Page images
PDF
[ocr errors]

videri traditum, si superior in possessione [i. e. in lite de poss.] emptor futurus non sit. Ulp. 1. 11 § 2. 13 eod.

5. Venditae vero et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato: quod cavitur quidem etiam lege XII tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium id effici. Sed si is, qui vendidit, fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. § 41 I. de R. D. 2, 1. b. 1. Stipulatio ista: 'habere licere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quominus nobis habere liceat. Ulp. 1. 38 pr. D. de V. O. 45, 1.

2. Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, vel damnatus est litis aestimatione, vel possessor ab emptore conventus absolutus est. Pomp. 1. 16 § 1 D. de evict. 21, 2.

3. Sive tota res evincatur sive pars, habet regressum emptor in venditorem. Ulp. 1. 1 eod.

4. Si ab emptore ususfructus petatur, proinde is venditori denuntiare debet, atque is a quo pars petitur. Gaj. 1.49 eod.

5. Cum venderes fundum non dixisti 'ita ut optimus maximusque;' verum est, quod Q. Mucio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. Cels. 1. 59 D. de C. E.

6. Duplae stipulatio evictionem non unam eam continet, si quis dominium rei petierit et evicerit, sed et si Serviana actio experiatur. Pomp. 1. 34 § 1 D. de evict.

7. Evicta re ex empto actio non ad pretium dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit; ergo et si minoris esse coepit, damnum emptoris erit. Paul. 1. 70 eod.

8. Emptori duplam promitti a venditore oportet, nisi aliud convenit. Ulp. 1. 37. pr. eod.

9. Si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris, etiam priusquam evincatur, utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti mea intersit meam esse factam. Afric. 1. 30 § 1 D. de A. E. V.

10. Si vendideris servum mihi Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro evictione, quoniam servus non potest evinci: sed in ex empto actionem decurrendum est. Paul. 1. 9 D. de evict.

11. Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque victus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso videtur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest. Id. 1. 53 § 1 eod.

12. Emptor fundi, nisi auctori denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex empto actionem contra venditorem habet. Alex. 1. 8 C. eod. 8, 44. (45).

13. Res empta, mancipatione et traditione perfecta, si evincatur, auctoritatis venditor duplotenus obligatur. Paul. II. 17 § 3.

c. 1. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret, a iurisconsultis etiam reticentiae poena est constituta. Cic. de off. III. 16.

2. Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. Ulp. 1. 37 D. de dolo. 4, 3.

3. Distracto fundo si quis de modo mentiatur, in duplum eius, quod mentitus est, officio iudicis aestimatione facta convenitur. Pau1. II. 17 § 4.

4. Aiunt aediles: Qvi Mancipia Vendvnt, Certiores Fa

CIANT EMPTORES, QVID MORBI VITIIVE CVIQVE SIT, QVIS FVGI-
TIWS ERROVE SIT NOXAVE SOLVTVS NON SIT, EAQVE OMNIA,
CVM EA MANCIPIA VENIBVNT, PALAM RECTE PRONVNCIANTO:
QVODSI MANCIPIVM ADVERSVS EA VENISSET, SIVE ADVERSVS
QVOD DICTVM PROMISSVMVE FVERIT CVM VENIRET, QVOD EIVS
PRAESTARI OPORTERE DICITVR, EMPTORI OMNIBVSQVE AD QVOS
EA RES PERTINET IVDICIVM DABIMVS, VT ID MANCIPIVM RED-

Hibeatvr. 1. 1 § 1 D. de aed. ed. 21, 1.

5. Aediles aiunt: Qvi Ivmenta Vendvnt Palam Recte Di

CVNTO, QVID IN QVOQVE EORVM MORBI VITIIQVE SIT: . . SI
QVID ITA FACTVM NON ERIT, . . MORBI VITIIVE CAVSA INEMPTIS
FACIENDIS IN SEX MENSIBVS, VEL QVO MINORIS CVM VENIRENT
FVERINT, IN ANNO IVDICIVM DABIMVS. 1. 38 pr. eod.

6. Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emptoribus succurratur: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. Nec hoc est iniquum: potuit enim ea nota habere; neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate. Ulp. 1. 1 § 2 eod.

7. Labeo scribit edictum aedilium curulium de venditionibus rerum esse tam earum quae soli sunt, quam earum quae mobiles aut se moventes. pr. ib.

[ocr errors]

toeife aud) in natiirlid)en (Srjeugniffen ber frud)ttragenben Sad)e (colonus partiarius) — beftefjenbe§ 2lequibalent (merces, pensio, vectura) jugefagt roirb. §infid)tlid) ber merces (§ 122. II. b. § 126. I. b. 5.) unb ber ^erfettion be§ 23ertrage§ gilt ba§felbe roie beim ^aufe. (Urfbritnglid) 9tealfontraft? ?) 2)er $adj> ober 9Jtiet* fontraft erjeugt eine gegenfeitige, mit ber actio locati conducti geltenb ju mad)enbe Dbligation; jebod) mufj bie Seiftung be§ Skr* mieter§ ber be§ 9Jtieter§ borau§geben. 2)ie Siontraf/enten baften einanber fiir omnis culpa.

Sicut vulgo quaerebatur, an permutatis rebus emptio et venditio contrahhur, ita quaeri solebat de locatione et conductione, si forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quis dederit et invicem a te aliam utendam sive fruendam acceperit: et placuit non esse locationem et conductionem, sed proprium genus esse contractus. Veluti si, cum unum quis bovem haberet et vicinus eius unum, placuerit inter eos, ut per denos dies invicem boves commodarent, ut opus facerent, et apud alterum bos periit: neque locati vel conducti neque commodati competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, verum praescriptis verbis agendum est. § 2 I. h. t . (de loc. 3, 24.) II. Sad)miete (locatio conductio rerum): a. 2)er 9Jtieter (conductor: colonus, inquilinus) erbdlt bie blofje 2)etention ber ©ad)e (§ 76. I. d. 3.); biefe bat er fontraftSmdjjig ju bebanbeln, nad) Seenbigung be§ $ontrafte§ bem SSermieter, im Stanbe roie erbalten, j11 reftituiren unb ben 9Jtietjin§ ju entrid)ten. — b. 2)em Skrmieter (locator) iiegt bie ^rdftation be§ uti frui licere ob; er t)aftet ferner fiir ben bem 9Jiieter burd) nidjt angejeigte 9Jtangel ber Sad)e ertoadjfenen ©d)aben, fotoie fitr (Xrftattung bon impensae necessariae. — c. Slfufger/oben roirb ber 9Jiietbertrag burd) Slblauf ber JJiietjeit, bocfj roirb bei — lanbtoirtfd)aftlidjen — ©runbftiicfen, fall§ feine iliinbigung eintritt, eine ftiHfdjtoeigenbe SBeiterberbad)tung an* genommen; aber roeber burd) 23eraufjerung ber Sad)e („5fauf brid)t 9Jtiete") § 127. b. 1. —, nod) burd) ben £ob eine§ ber ^on* trabenten. — d. ©renjberiifjrung jtoifdjen &auf unb 9Jiiete, bgl. IV. unb § 99. II. b.

a. 1. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare; qui pro usu aut vestimentorum aut argenti aut iumenti mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia talis desideratur, qualem diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de restituenda ea non tenebitur. § 5 I . eod.

2. — ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiva cultura deteriorem fundum faceret; praeterea villarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat. Gaj. 1. 25 § 3 D. h. t. (loc. 19, 1.)

3. Nemo prohibetur rem, quam conduxit fruendam, alii locare, si nihil aliud convenit. Alex. 1. 6 C. eod. 4, 65.

b. 1. Ex conducto actio conductori datur. — Competit autem ex his causis fere: utputa si re quam conduxit frui ei non liceat (forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut villa non reficitur vel stabulum vel ubi greges eius stare oporteat), vel si quid in lege conductionis convenit, si hoc non praestatur, ex conducto agetur. Ulp. 1. 15 pr. § 1 D. h. t.

2. Si quis dolia vitiosa ignarus locaverit, deinde vinum effluxerit, tenebitur in id quod interest, nec ignorantia eius erit excusata. Id. 1. 19 § 1 eod.

c. 1. Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione, . . reconduxisse videbitur. . . Quod autem diximus taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse videri, ita accipiendum est, ut in ipso anno, quo tacuerunt, videantur locationem renovasse, etsi lustrum forte ab initio fuerat praestitutum; sed et si secundo quoque anno post finitum lustrum nihil fuerit contrarium actum, eandem videri locationem in illo anno permansisse: hoc enim ipso, quod tacuerunt, consensisse videntur; et hoc deinceps in unoquoque anno observandum est. In urbanis autem praediis alio iure utimur, ut prout quisque habitaverit, ita et obligetur: nisi in scriptis certum tempus conductioni comprehensum est. Id. 1. 13 § 11 eod.

2. Qui fundum fruendum vel habitationem alicui locavit, si aliqua ex causa fundum vel aedes vendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto. 1. 25 § 1 eod.

3. Mortuo conductore intra tempora conductionis heres eius eodem iure in conductionem succedit. § ult. I. h. t.

d. Item si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos, qui integri exierint, pro sudore denarii XX mihi darentur, in eos vero singulos, qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille, quaeritur, utrum emptio et venditio an locatio et conductio contrahatur: et magis placuit eorum, qui integri exierint, locationem et conductionem contractam videri, at eorum, qui occisi aut debilitati sint, emptionem et venditionem esse; idque ex accidentibus apparet, tamquam sub condicione facta cuiusque venditione an locatione. Gaj. III. § 146.

III. SDienftmiete ictnn a. in jtoeifadjer Gkftalt borfommen. (S§ fonnen ndmlid) entroeber einjelne SDtenfte aB foldje (aber nur operae locari solitae), ober bte Jgerborbringung etne§ beftimmten SBerfe§

eallol»Sli, 3nftitutionm. 4. Sluft. 20

« PreviousContinue »