Page images
PDF
[ocr errors]

rem impendentem habeat vicinus, qua viam vel iter invium vel inhabile faciat, Marcellus notat iter petendum vel viam vindicandam. Id. 1. 4 § 5 eod.

5. Agi autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cuius agro aqua oritur vel per cuius fundum ducitur, verum etiam cum omnibus, quicumque aquam nos ducere impediunt, exemplo ceterarum servitutum. Id. 1.10 § 1 eod.

6. Si fundo fructuario servitus debeatur, Marcellus apud Iulianum Labeonis et Nervae sententiam probat existimantium, servitutem quidem eum vindicare non posse, verum usumfructum vindicaturum, ac per hoc vicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui. Ulp. 1 . 1 pr. D. si ususfr.

b. Ei qui pignori fundum accepit, non est iniquum, utilem petitionem servitutis dari; idem servari convenit et in eo, ad quem vectigalis fundus pertinet. Iul. 1. 16 D. de serv. 8, 1.

c. Si de usufructu agatur tradito, Publiciana datur; itemque servitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis vel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquaeductum transduci), item rusticorum: nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat. Ulp. 1. 11 § 1 D. de Publ. act. 6, 2.

n. gerner totrb ber Serbitutint)aber burd) poffefforifd)e 9t*mtttel gefd)iifct. a. ©injige SSorauSfefcung berfelben ift quasi possessio, b. 6. faftifdje, nec vi nec clam nec precario erfolgenbe, 2lu§ubung ber Seroitut al§ eigene§ 91, obne 9tiicffid)t auf bona fides. (§ 96. n. b.) b. gum Sd)ufce be§ Quafibeft^e§ ber perfimlid)en Serbttuten unb affirmattoen servitufes praediorum urbanorum bienen in ana* fogifd)er 2lntoenbung bie interdicta retinendae unb recuperandae possessionis. (§91.) c. ^iir bte servitutes praediorum rusticorum fteHt ba§ ©bift befonbere 3nterbifte auf, tote j. 33. ba§ interdictum de itinere actuque privato, de aqua quottidiana et aestiva.

a- Si per fundum tuum nec vi nec clam nec precario commeavit aliquis, non tamen tamquam id suo iure faceret, sed si prohiberetur non facturus, inutile ei est interdictum: nam ut interdictum competat, ius fundi possedisse oportet. Celsus 1. 9 D. de itin. 43, 19.

b. 1. In summa puto dicendum, et inter fructuarios hoc interdictum (sc. 'uti possidetis' utile) reddendum, et si alter usumfructum, alter possessionem sibi defendat . Ulp. 1. 4 D. uti poss. 43, 17.

2. —ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo, . . quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic 'uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectum est.' Id. 1. 3 § 6 eod.

3. Interdictum necessarium fuisse fructuario apparet 'si

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »