Page images
PDF
EPUB

rebus sacris sanctis publicis populi Romani et civitatum.

Gaj. 1. 9 D. h. t. C. 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam

rem possideat, non tamen illi usucapio procedit, velut si quis rem furtivam aut vi possessam possideat: nam furtivam lex XII tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. §. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet): sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. §. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit, furtum committit, idemque accidit etiam si ex alia causa tradatur. Sed tamen hoc aliquando aliter se habet: nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non committit; item si is ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit. – 9. Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi possessionem nancisci, quae vel ex negligentia domini vacet, vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit: quam si ad alium bona fide accipientem transtulerit, poterit usucapere possessor. Gaj. II. $ 45. 49. 50. 51.

2. Legis veteris Atiniae verba sunt: QVOD SVBRVPTVM ERIT, EIVS REI AETERNA AVCTORITAS ESTO. Gell. XVII. 7, 1.

3. — dicit lex Atinia, ut res furtiva non usucapiatur, nisi in potestatem eius, cui subrepta est, revertatur. Paul. 1. 4 § 6 D. h. t.

4. In lege Atinia in potestatem domini rem furtivam venisse videri, et si eius vindicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt. Paul. I. 215 D. de V. S. 50, 16.

5. Si tu me vi expuleris de fundi possessione nec apprehenderis possessionem, sed Titius in vacuam possessionem intraverit, potest longo tempore capi res; – quia lex Plautia et Iulia ea demum vetuit longa possessione capi, quae vi possessa fuissent, non etiam, ex quibus vi quis deiectus fuisset. — Paul. l. 4 § 22. Iul. 1. 33 $ 2 h. t.

6. Servum fugitivum sui furtum facere et ideo non habere locum nec usucapionem nec longi temporis praescriptionem manifestum est. Diocl. 1. 1 C. de fug. 6, 1.

V. Die Wirkung der Usucapion besteht in der Verwandlung der (bonae fidei) possessio oder des bonitarischen Eigentumes in quiritisches Eigentum.

$ 81. ($ 71.) B. Neueres Recht. (Longi temporis possessio.) [Müll. $ 84. B. J. § 144. 149. P. $ 240. Sch. $ 163, 168. Ku. S 503.

D. $ 126.] I. a. Schon im früheren klassischen R. entstand für den 10 Jahre inter praesentes, 20 Jahre inter absentes fortgeseßten, mit iustum initium erlangten Besitz von Provinzialgrundstüden, ebenso für den Besiß der Peregrinen ein die hier nicht anwendbare usucapio ergänzendes Sicherungsmittel: die longi temporis praescriptio s. exceptio gegen die rei vindicatio des Eigentümers, welche sich im Laufe der Zeit in eine wahre — auch auf italische Grundstücke und für Röm. Bürger anwendbare — Eigentumserfißung (longi temporis possessio) verwandelte. b. Diese longi temporis possessio wurde von Justinian derartig mit der civilen usucapio verschmolzen, daß fortan bei allen Immobilien (ohne Unterschied zwischen italischen und Provinzialgrundstücken) nur die erstere statthaben, für die Mobilien aber stets eine, nunmehr ausschließlich usucapio genannte, Ersißung von 3 Jahren eintreten sollte – beides unter Aufrechterhaltung der sonstigen Erfordernisse der Usucapion, jedoch mit voller Zulassung der accessio possessionis. (Interpolationen in den Quellen!) a. 1. Longae possessionis praescriptionem tam in praediis

quam in mancipiis locum habere manifestum est. Modest. 1. 3 D. de div. temp. 44, 3.

2. Si quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius sibi adquisierit, posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit: posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. Hoc enim et veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant. Iust. 1. 8 pr. C. de praescr. XXX annor. 7, 39.

- constitutionem [1. un. C. de usuc. transform. 7, 31.] promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem, i. e. inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis usucapiantur, et his modis non solum in Italia, sed in omni terra, quae nostro imperio gubernatur, domi. nium rerum iusta causa possessionis praecedente adquiratur. pr. I. h. t. 2, 6.

II. Daneben wurde noch von Justinian die seit Constantin bez stehende Verjährung der Eigentumsklage als außerordentliche Erfißungsart, longissimi temporis (sc. XXX v. XL annor.) possessio, - ohne Unterschied zwischen Mobilien und Immobilien und ohne Rücksicht auf die üsucapionsfähigkeit der Sache – anerkannt, deren Erfordernis einzig die bona fides des Befißers ist, welche

b.7

aber nur gegen die der Klageverjährung ausgeseßten Personen stattfindet.

Quodsi quis eam rem desierit possidere, cuius dominus exceptione XXX vel XL annorum expulsus est, praedictum auxilium [sc. rei vindicationem] non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut, si quidem bona fide ab initio rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur. 1, 8 § 1 C. cit.

b. Adquisitiones naturales.

$ 82. ($ 72.) 1. Traditio.
[Müll. § 77. B. J. $ 153. P. 241. Schi. $ 162. Ku. S 506.]

I. Traditio ist die Besiküberlassung, d. i. die Einräumung der thatsächlichen Herrschaft über eine Sache an jemand, in der übereinstimmenden – einen bestimmten, rechtlich statthaften, rechtsgeschäftlichen Zweck (iusta causa traditionis) verfolgenden – Absicht, Eigentum an derselben zu übertragen und zu erwerben. (8 122. III. B. a. 5. § 148. I. A. c.) Auch die Besißergreifung mit Zustimmung des Eigentümers fällt unter den Begriff der Tradition i. W. S. (8 89. I. A. b. und B. c.) Nicht erforderlich ist es, daß der Empfänger auch rechtlich geschüßten Besitz erlange oder behalte. a. Hae quoque res, quae traditione nostrae fiunt, iure gentium

nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. Gaj. 1. 9 § 3 D. h. t. (=de

A. R. D. 41, 1.) b. 1. Numquam nuda traditio transfert dominium, sed ita, si

venditio aut aliqua iusta causa praecesserit, propter quam traditio sequeretur. Paul. 1. 31 pr. eod.

2. Si procurator meus vel tutor rem suam, quasi meam vel pupilli, alii tradiderint, non recessit ab eis dominium et nulla est alienatio, quia nemo errans rem suam amittit. Ulpian. 1. 35 eod.

3. Cum in corpus quidem, quod traditur, consentiamus, in causis vero dissentiamus, non animadverto, cur inefficax sit traditio; veluti si ego credam, me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi: nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire. Iul. 1. 36 eod. [Et puto . . nummos accipientis non fieri, cum alia opinione acceperit. Ulp. l. 18 pr. de R. C. 12, 1.]

teit III. In setransferuntur.Capionibus dominit. (= de potest et a

II. Nach klassischem R wesentlich für die res nec mancipi bestimmt (S 75. II.), ist die traditio im Just. R. die allgemeine und einzige Eigentumsübertragungsform geworden.

a. Traditio propria est alienatio rerum nec mancipi. Ulp. XIX. 7. b. Cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest et a

domino tradita alienatur. $ 40 I. h. t. (= de D. R. 2, 1.) c. Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis

pactis transferuntur. Diocl. 1. 20 C. de pact. 2, 3.

III. In der Person des Tradenten erfordert die traditio Fähigkeit zur Eigentumsübertragung, also: a. Eigentum oder Berechtigung zur Veräußerung im Namen des Eigentümers, als Stellvertreter oder aus eigenem R.; b. Handlungsfähigkeit und Veräußerungsbefugnis des Eigentümers. (8 66. I. c. $ 146. III. b. 4. 5.) a. 1. Traditio nihil amplius transferre potest ad eum qui

accipit, quam est apud eum qui tradit. Si igitur quis dominium in fundo habuit, id tradendo transfert: si non habuit, ad eum, qui accipit, nihil transfert. - Quotiens autem dominium transfertur, ad eum, qui accipit, tale transfertur, quale fuit apud eum qui tradit. Ulp. 1. 20 pr. S 1 D. h. t.

2. Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem, an voluntate eius aliquis: qua ratione, si cui libera negotiorum administratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit, et is ex negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. Gaj. l. 9 § 4 eod.

3. Ex diverso adgnatus furiosi curator rem furiosi alienare potest ex lege XII tabularum; ... item creditor pignus ex

pactione, quamvis eius ea res non sit. Gaj. II. § 64. b. Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei po

testatem non habeat. Gaj. II. § 62.

IV. Eine besondere Art der Tradition ist die traditio in incertam personam collocata, so beim sog. iactus missilium. a. Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata

voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in vulgus; ignorat enim quid eorum quisque excepturus sit, et tamen, quia vult, quod quisque exceperit,

eius esse, statim eum dominum efficit. Gaj. 1. 9 $ 7 h. t. b. Id quod pro derelicto habuerit, continuo meum fit, sicuti

cum quis aes sparserit. Pomp. 1. 5 § 1 D. pro der. 41, 1.

$ 83. ($ 73.) 2. Occupatio. [Müll. $ 81. 82. B. J. $ 150. P. § 241. Schi. § 156. Ku. $ 507. 453.]

Occupatio ist der Eigentumserwerb an einer herrenlosen Sache durch Besißergreifung in Aneignungsabsicht. (Quod enim nullius est id ratione naturali occupanti conceditur. Gaj. 1. 3 pr. D.

h. t. = de A. R. D. 41, 1.) Zu den herrenlosen Sachen gehören folgende:

I. Solche Sachen, die bisher in niemandes Eigentum gewesen sind. Dominium rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quae terra mari coeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. Paul.

fiunt, qui p. de A. P. 41, 11. b.), b. Will nur so lange wait

Eigent Freibeira Sadie. 4. P. Lilonem

a. Lebloje Sache. (8 70. II. b.) b. Wilde (d. h. in natürlicher Freiheit befindliche) Tiere, welche jedoch nur so lange im Eigentum des Occupanten stehen bleiben, als sie dessen Gewalt unterworfen sind, 1–3) während an gezähmten Tieren das Eigentum so lange dauert, als sie nach Hause zurückzukehren pflegen;4) völlig ausgeschlossen ist die Occupation bei Haustieren, welche sidy der Gewahrsam des Eigentümers entzogen haben.5) a. 1. Lapilli, gemmae et cetera, quae in litore inveniuntur,

iure naturali statim inventoris fiunt. § 18 I. h. t. (= de R. D. 2, 1.)

2. Insula, quae in mari nascitur, occupantis fit: nullius enim esse creditur. Gaj. 1. 7 § 3 D. h. t.

3. Aristo ait, sicut id quod in mare aedificatum sit, fieret privatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum. Pomp.

1. 10 D. de R. D. 1, 8. b. 1. Itaque si feram bestiam aut piscem ceperimus (simul

atque captum hoc animal fuerit, statim nostrum fit], et eo usque nostrum esse intelligitur, donec nostra custodia coerceatur; cum vero custodiam nostram evaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit: naturalem autem libertatem recipere videtur, cum aut oculos nostros evaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius persecutio sit. Gaj. II. § 67.

2. Nec interest, quod ad feras bestias et volucres, utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno. Plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandive gratia, potest a domino, si is providerit, iure prohiberi, ne ingrederetur. Gaj. l. 3 $ 1 D. h. t.

3. Illud quaesitum est, an fera bestia quae ita vulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intelligatur; Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram videri, donec eam persequamur, quodsi desierimus persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis; • . plerique non aliter putaverunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod verius est. Id. 1. 5 § 1 eod.

4. In his autem animalibus, quae ex consuetudine abire et redire solent, veluti columbis et apibus, item cervis qui in

« PreviousContinue »