Page images
PDF
EPUB

C.

veluti fundum accesserim et pretii nomine hominem forte dederim, fundum quidem videri venisse, hominem autem pretii nomine datum esse, ut fundus acciperetur. Gaj. III. § 141.

1. Emptio et venditio contrahitur, cum de pretio convenerit, quamvis nondum pretium numeratum sit, ac ne arra quidem data fuerit; nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractae. Gaj. III. § 139. 2. Si ager ex emptionis causa ad aliquem pertineat, non recte hac actione [sc. rei vindicatione] agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque possessio amissa sit. Callistr. 1. 50 D. de R. V. 6, 1.

3. Perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet; et si id quod venierit appareat, quid quale quantum sit, sit et pretium, et pure veniit, perfecta est emptio. Paul. 1. 8 pr. D. de per. et comm. 18, 6.

4. Cum autem emptio et venditio contracta sit, . . periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit. Itaque si homo mortuus sit vel aliqua parte corporis laesus fuerit, aut aedes totae aut aliqua ex parte incendio consumptae fuerint, aut fundus vi fluminis totus vel aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione aquae aut arboribus turbine deiectis longe minor aut deterior esse coeperit: emptoris damnum. est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere; quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor securus est. Sed et si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad emptoris commodum pertinet: nam et commodum eius esse debet, cuius periculum est. § 3 I. h. t. 3, 23.

1. Emptio tam sub condicione quam pure contrahi potest; sub condicione, veluti: 'si Stichus intra certum diem tibi placuerit, erit tibi emptus aureis tot.' § 4 I. eod.

2. In diem addictio ita fit: ille fundus centum esto tibi emptus, nisi si quis intra Kalendas Ianuarias proximas meliorem condicionem fecerit, quo res a domino abeat.' Paul. 1. 1 D. de in di. add. 18, 2.

3. Cum venditor fundi in lege ita caverit: 'si ad diem pecunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit,' ita accipitur inemptus, si venditor inemptum eum esse velit. Pomp. 1. 2 D. de 1. commiss. 18, 3.

II. Erfordernisse: a. Gegenstand des Kaufes kann jedes veräußerliche R-objekt (§ 70. II. d. 6.) sein, körperliche Sachen auch res futurae v. separatae (zu unterscheiden von der emptio spei) wie Rechte. b. Das pretium muß certum, nach neuerem R. (seit Diokletian) auch iustum sein, d. h. es darf nicht unter der Hälfte des wirklichen Wertes der Sache bleiben (*laesio enormis i. e. ultra

dimidium), in welchem Falle der Kauf vom Verkäufer angefochten werden kann. (Vgl. § 18. III. A. b. 2.)

a. 1. Omnium rerum, quas quis habere vel possidere vel persequi potest, venditio recte fit; quas vero natura vel gentium ius vel mores civitatis commercio exuerunt, earum nulla venditio est. Paul. 1. 34 § 1 D. de C. E.

2. Nec emptio nec venditio sine re, quae veneat, potest intelligi; et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, venditio facta intelligitur. Aliquando tamen et sine re venditio intelligitur, veluti cum quasi alea emitur; quod fit, cum captus piscium vel avium emitur: emptio enim contrahitur, etiamsi nihil inciderit, quia spei emptio est. Pomp. 1. 8 eod.

3. Cum usumfructum mihi vendis, interest, utrum ius utendi fruendi quod solum tuum est, vendas, an vero in ipsum corpus, quod tuum sit, usumfructum mihi vendas: nam priore casu, etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu vivis; posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit. Paul. 1. 8 § 2 D. de per. et comm. 18, 6.

4. Nomina eorum, qui sub condicione vel in diem debent, et emere et vendere solemus: ea enim res est, quae emi et venire potest. Ulp. 1. 17 D. de her. vend. 18, 4. b. 1. Pretium autem certum esse debet: nam alioquin si ita inter nos convenerit, ut 'quanti Titius rem aestimaverit,' tanti sit empta, Labeo negavit ullam vim hoc negotium. habere, cuius opinionem Cassius probat: Ofilius et eam emptionem esse putat et venditionem, cuius opinionem Proculus secutus est. Gaj. III. § 140.

2. Sed nostra decisio ita hoc constituit, ut quotiens sic composita sit venditio quanti ille aestimaverit,' sub hac condicione staret contractus, ut, si quidem qui nominatus est pretium definierit, . . venditio ad effectum perducatur: sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto; quod ius. . non est absurdum et in locationibus et conductionibus trahere. § 1 I. h. t.

3. — in emendo et vendendo naturaliter concessum est, quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris vendere, et ita invicem se circumscribere. Paul. 1. 22 § 3 D. loc. 19, 2.

III. Der Kaufkontrakt begründet eine gegenseitige Obligation mit folgenden vom Käufer mit der actio empti, vom Verkäufer mit der actio venditi zu realisirenden — Ansprüchen und Verbindlichfeiten.

A. Die Leistung und Gegenleistung a. müssen, wenn nichts

anderes bestimmt ist, gleichzeitig, d. h. Zug um Zug erfolgen. Verkäufer hat hinsichtlich des Kaufobjektes alle Sorgfalt zu prästiren. (§ 108. IV. a. 2.) b. Der Käufer muß den Verkäufer zum Eigentümer des Kaufgeldes machen.

a. Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur; et ideo et si pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: venditor enim quasi pignus retinere potest eam rem, quam vendidit. Ulp. l. 13 § 8 D. de A. E. V. 19, 1.

b. 1. Emptor nummos venditoris facere cogitur. Id. l. 11 § 2 eod.

2. Veniunt in hoc iudicium in primis pretium. . item usurae pretii post diem traditionis. 1. 13 § 20 eod.

B. Der Verkäufer ist verpflichtet: a. zur Tradition (vacuae possessionis traditio) der Sache Einräumung des juristischen Besizes, nicht zur Eigentumsübertragung (mancipatio). b. 3ur Prästation des habere licere, d. h. des unangefochtenen Behaltens des verkauften Gegenstandes; wird die Sache dem Käufer von jemandem entwehrt, d. i. gerichtlich abgestritten (evincere, evictio), so ist der Verkäufer zur Leistung des Interesse (§ 110. I. b.) verbunden, jedoch muß der Käufer regelmäßig seinen auctor durch litis denuntiatio in die Lage sezen, ihn beim R-streit zu unterstüßen. Im Röm. Verkehre war es hergebracht, daß sich der Käufer für den Fall der Eviktion vom Verkäufer in der Regel den doppelten Kaufpreis promittiren ließ; diese duplae stipulatio fann selbst mit der actio empti erzwungen werden. Bei der Eviktion der venditionis causa mancipirten Sache ging die Klage (auctoritatis actio) auch ohne besondere Ausbedingung stets auf das Doppelte. (§ 116. I.) — c. Zugesicherte Eigenschaften der Sache (dicta promissa) hat der Verkäufer stets zu prästiren. Wegen nicht angezeigter verborgener erheblicher Mängel war der Verkäufer nach ius civile nur im Falle dolosen Verschweigens, nach dem ädilicischen Edikt ist er jedoch schlechthin verantwortlich. Der Käufer hat nach letterem elektiv die actio redhibitoria auf Rescission des Kaufes und die actio aestimatoria (quanti minoris) auf verhältnismäßige Herabsehung des Kaufpreises. Auch hier war duplae stipulatio üblich. 1. Qui vendidit, necesse non habet fundum emptoris facere, ut cogitur, qui fundum stipulanti spopondit. Ulp. 1. 25 § 1 D. de C. E.

a.

2. Nemo potest videri eam rem vendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliud genus contractus. Lab. 1. 80 § 3 eod. 3. Vacua possessio emptori tradita non intelligitur, si alius ... in possessione est. Paul. 1. 2 § 1 D. de A. E V.

4. Et in primis ipsam rem praestare venditorem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, . . si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. Iulianus probat nec

videri traditum, si superior in possessione [i. e. in lite de poss.] emptor futurus non sit. Ulp. 1. 11 § 2. 13 eod.

5. Venditae vero et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato: quod cavitur quidem etiam lege XII tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium id effici. Sed si is, qui vendidit, fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. § 41 I. de R. D. 2, 1.

b. 1. Stipulatio ista: 'habere licere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quominus nobis habere liceat. Ulp. 1. 38 pr. D. de V. O. 45, 1.

2. Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, vel damnatus est litis aestimatione, vel possessor ab emptore conventus absolutus est. Pomp. 1. 16 § 1 D. de evict. 21, 2.

3. Sive tota res evincatur sive pars, habet regressum emptor in venditorem. Ulp. 1. 1 eod.

4. Si ab emptore ususfructus petatur, proinde is venditori denuntiare debet, atque is a quo pars petitur. Gaj. 1. 49 eod. 5. Cum venderes fundum non dixisti ita ut optimus maximusque;' verum est, quod Q. Mucio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. Cels. 1. 59 D. de C. E.

6. Duplae stipulatio evictionem non unam eam continet, si quis dominium rei petierit et evicerit, sed et si Serviana actio experiatur. Pomp. 1. 34 § 1 D. de evict.

7. Evicta re ex empto actio non ad pretium dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit; ergo et si minoris esse coepit, damnum emptoris erit. Paul. 1. 70 eod. 8. Emptori duplam promitti a venditore oportet, nisi aliud convenit. Ulp. 1. 37. pr. eod.

9. Si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris, etiam priusquam evincatur, utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti mea intersit meam esse factam. Afric. 1. 30 § 1 D. de A. E. V.

10. Si vendideris servum mihi Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro evictione, quoniam servus non potest evinci: sed in ex empto actionem decurrendum est. Paul. 1. 9 D. de evict.

11. Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque victus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso videtur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest. Id. 1. 53 § 1 eod.

12. Emptor fundi, nisi auctori denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex empto actionem contra venditorem habet. Alex. 1. 8 C. eod. 8, 44. (45).

C.

13. Res empta, mancipatione et traditione perfecta, si evincatur, auctoritatis venditor duplotenus obligatur. Paul. II. 17 § 3.

1. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret, a iurisconsultis etiam reticentiae poena est constituta. Cic. de off. III. 16.

2. Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. Ulp. 1. 37 D. de dolo. 4, 3.

3. Distracto fundo si quis de modo mentiatur, in duplum eius, quod mentitus est, officio iudicis aestimatione facta convenitur. Paul. II. 17 § 4.

4. Aiunt aediles: QVI MANCIPIA VENDVNT, CERTIORES FACIANT EMPTORES, QVID MORBI VITIIVE CVIQVE SIT, QVIS FVGITIVVS ERROVE SIT NOXAVE SOLVTVS NON SIT, EAQVE OMNIA, CVM EA MANCIPIA VENIBVNT, PALAM RECTE PRONVNCIANTO: QVODSI MANCIPIVM ADVERSVS EA VENISSET, SIVE ADVERSVS QVOD DICTVM PROMISSVMVE FVERIT CVM VENIRET, QVOD EIVS PRAESTARI OPORTERE DICITVR, EMPTORI OMNIBVSQVE AD QVOS EA RES PERTINET IVDICIVM DABIMVS, VT ID MANCIPIVM RED

HIBEATVR. 1. 1 § 1 D. de aed. ed. 21, 1.

5. Aediles aiunt: QVI IVMENTA VENDVNT PALAM RECTE DICVNTO, QVID IN QVOQVE EORVM MORBI VITIIQVE SIT: . . SI QVID ITA FACTVM NON ERIT, MORBI VITIIVE CAVSA INEMPTIS FACIENDIS IN SEX MENSIBVS, VEL QVO MINORIS CVM VENIRENT FVERINT, IN ANNO IVDICIVM DABIMVS. 1. 38 pr. eod.

[ocr errors]

6. Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emptoribus succurratur: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. Nec hoc est iniquum: potuit enim ea nota habere; neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate. Ulp. l. 1 § 2 eod.

7. Labeo scribit edictum aedilium curulium de venditionibus rerum esse tam earum quae soli sunt, quam earum quae mobiles aut se moventes. pr. ib.

§ 123. (§ 113.) b. Miete oder Pacht.

[Müll. § 119. B. II. § 29. P. § 275. Schi. §302-311. Ku. I. § 686-91. II. 492.]

I. Miete oder Pacht (locatio et conductio) ist der Vertrag, durch welchen entweder die Überlassung des Gebrauches (der Nuzung) einer Sache (locatio conductio rei), oder die Leistung von bestimmten Diensten (locatio conductio operarum oder operis) für eine gewisse Zeit gegen ein in Geld (§ 126. II. b. § 122. I. a.) ausnahms

[ocr errors]
« PreviousContinue »