Page images
PDF
[ocr errors]

3. — usucapio frustra complebitur anticipata lite. (Pap.) Vat. fgm. 12.

4. Possessio testatoris ita heredi procedit, si medio tempore res a nullo possessa est. Iavol. 1. 20 D. h. t

5. Coeptam usucapionem a defuncto posse et ante aditam hereditatem impleri, constitutum est. Nerat 1. 40 eod.

6. Heres eius, qui bona fide rem emit, usu non capiet sciens alienum, si modo ipsi possessio tradita sit: continuatio vero non impedietur heredis scientia. Pap. 1.43 eod.

7. Inter venditorem quoque et emptorem coniungi tempora divus Severus et Antoninus rescripserunt. § 13 I. eod. (2, 6.)

c . 1. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit, quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo eas bona fide acceperimus, cum crederemus eum qui traderet, dominum esse. Gaj. II. § 43.

2. Bonae fidei emptor esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse, aut putavit eum qui vendidit ius vendendi habere, puta procuratorem aut tutorem esse. Mod. 1. 109 D. de V. S. 50, 16.

3. — si eo tempore, quo mihi res traditur, putem vendentis esse, deinde cognovero alienam esse, perseverat usucapio. Paul. 1. 48 § 1 D. de A. R. D. 41, 1.

4. — si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si cum traditur mihi existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur quo contrahitur; igitur et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse. Id. 1. 2 pr. D. pro empt.

5. Si aliena res bona fide empta sit, . . utrum emptionis initium ut bonam fidem habeat, exigimus, an [et?] traditionis? et obtinuit Sabini et Cassii sententia traditionis initium spectandum. Ulp. 1. 10 pr. h. t.

d. 1. Celsus errare eos ait, qui existimarent, cuius rei quisque bona fide adeptussit possessionem, 'pro suo' usucapere eum posse, nihil referre, emerit nec ne, donatum sit nec ne, si modo emptum vel donatum sibi existimaverit: quia neque pro legato neque pro donato neque pro dote usucapio valeat, si nulla donatio nulla dos nullum legatum sit Id. 1. 27 D. eod.

2. Quod vulgo traditum est eum, qui existimat se quid emisse nec emerit, non posse 'pro emptore' usucapere, hactenus verum esse ait [sc. Iulian.], si nullam iustam causam eius erroris emptor habeat . Afr. 1.11 D. pro empt.

3. Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate quem puberem esse putem, dicimus usucapionem sequi, ut hic plus quam in re sit in existimatione; quodsi scias pupillum esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies usu, quia iuris error nulli prodest. — Si a furioso, quem putem sanae mentis, emero, constitit usucapere utilitatis causa me posse, quamvis nulla esset emptio; et ideo neque de evictione actio nascitur mihi, nec competit accessio possessionis. Pau1. 1. 2 § 15. 16. eod.

4. Iuris ignorantia in usucapione negatur prodesse. Pomp. 1. 4 D. de iur. ign. 22, 6.

5. Id quod pro derelicto habitum est et haberi putamus, usucapere possumus, etiamsi ignoramus, a quo derelictum sit. — Nemo potest pro derelicto usucapere, qui falso existimaverit rem pro derelicto habitam esse. — Pau1. 1 . 4. Iu1 . 1. 6 D. pro der. 41, 7.

e. 1. Item si rem obligatam sibi populus vendiderit, eamque dominus possederit, concessa est usureceptio; sed hoc casu praedium biennio usurecipitur; et hoc est quod vulgo dicitur ex 'praediatura possessionem usurecipi': nam qui mercatur a populo, praediator appellatur. Gaj. II. § 61.

2. Mulieris, quae in adgnatorum tutela erat, res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent: idque ita lege XII tab. cautum erat. Gaj. II. § 47.

3. Qui a muliere sine tutoris auctoritate sciens rem mancipi emit . . non videtur bona fide emisse: itaque et veteres putant et Sabinus et Cassius scribunt. Labeo quidem putabat, nec pro emptore eum possidere sed pro possessore; Proculus et Celsus, pro emptore: quod est verius, nam et fructus suos facit, quia scilicet voluntate dominae percipit, et mulier sine tutoris auctoritate possessionem alienare potest; Iulianus propter Rutilianam constitutionem eum, qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere; et si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum usacapere. (Pau1.) Vat. fgm. 1.

IV. 35te Ufueapion fe^t ferner borau§: a. Commercium be§ Subjefte§. b. 9Jioglid)feit be§ qutritifd)en (Stgentume§ an ber ©ad)e. c. Ufueapton§fdbigfeit ber Sad)e; unfdbig, ufueaptrt jU roerben, finb, aufjer ben res extra commercium, entroenbete Sad)en nad) ben 12 £afeln unb ber 1. Atinia (a. u. 577?) unb fundi vi possessi nad) ber 1. Iulia et Plautia (a. u. 664?). 23gl. § 131. I. f.

a. 1. — usucapionis ius proprium est civium Romanum. Gaj. II. § 65.

2. — XII tabulae: . . Adversvs Hostem Aeterna AvctoRitas. Cic. de off. I. 12 § 37.

b. 1. Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt.— Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manifestum est. Gaj. II. § 46. 48.

2. Usucapionem recipiunt maxime res corporales, exceptis rebus sacris sanctis publicis populi Romani et civitatum. Gaj. 1 . 9 D. h. t. c. 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, velut si quis rem furtivam aut vi possessam possideat: nam furtivam lex XII tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. §. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet): sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. §. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit, furtum committit, idemque accidit etiam si ex alia causa tradatur. Sed tamen hoc aliquando aliter se habet: nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non committit; item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit . — §. Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi possessionem nancisci, quae vel ex negligentia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor. Gaj. II. § 45. 49. 50. 51.

2. Legis veteris Atiniae verba sunt: Qvod Svbrvptvm Erit,

EIVS REI AETERNA AVCTORITAS ESTO. Gell. XVII. 7, 1.

3. — dicit lex Atinia, ut res furtiva non usucapiatur, nisi in potestatem eius, cui subrepta est, revertatur. Paul. 1. 4 § 6 D. h. t.

4. In lege Atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt. Paul. 1. 215 D. de V. S. 50, 16.

5. Si tu me vi expuleris de fundi possessione nec apprehenderis possessionem, sed Titius in vacuam possessionem intraverit, potest longo tempore capi res; — quia lex Plautia et Iulia ea demum vetuit longa possessione capi, quae vi possessa fuissent, non etiam, ex quibus vi quis deiectus fuisset. — Paul. 1. 4 § 22. Iu1 . 1 . 33 § 2 h. t .

6. Servum fugitivum sui furtum facere et ideo non habere locum nec usucapionem nec longi temporis praescriptionem manifestum est. Diocl. 1. 1 C. de fug. 6, 1.

V. 3Me SBtrfung ber Ufucapion beftebt tn ber 23ertoanblung ber (bonae fidei) possessio ober be§ bonitarifdjen ©igentume§ tn quiritifd)e§ ©igentum.

§ 81. (§71.) /?. 9teuere§ 9ied)t. (Longi temporis possessio.)

[Miill. §84. B.J. § 144. 149. P. § 240. Sch. § 163. 168. Ku. § 50o.

D. § 126.]

I. a. ©d)on im fritfjeren flaffifd)en 91 entftanb fitr ben 10 ^affre inter praesentes, 20 ^a^xe inter absentes fortgefefjten, mit iustum initium erlangten Sefif c bon ^robinjialgrunbftuefen, ebenfo fiir ben Sefv§ ber S{5eregrinen etn bte bter nid)t antoenbbare usucapio ergan»enbe§ Std)erung§mittel: bte longi temporis praescriptio s. exceptio gegen bie rei vindicatio be§ QKgentumer§, toelcbe fid) tm Saufe ber $eit tn etne toat)re — aud) auf italifd)e ©runbftitde unb fiir 9tom. Siirger antoenbbare — Gigentum§erfifcung (longi temporis possessio) oertoanbelte. b. SDiefe longi temporis possessio tourbe oon ^uftinian berartig mtt ber etbtten usucapio oerfdjmotjen, bafj fortan bei atten 3mmobtUen (ofjne Unterfdjieb jtoifd)en italifd)en unb ^robinjtalgrunbftuden) nur bte erftere ftattfjaben, fiir bte •fitobtlten aber ftet§ etne, nunmebr au§fd)Iiefjlid) usucapio ge* nannte, (Srfifcung oon 3 3abren etntreten foHte — beibe§ unter 2Iufred)terbaltung ber fonftigen (Srforberniffe ber Ufueapton, jebod) mit boHer 3ulaffung oer accessio possessionis. (^nterpolationen in ben QueHen!)

a. 1. Longae possessionis praescriptionem tam in praediis quam in mancipiis locum habere manifestum est. Modest. l . 3 D. de div. temp. 44, 3.

2. Si quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius sibi adquisierit, posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit: posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. Hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant, Iust. 1. 8 pr. C. de praescr. XXX annor. 7, 39.

b. — constitutionem [1. un. C. de usuc transform. 7, 31.] promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem, i. e. inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis usucapiantur, et his modis non solum in Italia, sed in omni terra, quae nostro imperio gubernatur, dominium rerum iusta causa possessionis praecedente adquiratur. pr. I. h. t . 2, 6.

II. SDaneben tourbe nod) oon ^ufttnwm bte feit Gonftantin be* ftefjenbe SBerjdfjrung ber digentum§flage aU aufjerorbentlid)e @rfifcung§art, longissimi temporis (sc. XXX v. XL annor.) possessio, — obne Unterfd)ieb jtoifd)en ificobilten unb 3mmobilien unb obne 9tudfid)t auf bie Ufueapion§fdbigfeit ber Sad)e — anerfannt, beren (Srforberni§ etnjig bte bona fides be§ 23efifcer§ ift, toeld)e

« PreviousContinue »