmer (publicani, mancipes), in der Regel an Gesellschaften von Kapitalisten (societates publicanorum, f. § 69. II. a. b.), als deren Agent der manceps mit dem Staate den Vertrag abschloß, für welchen andere socii als praedes (§ 118. V.) eintraten. Vgl. § 192. II. C.

a. Venditiones olim dicebantur censorum locationes, quod velut fructus publicorum locorum venibant. Festus s. h. v. p. 376 M.

b. Eum, qui vectigal populi Romani conductum habet, publicanum appellamus. Gaj. 1. 16 D. de V. S. 50, 16.

c. Manceps dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia manu sublata significat se auctorem emptionis esse. Paul. ex Fest. h. v. (p. 151 M.).

§ 124. (§ 114.) c. Gesellschaftskontrakt.

[Müll. § 120. B. II. § 29. P. § 275. Schi. § 313-317. Ku. § 692-97.] I. Gesellschaftskontrakt (societas) ist der zwischen zwei oder mehreren Personen (socii) über irgend eine das Vermögen betreffende Gemeinschaft, gewöhnlich (aber nicht immer, vgl. § 38. I. b. 1.) zur Förderung eines gemeinsamen, erlaubten (meist ökonomischen) Zweckesgeschlossene Vertrag. Diese Gemeinschaft kann a. sich beziehen auf das gesamte, gegenwärtige und zukünftige, Vermögen (societas omnium bonorum in älterer Zeit besonders in Gestalt eines consortium der Geschwister, welche nach Beerbung ihres parens in ungetrennten Gütern verblieben), oder auf eine einzelne Sache, z. B. Grundstück, Sklave, Gespann (societas unius rei)-wohl die beiden ältesten Sozietätsformen; oder auf den künftigen Einzelnerwerb der Gesellschafter (societas quaestus, lucri, compendii); oder endlich auf den Erwerb aus einer gemeinschaftlichen, dauernden Unternehmung oder einem einzelnen gemeinschaftlich unternommenen

--

Geschäfte (societas quaestus, negotiationis, vgl. § 117. I. B. a. 2.). b. Auch die Dauer der Gesellschaft kann verschieden bestimmt sein. a. 1. Societates autem contrahuntur sive universorum bonorum, sive negotiationis alicuius, sive vectigalis, sive etiam rei unius. Ulp. 1. 5 pr. D. h. t. (pro soc. 17, 2.)

2. In societate omnium bonorum omnes res, quae coeuntium sunt, continuo communicantur. Paul. 1. 1 § 1 eod. 3. Coire societatem et simpliciter licet et, si non fuerit distinctum, videtur coita esse universorum, quae ex quaestu veniunt, hoc est si quod lucrum ex emptione, venditione, locatione, conductione descendit. Ulp. 1. 7 eod.

b. Societas coiri potest vel in perpetuum i. e. dum vivunt, vel ad tempus, vel sub condicione. 1. 1 pr. eod.

II. Was a. die Beiträge (vgl. übrigens § 38. I. b. 1. 2.) der Gesellschafter anbetrifft, so können dieselben ungleich, ja verschiedenartig (res operae) sein. b. Ebenso können die Anteile am Gewinn und Verlust verschieden sein. c. Jst hierüber nichts näheres bestimmt, so haben die Gesellschafter absolut gleiche Anteile; falls nur die Gewinnquote der einzelnen Gesellschafter festgescht ist, so gilt dieselbe Verteilung auch hinsichtlich des Verlustes.

a. 1. Societas autem coiri potest et valet etiam inter eos, qui non sunt aequis facultatibus, cum plerumque pauperior opera suppleat, quantum ei per comparationem patrimonii deest. 1. 5 § 1 eod.

2. Nam et ita posse coiri societatem constat, ut unus pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum inter eos commune sit: saepe enim opera alicuius pro pecunia valet. Gaj. III. § 149.

3. Donationis causa societas recte non contrahitur. Ulp. 1. 5 § 2 h. t.

b. 1. Quodsi expressae partes fuerint, hae servari debent: nec enim umquam dubium fuit, quin valeat conventio, si duo inter se pacti sunt, ut ad unum quidem duae partes et damni et lucri pertineant, ad alium tertia. § 1 I. h. t. (= de societ. 3, 25.)

2. Magna autem quaestio fuit, an ita coiri possit societas, ut quis maiorem partem lucretur, minorem damni praestet: quod Quintus Mucius etiam [contra naturam societatis esse existimavit; sed Servius Sulpicius, cuius] praevaluit sententia, adeo ita coiri posse societatem existimavit, ut dixerit illo quoque modo coiri posse, ut quis nihil omnino damni praestet, sed lucri partem capiat. Gaj. III. § 149. § 2 I. h. t.

3. Mucius scribit non posse societatem coiri, ut aliam damni aliam lucri partem socius ferat; Servius in notatis Mucii ait nec posse societatem ita contrahi, neque enim lucrum intelligitur nisi omni damno deducto, neque damnum nisi omni lucro deducto: sed potest coiri societas ita,

ut eius lucri, quod reliquum in societate sit omni damno deducto, pars alia feratur, et eius damni, quod similiter. relinquatur, pars alia capiatur. Paul. 1. 30 D. h. t. [quod ita intelligi oportet, ut si in aliqua re lucrum in aliqua damnum allatum sit, compensatione facta solum quod superest intelligatur lucri esse. $ 2 I. h. t.]

4. Aristo refert Cassium respondisse, societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem 'leoninam' solitam appellari; et nos consentimus talem societatem nullam esse. Ulp. 1. 29 § 2 D. h. t.

c. Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos convenerit, aequis ex partibus commodum et incommodum inter eos commune esse; sed si in altero partes expressae fuerint, velut in lucro, in altero vero omissae, in eo quoque quod omissum est, similes partes erunt. Gaj. III. $ 150.

III. Die Gesellschafter haften einander für diligentia quam suis rebus. (§ 108. IV. b. 2.) 3ur Geltendmachung seiner Ansprüche aus dem Gesellschaftsvertrage steht jedem socius die infamirende actio pro socio zu Gebote. (Vgl. § 135. III.)

a. Si tecum societas mihi sit et res ex societate communes, quam impensam in eas fecero, quosve fructus ex his rebus. ceperis, vel pro socio vel communi dividundo me consecuturum, et altera actione alterum tolli Proculus ait. Paul. 1. 38 § 1 h. t.

b. Si quis societatem contraxerit, quod emit, ipsius fit, non commune: sed societatis iudicio cogitur rem communicare. Id. 1. 74 eod.

IV. Aufgelöst wird die societas: a. durch übereinkunft (dissensus), oder einseitigen Rücktritt (renuntiatio); b. durch Tod, oder c. capitis diminutio (maxima und media); d. durch Konkurs eines

socius.

a. 1. Nulla societatis in aeternum coitio est. Si conveniat, ne omnino divisio fiat, huiusmodi pactum nullas vires habere manifestissimum est. Paul. 1. 70 h. t. l. 14 § 2 D. comm. div. 10, 3.

2. Diximus dissensu solvi societatem; hoc ita est, si omnes dissentiunt: quid ergo si unus renuntiet? Cassius scripsit eum, qui renuntiaverit societati, a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. Quod utique observandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit, veluti si, cum omnium bonorum societatem inissemus, deinde cum obvenisset uni hereditas, propter hoc renuntiavit: ideoque si quidem damnum attulerit hereditas, hoc ad eum qui renuntiavit pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro socio. Labeo autem scripsit, si renuntiaverit

[ocr errors]

societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem, committere eum in pro socio actionem: nam si emimus mancipia inita societate, deinde renunties. mihi eo tempore, quo vendere mancipia non expedit, . . teneri te pro socio iudicio. Paul. 1. 65 § 3. 5 D. h. t. b. 1. Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi elegit; sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius solvitur, etsi plures supersint: nisi si in coeunda societate aliter convenerit. § 5 I. h. t.

2. In heredem quoque socii pro socio actio competit, quamvis heres socius non sit. Ulp. 1 63 § 8 D. h. t.

3. quod ex re communi postea quaesitum est, item dolus et culpa in eo, quod ex ante gesto pendet, tam ab herede quam heredi praestandum est. Paul. 1. 65 § 9 eod. c. Societas quemadmodum ad heredes socii non transit, ita nec adrogatorem, ne alioquin invitus quis socius efficiatur, cui non vult; ipse autem adrogatus socius permanet: nam et si filiusfamilias emancipatus fuerit, permanebit socius. § 11 ibid.

[ocr errors]

V. Auf die privatrechtliche Stellung des einzelnen Gesellschafters dritten Personen gegenüber hat die Sozietät, als ein wesentlich nur die Gesellschafter angehendes obligatorisches Verhältnis, im Gegensahe zur Korporation § 68. II. gar keinen Einfluß, so daß die R-wirkung der für die Gesellschaft abgeschlossenen R-geschäfte direkt für den einzelnen Gesellschafter eintritt, und zwischen Sozietäts- und Privatforderungen oder -schulden der einzelnen Gesellschafter an dritte rechtlich nicht unterschieden wird.

§ 125. (§ 115.) d. Mandat.

[Müll. § 121. B. II. § 29. P. § 275. Schi. § 318-323. Ku. § 698-701.]

I. Mandatum ist der Vertrag, durch welchen jemand (Mandatar, procurator) einen Auftrag zur unentgeltlichen (§ 126. I. b. 4. 5.) Besorgung eines erlaubten Geschäftes — Arbeits-, Dienstleistung, Verwaltung, R-geschäft für einen anderen (mandans, mandator) übernimmt. a) Eine besondere Art des Mandates ist das eine Verbürgung (vgl. § 118. III. d.) enthaltende sog. mandatum credendi s. *qualificatum, d. h. der Auftrag, einem dritten Kredit zu gewähren.b) Ist der Auftrag auf Vertretung des Auftraggebers in vermögensrechtlicher Beziehung überhaupt oder für eine einzelne R-handlung gerichtet, so spricht man von Bevollmächtigung. (Dominus-procurator omnium rerum, unius rei; § 20. III.) c)

a. 1. Mandatum, nisi gratuitum, nullum est, nam originem ex officio atque amicitia trahit; contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit. - Si remunerandi gratia

honor intervenit, erit mandati actio. Paul. 1. 1 § 4. Ulp. 1. 6 pr. D. h. t. (mand. 17, 1.)

2. Quibus casibus sine mercede suscepto officio mandati aut depositi contrahitur negotium, his casibus interveniente mercede locatio et conductio contrahi intelligitur: et ideo si fulloni polienda curandave vestimenta dederis aut sarcinatori sarcienda nulla mercede constituta neque promissa, mandati competit actio. § ult. I. h. t. 3, 26.

3. Mandatum inter nos contrahitur, sive mea tantum gratia tibi mandem, sive aliena tantum, sive mea et aliena, sive mea et tua, sive tua et aliena. §. Mea tantum gratia intervenit mandatum, veluti si tibi mandem, ut negotia mea geras, vel ut fundum mihi emeres, vel ut pro me fideiubeas. §. Aliena tantum, veluti si tibi mandem, ut Titii negotia gereres, vel ut fundum ei emeres, vel ut pro eo fideiubeas. §. Tua autem gratia intervenit mandatum, veluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam foeneres, vel ex diverso .: cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio obligatur. Gaj. 1. 2 pr. § 1. 2. 6 eod.

b. 1. Tua et aliena, veluti si tibi mandem, ut Titio sub usuris crederes: quodsi, ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia intervenit mandatum. § 4 ib.

2. Si, ut exspectares nec urgeres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, verum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere. Ulp. 1. 12 § 14 eod.

3. Si mandatu meo Titio decem credideris et mecum mandati egeris, non liberabitur Titius; . . item si cum Titio egeris, ego non liberabor. Iul. 1. 13 D. de fidej. 46, 1. c. Procurator est, qui aliena negotia mandatu domini administrat. Procurator autem vel omnium rerum vel unius rei esse potest. Id. 1. 1 pr. § 1 D. de proc. 3, 3.

II. Aus dem mandatum gehen folgende, mit der infamirenden actio mandati zu realisirende, Ansprüche und Verbindlichkeiten hervor: a. Der Mandatar ist verbunden: das übernommene Geschäft auszuführen, sich dabei streng innerhalb der Grenzen des Auftrages zu halten und omnis diligentia zu prästiren, sowie Rechnung zu legen und alles, was er zufolge des Auftrages für den Mandanten in Händen hat, diesem herauszugeben; hierauf geht die actio mandati directa. b. Der Mandant haftet dem Mandatar mit der actio mandati contraria auf Schadloshaltung.

a. 1. Voluntatis est enim suscipere mandatum, necessitatis consummare. Paul. 1. 17 §3 D. comm. 13, 6. Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum

« PreviousContinue »