Page images
PDF
EPUB

silvas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si revertendi animum habere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium: revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. Gaj. II. § 68.

5. Gallinarum et anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros anseres. Itaque si quolibet modo anseres mei et gallinae meae turbati turbataeve adeo longius evolaverint, ut ignoremus ubi sint, tamen nihilominus in nostro dominio tenentur. Id. 1. 5 § 6 D. h. t.

II. Res derelictae: a. d. h. Sachen, deren Besiß der Eigentümer in der Absicht, sich des Eigentumes an denselben zu entäußern, aufgegeben hat. (An res mancipi wird hier sicher nach proful. Auffassung bloß bonitarisches Eigentum durch Occupation begründet.) b. Von diesen sind wohl zu unterscheiden einerseits verlorene Sachen, andererseits Sachen, deren Besit der Eigentümer nicht animo derelinquendi aufgegeben hat, wie z. B. der sog. Schiffswurf.

a. 1. Pro derelicto habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum esse nollet. § 47 I. h. t.

sit, statim nostra esse de

2. Si res pro derelicto habita sinit et occupantis statim fit. Sed Proculus, non desinere eam rem domini esse, nisi ab alio possessa fuerit; Iulianus, desinere quidem omittentis esse, non fieri autem alterius, nisi possessa fuerit: et recte. Ulp. 1. 1. Paul. 1. 2 § 1 D. pro der. 41, 7.

3. cum placeat Sabini et Cassii sententia existimantium, statim nostram esse desinere rem, quam derelinquimus. Ulp. 1. 43 § 5 D. de furt. 47, 2.

4. Quod servus stipulatus est, quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti. Iavol. 1. 36 D. de stip. serv. 45, 3.

b. 1. Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris levandae navis causa eiiciuntur; hae enim dominorum permanent, quia non eo animo eiiciuntur, quod quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa nave periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Gaj. 1. 9 § 8 D. h. t.

2. Nec longe discedere videntur ab his, quae de rheda currente non intelligentibus dominis cadunt. § 48 I. h. t. 3. Quod ex naufragio expulsum est, usucapi non potest, quoniam non est in derelicto sed in deperdito. Iavol. I. 21 § 1 D. de A. P. 41, 2.

III. Res hostiles. (Vgl. § 192. II. A. c. a. E.) a. Der Occupation unterliegen die beim Ausbruche des Krieges im feindlichen

Staatsgebiete befindlichen Sachen des anderen Teiles. (§ 36. I. b. 1. 3.) b. Dagegen fällt die Beute in das Staatseigentum (§ 78. I. a.); zur Beute gehören an sich auch die dem Feinde abgenommenen Sachen, welche früher im Eigentum von diesseitigen Staatsangehörigen standen. c. Jedoch findet im ersteren Falle ausnahmslos, im zweiten aber nur bei bestimmten Sachen Rückkehr in das frühere Eigentumsverhältnis nach ius postliminii statt. (§ 36. I. b. d.)

a. 1. Item quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt. Gaj. 1. 5 § 7 h. t.

2. quae res hostiles apud nos sunt, non publicae sed occupantium fiunt. Cels. 1. 51 § 1 eod.

b. Si quid bello captum est, in praeda est, non postliminio redit. Lab. 1. 28 D. de capt. 49, 15.

C.

1. Postliminium est ius amissae rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae, inter nos ac liberos populos regesque moribus legibus constitutum: nam quod bello amisimus aut etiam citra bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. Paul. 1. 19 pr. eod. 2. Verum est, expulsis hostibus ex agris, quos ceperint, dominia eorum ad priores dominos redire, nec aut publicari aut praedae loco cedere; publicatur enim ille ager, qui ex hostibus captus sit. Pomp. 1. 20 § 1 eod.

3. Postliminio redeunt haec: homo, navis, mulus clitellarius, equus equa quae frenos recipere solet. Cic. Top. 8, 36. 4. Si quis servum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamvis scientis alienum fuisse; sed oblato ei pretio quod dedit, postliminio rediisse aut receptus esse servus credetur. Et si ignorans captivum, existimans vendentis esse redemit, an quasi usucepisse videatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, videamus. Nam occurrit, quod constitutio quae de redemptis lata est eum redimentis servum facit, et quod meum iam usucapere me intelligi non potest. Rursum cum constitutio non deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, perimi ius bonae fidei emptoris vetustissimum, et iniquum et contra mentem constitutionis est. Ideoque transacto tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex constitutione domino superesse recte dicetur. Tryph. 1. 12 § 7. 8 D. de capt.

IV. Auch am gefundenen Schage (thesaurus) wird mittelst Dccupation dem Finder Eigentum erworben; doch greifen hier besondere gesegliche Bestimmungen Plaz.

a. Thesaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui invenerit, quod non alterius sit; alioquin si quis

aliquid vel lucri causa vel metus vel custodiae condiderit sub terra, non est thesaurus. Paul. 1. 31 § 1 D. h. t.

b. Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, D. Hadrianus. naturalem aequitatem secutus ei concessit, qui invenerit; idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit; at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit, dimidium domino soli concessit. § 39 I. h. t.

c. Si in locis fiscalibus vel publicis religiosisve aut in monumentis thesauri reperti fuerint, Divi Fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco vindicaretur; item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco vindicari. Callistr. 1. 3 § 10 D. de I. F. 49, 14.

§ 84. (74.) 3. Verbindung und Vermischung. (Accessio, commixtio, confusio.)

[Müll. § 79. B. J. § 152. P. § 242. Schi. § 157. 158. 160. K. § 67. Ku. § 509. 511.]

Die folgenden Erwerbsarten zeichnen sich dadurch aus, daß es hier zum Eigentumserwerbe keines besonderen Erwerbsaktes bedarf, vielmehr das neue Eigentum, vermittelt durch ein bereits vorhandenes des Erwerbers, diesem von selbst zufällt. Sie beruhen alle auf Veränderungen, welche eine bereits im Eigentum stehende Sache erleidet, so daß streng genommen gar kein neues Eigentums - R. entsteht.

I. Eigentumserwerb durch accessio, d. i. Zuwachs zu einer Sache oder Verbindung mit derselben, gleichviel ob sie bei Immobilien oder Mobilien stattfindet:

A. Der Eigentümer eines Grundstückes erwirbt von selbst das Eigentum a. der natürlichen Erweiterung desselben durch alluvio (allmähliche und unmerkliche Anspülung), avulsio, insula in flumine nata und alvei mutatio (Veränderung des Flußbettes); b. alles dessen, was durch Bauen (so lange der Bau besteht), Pflanzen oder Säen (für immer) integrirender Teil des Grund und Bodens wird. (Vgl. § 123. III. b. 3. 4.)

a. 1. Praeterea quod per alluvionem agro nostro flumen adiicit, iure gentium nobis adquiritur; per alluvionem autem id videtur adiici, quod ita paulatim adiicitur, ut intelligere. non possimus, quantum quoquo momento temporis adiiciatur. Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et meo praedio attulerit, palam est eam tuam manere; plane si longiore tempore fundo meo haeserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore videtur meo fundo adquisita esse. Gaj. 1. 7 § 1. 2 D. h. t. (= A. R. D. 41, 1.)

2. In agris limitatis ius alluvionis locum non habere constat. Flor. 1. 16 eod.

3. Insula in flumine nata, si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit; quodsi alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. 1. 7 § 3 eod.

4. Quodsi toto naturali alveo relicto flumen alias fluere coeperit, prior quidem alveus eorum est, qui prope ripam praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipse flumen, id est publicus iure gentium. § 5. ibid. b. 1. Praeterea id quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, iure naturali nostrum est, quia superficies solo cedit. §. Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. §. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. Gaj. II. § 73-75.

2. Item si quis ex alienis caementis in solo suo aedificaverit, domum quidem vindicare poterit, caementa autem resoluta prior dominus vindicabit. Paul. 1. 23 § 7 D. de R. V. 6, 1. 3. Redemptores, qui suis caementis aedificant, statim caementa faciunt eorum, in quorum solo aedificant. Ulp. 1. 39 pr. eod.

4. Arbor radicitus eruta et in alio posita . . . ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit, non ad priorem dominum revertitur. Paul. 1. 26 § 2 D. h. t.

B. Der Eigentumserwerb durch Accession i. e. S. a. tritt ein, wenn mit der eigenen Sache eine fremde (nicht infolge eines Vertrages) in der Weise- untrennbar (d. h. nicht ohne Verlegung der Integrität der verbundenen Sache trennbar) mechanisch verbunden wird, daß lettere durch die Verbindung ihre Selbständigkeit dauernd verliert, und als bloßer Teil der ersteren erscheint. Das Eigentum an der ersteren (Sachganzes, Hauptsache) bewirkt von selbst

bleibendes, bei trennbarer Verbindung einstweiliges Eigentum an der mit ihr verbundenen letteren (Teil, Nebensache). Vgl. § 73. III. A. — b. Einzelne Fälle untrennbarer Verbindung: 1. Einwebung; 2. Ferruminatio, d. i. jede eine solche Kohäsion bewirkende Verbindung, durch welche eine einfache Sache (§ 73. II. a.) entsteht; 3. Schrift auf fremdem Material; 4. Gemälde auf fremder Tafel oder Leinwand, doch wird dieser Fall, worüber unter den Röm. Juristen Streit war, richtiger unter dem Gesichtspunkt der Spezifikation (§ 86) behandelt. - Vgl. § 90. I. A. d. § 137. II.

a. 1. Gemma inclusa auro alieno vel sigillum candelabro

vindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest. Paul. 1. 6 D. ad exhib. 10, 4.

2. Habitator in aliena aedificia fenestras et ostia imposuit, eadem post annum dominus aedificiorum dempsit. . . Respondit. . quae alienis aedificiis connexa essent, ea quamdiu iuncta manerent, eorundem aedificiorum esse, simul atque inde dempta essent, continuo in pristinam causam reverti. Iul. 1.59 D. de R. V. 6, 1.

3. Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, veluti si quis statuae suae brachium aut pedem alienum adiecerit, aut . . mensae pedem, dominum eius totius rei effici vereque statuam suam dicturum. . plerique recte dicunt. Si statuae meae brachium alienae statuae addideris, non posse dici brachium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur. Paul. 1. 23 § 2. 5 eod.

4. Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Servio et Labeoni placuisset: in quibus propria qualitas rei spectaretur, si quid additum erit, toti cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, navi tabula, aedificio caementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant. Id. 1. 26 § 1 D. h. t.

b. 1. Si alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento. § 26 I. h. t. (= de R. D. 2, 1.)

2. Item quaecumque aliis iuncta sive adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent, dominus vindicare non potest; sed ad exhibendum agere potest, ut separentur et tunc vindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit. Dicit enim, si statuae suae ferruminatione iunctum brachium sit, unitate maioris partis consumi, et quod semel alienum factum sit, etiam si inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse. Non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit. cit. 1. 23 § 5.

3. Sed et id quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur statim meum fit, licet de pictura quidam contra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedere id, quod sine illa esse non potest. § 3 ibid.

4. Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cedere, aliis videtur picturam, qualiscumque sit, tabulae cedere; sed nobis videtur melius esse, tabulam picturae cedere: ridiculum est enim, picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cedere. § 34 I. h. t.

C. Einen Entschädigungsanspruch hat der verlierende Eigentümer nur dann, wenn die Verbindung durch einen dritten oder, falls

« PreviousContinue »