Page images
PDF
EPUB

walthaber derselben berechtigt, jedoch nicht verpflichtet. (§ 50. III. § 88. II.)

a. 1. Quaecumque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt; et ideo neque stipulari neque emere vendere contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus. Paul. 1. 11 D. de O. et A. 44, 7.

2. Alteri stipulari nemo potest, praeterquam si servus domino, filius patri stipuletur: inventae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat. quod sua interest; ceterum ut alii detur, nihil interest mea. Plane si velim hoc facere, poenam stipulari conveniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committatur stipulatio. Ulp. 1. 38 § 17 D. de V. O. 45, 1.

3. Quaesitum est, si quis sibi et ei, cuius iuri subiectus. non est, dari stipuletur, in quantum valeat stipulatio? Nostri praeceptores putant in universum valere et proinde ei soli, qui stipulatus sit, solidum deberi atque si extranei nomen non adiecisset: sed diversae scholae auctores dimidium ei deberi existimant, pro altera vero parte inutilem esse stipulationem. Gaj. III. § 103.

4. Si quis alium daturum facturumve quis spoponderit, non obligabitur, veluti si spondeat 'Titium quinque aureos daturum.' § 3 I. de inut. stip. 3, 19.

5. At si quis velit factum alienum promittere, poenam potest promittere. 1. 38 cit. § 2.

6. Si quis alii, quam cuius iuri subiectus sit, stipuletur, nihil agit; plane solutio etiam in extranei personam conferri potest (veluti si quis ita stipuletur mihi aut Seio dare spondes?), ut obligatio quidem stipulatori adquiratur, solvi tamen Seio etiam invito eo recte possit, ut liberatio ipso iure contingat, sed ille adversus Seium habeat mandati actionem. § 4 I. de inut. stip.

b. 1. Sive autem domino suo sive sibi sive conservo sive impersonaliter servus stipuletur, domino adquirit. Idem iuris est in liberis, qui in potestate patris sunt. § 1 I. de stip. serv. 3, 17.

2. Servus vetante domino si pecuniam ab aliquo stipulatus sit, nihilominus obligat domino promissorem. Iul. 1. 62 D. de V. O.

3. Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest. Gaj. l. 133 D. de R. J. 50, 17.

II. Von dieser Regel entstanden im Laufe der Zeit, namentlich was die Verpflichtung durch andere anbetrifft, manche Ausnahmen:

A. In den Fällen, wo die Stellvertretung auf einem öffentlichen Amte (z. B. Vormundschaft) beruht, wurden auch ohne förmliche Übertragung aus den vom Vertreter eingegangenen Obligationen

die Klagen nach Endigung des Amtes, als utiles actiones, nur dem und gegen den Vertretenen gegeben. (§ 205. I. b.)

a. Invenimus generaliter definitum, post officium depositum omnes actiones, quas tutor vel curator ex necessitate officii subierit, in quondam pupillum vel adultum transferri. Iust. 1. 26 § 3 C. de adm. tut. 5, 37.

b. Etsi tutores tui, cum pecuniam pupillarem crederent, ipsi stipulati sunt, utilis actio tibi datur. Alex. 1. 2 C. qu. ex fa. tut. 5, 39.

-

B. Aus den Geschäftsobligationen der Sklaven und gewaltunterworfenen Personen in einem Falle auch freier Stellvertreter wurde unter gewissen Voraussetzungen der Gewalthaber (resp. der Vertretene) accessorisch verpflichtet. Das prätorische Edikt gewährte gegen denselben die gewöhnlichen, aus der von der persona subiecta (resp. dem Vertreter) eingegangenen Obligation entspringenden Klagen, mit einem Zusaß in der Formula (§ 201. II.), als Nebenklagen. Die einzelnen Fälle dieser sog. actiones *adiecticiae qualitatis find folgende: a. Als actio quod iussu wird die Klage gegen den Gewalthaber gegeben, wenn jemand infolge besonderer Ermächtigung oder Aufforderung des ersteren mit dem Sklaven oder Hauskinde den Vertrag geschlossen hat. b. Als actio de peculio geht die Klage aus den Kontrakten der ein peculium (§ 149) besigenden hausunterthänigen Person gegen den Gewalthaber, soweit das peculium nach Abzug der Forderungen des letteren an erstere reicht. (§ 52. III. C. b. 2.) c. Mit der actio de in rem verso haftet der Gewalthaber dem Gläubiger der persona subiecta, wenn und soweit durch die von jenem an lettere gemachte Leistung das Vermögen des ersteren bereichert, d. h. unmittelbar vermehrt, oder eine Verminderung desselben abgewendet worden ist. d. Die actio tributoria haben die Gläubiger einer mit Peculiarvermögen, mit Vorwissen (patientia) des Gewalthabers handeltreibenden hausunterthänigen Person gegen den ersteren auf Verteilung des Handelsvermögens pro rata ihrer und des Gewalthabers Forderungen, welche lettere hier nicht vorweg abgezogen werden. e. Als exercitoria und institoria actio wird die Klage aus Kontrakten, welche jemand mit einem magister navis (Schiffsbevollmächtigten, Kapitän) oder institor (Faftor, d. h. für einen bestimmten Geschäftsbetrieb Angestellten) - gleichviel ob hausunterthänigen oder freien Person innerhalb der Grenzen der Vollmacht derselben abgeschlossen hat, gegen den exercitor (Rheder) oder dominus (Prinzipal), von dem sie angestellt sind, gegeben.

a. 1. In primis itaque si iussu patris dominive negotium gestum erit, in solidum praetor actionem in patrem dominumve comparavit: et recte, quia qui ita negotium gerit, magis patris dominive quam filii servive fidem sequitur. Gaj. IV. § 70.

2. 'Iussum' autem accipiendum est, sive testato quis sive

per epistulam sive verbis aut per nuntium, sive specialiter in uno contractu iusserit sive generaliter. Ulp. l. 1 § 1 D. qu. iussu. 15, 4.

1. Sunt praeterea quaedam actiones, quibus non solidum quod debetur nobis persequimur, sed modo solidum consequimur, modo minus: ut ecce si in peculium filii servive agamus. Nam si non minus in peculio sit, quam persequimur, in solidum pater dominusve condemnatur; si vero minus inveniatur, eatenus condemnat iudex, quatenus in peculio sit. § 36 I. de act. 4, 6.

2. Etiam si prohibuerit contrahi cum servo dominus, erit in eum de peculio actio. Gaj. 1. 29 § 1 D. de pec. 15, 1. 3. Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur, quidquid servus domino, quive in potestate eius sit, debet, et quod superest id solum peculium intelligitur. § 4. I. h. t. (qu. c. eo. 4, 7.)

4. Si quis cum filiofamilias contraxerit, duos habet debitores: filium in solidum et patrem dumtaxat de peculio. Ulp. 1. 44 de pec.

5. Quamdiu servus vel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est; post mortem autem eius, vel postquam emancipatus manumissus alienatusve fuerit, temporaria esse incipit i. e. annalis. Id. 1. 1 § 1 D. qu. de pec. 15, 2. C. 1. In rem autem domini versum intelligitur, quidquid necessario in rem eius impenderit servus: veluti si mutuatus pecuniam creditoribus eius solverit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae frumentum emerit, vel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam mercatus erit. Itaque si ex decem utputa aureis, quos servus tuus a Titio mutuos accepit, creditori tuo quinque aureos solverit, reliquos vero quinque quolibet modo consumpserit, pro quinque quidem in solidum damnari debes, pro ceteris vero quinque eatenus, quatenus in peculio sit: ex quo scilicet apparet, si toti decem aurei in rem tuam versi fuerint, totos decem aureos Titium consequi posse; licet enim una est actio, qua de peculio deque eo quod in rem domini versum sit agitur, tamen duas habet condemnationes. § 4a., 4b. I. h. t. 2. Eadem formula et de peculio et de in rem verso agitur. Gaj. IV. § 74.

d. Introduxit et aliam actionem praetor, quae tributoria vocatur. Namque si servus in peculiari merce sciente domino negotietur et quid cum eo eius rei causa contractum erit, ita praetor ius dicit, ut quidquid in mercibus erit quodque inde receptum erit, id inter dominum, si quid ei debebitur, et ceteros creditores pro rata portione distribuatur; et quia ipsi domino distributionem permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi minus ei tributum sit quam oportuerit, hanc Salkowski, Institutionen. 4. Aufl.

18

[merged small][merged small][ocr errors]

walthaber, resp. Herrn lautete was bei Sklaven cher ---, bleibt fraglich; dagegen macht bedenklich § 35. I. c. 5., enfumtionswirkung von Litis Contestatio und Urteil.) .). II. c. b. Noxa caput sequitur. c. Ist das Delikt und Willen (scientia) des Herrn oder Gewalthabers geht die Klage gegen ihn mit Ausschluß der noxae.

[ocr errors]

Noxa est corpus quod nocuit i. e. servus, noxia ipsum icium. § 1 I. de nox. act. 4, 8. Noxia culpa est . peccatum, noxa autem poena. Serv. in Virg. Aen. I, 41. Noxia (damnum significat); noxa peccatum aut pro cato poenam; cum lex iubet noxae dedere, pro pecdedi iubet. Fest. h. v. (p. 174 M.)

[ocr errors]

-. (Noxalium) actionum vis et potestas haec est, ut si innati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis od deliquerit, evitare litis aestimationem. Gaj. 1. 1 pr. . h. t. (de nox. act. 9, 4.)

3. Non solum adversus bona fide possessorem, sed etiam dversus eos, qui mala fide possident, noxalis actio datur. d. 1. 13 eod.

4. Is qui in aliena potestate est si noxam commisisse dicatur, si non defendatur, ducitur; et si praesens est dominus, tradere eum et de dolo malo promittere debet. Call. 1. 32 eod. sed huic necesse est ius suum ad actorem transferre, perinde ac si damnatus esset. Gaj. 1. 29 eod. Noxali iudicio invitus nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo, quem non defendit, si servus est: quodsi liber est qui in potestate sit, ipsi sui defensio danda est. Pomp. 1. 33 D. eod.

5. Si absens sit servus, pro quo noxalis actio alicui competit, si quidem dominus non negat in sua potestate esse, .. si nolit defendere, cauturum, cum primum potuerit se exhibiturum. . Sed si servus praesens est, dominus abest nec quisquam servum defendit, ducendus erit iussu praetoris; . . ductus servus in bonis (actoris) esse coepit. Paul. 1. 2 § 1 D. si ex nox. 2, 9.

6. noxali iudicio . . . si condemnandus videbitur dominus, ita debeat condemnare: 'Publium Maevium Lucio Titio decem aureis condemno aut noxam dedere.' § 1 I. de off. iud. 4, 17.

7. 'Decem aut noxae dedere' condemnatus iudicati in decem tenetur: facultatem enim noxae dedendae ex lege accipit. . . Iudicium solius noxae deditionis nullum est, sed pecuniariam condemnationem sequitur; et ideo indicati decem agitur, his enim solis condemnatur; noxae deditio in solutione est, quae e lege tribuitur. Ulp. 1. 6 § 1 D. de re iud. 42, 1.

« PreviousContinue »