Page images
PDF

veluti fundum accesserim et pretii nomine hominem forte dederim, fundum quidem videri venisse, hominem autem pretii nomine datum esse, ut fundus acciperetur. Gaj. III. §141.

b. 1. Emptio et venditio contrahitur, cum de pretio convenerit, quamvis nondum pretium numeratum sit, ac ne arra quidem data fuerit; nam quod arrae nomine datur, argumentum est emptionis et venditionis contractae. Gaj. EI. § 139.

2. Si ager ex emptionis causa ad aliquem pertineat, non recte hac actione [sc. rei vindicatione] agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque possessio amissa sit. Callistr. 1. 50 D. de R. V. 6, 1.

3. Perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet; et si id quod venierit appareat, quid quale quantum sit, sit et pretium, et pure veniit, perfecta est emptio. Pau1. 1. 8 pr. D. de per. et comm. 18, 6.

4. Cum autem emptio et venditio contracta sit, . . periculum rei venditae statim ad emptorem pertinet, tametsi adhuc ea res emptori tradita non sit, Itaque si homo mortuus sit vel aliqua parte corporis laesus fuerit, aut aedes totae aut aliqua ex parte incendio consumptae fuerint, aut fundus vi fluminis totus vel aliqua ex parte ablatus sit, sive etiam inundatione aquae aut arboribus turbine deiectis longe minor aut deterior esse coeperit: emptoris damnum est, cui necesse est, licet rem non fuerit nactus, pretium solvere; quidquid enim sine dolo et culpa venditoris accidit, in eo venditor securus est. Sed et si post emptionem fundo aliquid per alluvionem accessit, ad emptoris commodum pertinet: nam et commodum eius esse debet, cuius periculum est . § 3 I. h. t. 3, 23.

c. 1. Emptio tam sub condicione quam pure contrahi potest; sub condicione, veluti: 'si Stiehus intra eertum diem tibi plaeuerit, erit tibi emptus aureis tot.' § 4 I. eod.

2. In diem addictio ita fit: 'ille fundus eentum esto tibi emptus, nisi si quis intra Kalendas Ianuarias proximas meliorem eondieionem feeerit, quo res a domino abeat.' Pau1. 1. 1 D. de in di. add. 18, 2.

3. Cum venditor fundi in lege ita caverit: '« ad diem peeunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit,' ita accipitur inemptus, si venditor inemptum eum esse velit. Pomp. 1. 2 D. de 1. commiss. 18, 3.

n. @rforberntffe: a. ©egenftanb be§ Saufe§ fann jebe§ beraufjer* liefie 9t*objeft (§ 70. II. d. 6.) fetn, f6rperlidje Saefjen — aud) res futurae v. separatae (ju unterfd)eiben »on ber emptio spei) — rote 9ied)te. b. 35a§ pretium mufj certum, nad) neuerem 9t. (feit SDtofletian) aud) iustum fein, b. fj. barf nid)t unter ber £dlfte be§ tr,irflid)en 2Berte§ ber Sad)e bletben (*laesio enormis i. e. ultra dimidium), in roetcbem ^aUe ber Sauf bom 23erfaufer angefoajten toerben fann. (23aL § 18. in. A. b. 2.)

a. 1. Omnium rerum, quas quis habere vel possidere vel persequi potest, venditio recte fit; quas vero natura vel gentium ius vel mores civitatis commercio exuerunt, earum nulla venditio est. Pau1. 1. 34 § 1 D. de C. E.

2. Nec emptio nec venditio sine re, quae veneat, potest intelligi; et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, venditio facta intelligitur. — Aliquando tamen et sine re venditio intelligitur, veluti cum quasi alea emitur; quod fit, cum captus piscium vel avium emitur: emptio enim contrahitur, etiamsi nihil inciderit, quia spei emptio est. Pomp. 1. 8 eod.

3. Cum usumfructum mihi vendis, interest, utrum ius utendi fruendi quod solum tuum est, vendas, an vero in ipsum corpus, quod tuum sit, usumfructum mihi vendas: nam priore casu, etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu vivis; posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit . Pau1. 1. 8 § 2 D. de per. et comm. 18, 6.

4. Nomina eorum, qui sub condicione vel in diem debent, et emere et vendere solemus: ea enim res est, quae emi et venire potest. Ulp. 1 . 17 D. de her. vend. 18, 4.

b. 1. Pretium autem certum esse debet: nam alioquin si ita inter nos convenerit, ut 'quanti Titius rem aestimaverit,' tanti sit empta, Labeo negavit ullam vim hoc negotium habere, cuius opinionem Cassius probat: Ofilius et eam emptionem esse putat et venditionem, cuius opinionem Proculus secutus est. Gaj. III. § 140.

2. Sed nostra decisio ita hoc constituit, ut quotiens sic composita sit venditio 'quanti ille aestimaverit,' sub hac condicione staret contractus, ut, si quidem qui nominatus est pretium definierit, . . venditio ad effectum perducatur: sin autem ille vel noluerit vel non potuerit pretium definire, tunc pro nihilo esse venditionem quasi nullo pretio statuto; quod ius . . non est absurdum et in locationibus et conductionibus trahere. § 1 I. h. t.

3. — in emendo et vendendo naturaliter concessum est, quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris vendere, et ita invicem se circumscribere. Pau1. 1. 22 § 3 D. loc. 19, 2.

III. 35er Sauffontraft begriinbet eine gegenfeitige Dbligation mit folgenben — bom Saufer mit ber actio empti, r>om SBerfaufer mit ber actio venditi ^u realifirenben — 2lnfpriiefyen unb 23erbinblidj« feiten.

A SDie Seiftung unb ©egenteiftung a. miiffen, toenn nicbt§ videri traditum, si superior in possessione [i. e. in lite de poss.] emptor futurus non sit. Ulp. 1. 11 § 2. 13 eod.

[ocr errors]

5. Venditae vero et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato: quod cavitur quidem etiam lege XII tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium id effici. Sed si is, qui vendidit, fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. § 41 I. de R. D. 2, 1. b. 1. Stipulatio ista: 'habere lieere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quominus nobis habere liceat. Ulp. 1. 38 pr. D. de V. O. 45, 1.

2. Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, vel damnatus est litis aestimatione, vel possessor ab emptore conventus absolutus est. Pomp. 1. 16 § 1 D. de evict. 21, 2.

3. Sive tota res evincatur sive pars, habet regressum emptor in venditorem. Ulp. 1. 1 eod.

4. Si ab emptore ususfructus petatur, proinde is venditori denuntiare debet, atque is a quo pars petitur. Gaj. 1.49 eod.

5. Cum venderes fundum non dixisti 'ita ut optimus maximusque;' verum est, quod Q. Mucio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. Cels. 1. 59 D. de C. E.

6. Duplae stipulatio evictionem non unam eam continet, si quis dominium rei petierit et evicerit, sed et si Serviana actio experialur. Pomp. 1. 34 § 1 D. de evict.

7. Evicta re ex empto actio non ad pretium dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit; ergo et si minoris esse coepit, damnum emptoris erit. Pau1. 1. 70 eod.

8. Emptori duplam promitti a venditore oportet, nisi aliud convenit. Ulp. 1. 37. pr. eod.

9. Si sciens alienam rem ignoranti mihi vendideris, etiam priusquam evincatur, utiliter me ex empto acturum putavit in id, quanti mea intersit meam esse factam. Afric. 1. 30 § 1 D. de A. E. V.

10. Si vendideris servum mihi Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro evictione, quoniam servus non potest evinci: sed in ex empto actionem decurrendum est, Pau1. 1. 9 D. de evict.

11. Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque victus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso videtur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest. Id. 1. 53 § 1 eod.

12. Emptor fundi, nisi auctori denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex empto actionem contra venditorem habet. Alex. 1. 8 C. eod. 8, 44. (45).

13. Res empta, mancipatione et traditione perfecta, si evincatur, auctoritatis venditor duplotenus obligatur. Paul. II. 17 § 3.

c. 1. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret, a iurisconsultis etiam reticentiae poena est constituta. Cic. de off. III. 16.

2. Quod venditor ut commendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. Ulp. 1. 37 D. de dolo. 4, 3.

3. Distracto fundo si quis de modo mentiatur, in duplum eius, quod mentitus est, officio iudicis aestimatione facta convenitur. Pau1. II. 17 § 4.

4. Aiunt aediles: Qvi Mancipia Vendvnt, Certiores Fa

CIANT EMPTORES, QVID MORBI VITIIVE CVIQVE SIT, QVIS FVGI-
TIWS ERROVE SIT NOXAVE SOLVTVS NON SIT, EAQVE OMNIA,
CVM EA MANCIPIA VENIBVNT, PALAM RECTE PRONVNCIANTO:
QVODSI MANCIPIVM ADVERSVS EA VENISSET, SIVE ADVERSVS
QVOD DICTVM PROMISSVMVE FVERIT CVM VENIRET, QVOD EIVS
PRAESTARI OPORTERE DICITVR, EMPTORI OMNIBVSQVE AD QVOS
EA RES PERTINET IVDICIVM DABIMVS, VT ID MANCIPIVM RED-

Hibeatvr. 1. 1 § 1 D. de aed. ed. 21, 1.

5. Aediles aiunt: Qvi Ivmenta Vendvnt Palam Recte Di

CVNTO, QVID IN QVOQVE EORVM MORBI VITIIQVE SIT: . . SI
QVID ITA FACTVM NON ERIT, . . MORBI VITIIVE CAVSA INEMPTIS
FACIENDIS IN SEX MENSIBVS, VEL QVO MINORIS CVM VENIRENT
FVERINT, IN ANNO IVDICIVM DABIMVS. 1. 38 pr. eod.

6. Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emptoribus succurratur: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. Nec hoc est iniquum: potuit enim ea nota habere; neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate. Ulp. 1. 1 § 2 eod.

7. Labeo scribit edictum aedilium curulium de venditionibus rerum esse tam earum quae soli sunt, quam earum quae mobiles aut se moventes. pr. ib.

[ocr errors]
« PreviousContinue »