Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

datus s. dativus.) a. Diese tritt für die Dauer regelmäßig nur dann ein, wenn weder ein testamentarischer noch ein gesetzlicher Vormund überhaupt vorhanden ist (“tutorem habenti tutor dari non potest'), sowie im Falle der Unfähigkeit, Ercusation oder der Abseßung des testamentarischen oder geseklichen Vormundes. (S 63. I.) b. Ausnahmsweise kann auch für vorübergehende Zeit, oder für einzelne juristische Handlungen, demjenigen, der bereits einen Tutor hat, von der Obrigkeit ein Tutor bestellt werden. (S 60. II. C.) ć. Hinsichtlich der Kompetenz zur Ernennung des Tutor wediselte dié Geseßgebung. d. Zur Erbittung und Namhaftmadzung eines Vormundes sind verpflichtet: die Mutter des Mündels und - nach neuestem R. – alle eventuellen Erben desselben. a. Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde

excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam.

- Idem dicimus, et si fuerit remotus; nam et hic idcirco abit, ut alius detur. — Quodsi tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit. Ulp. 1. 11 $ 1-3 D.

de test. tut. 26, 2. b. 1. — sciendum est, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare. l. 11 pr. eod.

2. Si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus (cfr. c. 2] tutor petendus est: qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. S. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor peti debet, qui desinit tutor esse, si is qui captus est, in civitatem reversus fuerit: nam reversus recipit tutelam iure postliminii. Gaj. I. § 186. 187. - 3. Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumve lege agendum erat; nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur. Sed post sublates legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desiisse, aliis autem placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur. Id. $ 184.

4. — non praetorius ut olim constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et

eo peracto curator esse desinit. § 3 I. de auct. tut. 1, 21. c. 1. Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis,

sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit vel lex vel senatusconsultum vel princeps. Ulp. 1. 6 8 2 D. de tut. 26, 1.

2. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. Gaj. I. § 185.

3. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, postquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. — Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem praefectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli

facultates. $ 3. 4 I. de Atil. tut. 1, 20. d. Divus Severus Cuspio Rufino: 'Omnem me rationem ad

hibere subveniendis pupillis, cum ad curam publicam pertipeat, liquere omnibus volo; et ideo quae mater vel non petierit tutores idoneos filiis suis, vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina dederit, ius non habeat vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum.' Mod. l. 2 § 2 D. qui pet. tut. 26, 6.

IV. Beim Antritt der Vormundschaft hat der Vormund ein Inventar zu errichten und der legitimus tutor außerdem Kaution – stipulatio ‘rem pupilli salvam fore' – mittelst Bürgschaft ($ 31. I.) zu leisten. (8 151. III. b. § 152. II.) a. Ne tamen pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, ne

gotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. $. Sed hoc non est perpetuum: nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores ad quos non e lege curatio pertinet, sed qui vel a consule vel a praetore vel a praeside provinciae dantur, plerumque non coguntur satisdare, scilicet quia satis honesti electi sunt. Gaj. I. $ 199. 200. (- ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt. pr.

I. de satisd. tut. 1, 24.) b. 1. Servum pupilli stipulari ita necesse est, si pupillus

abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intelligat quid agat, tamen propter utilitatem receptum est, recte eum stipulari. Gaj. 1. 6 D. rem pup. 46, 6.

2. Quod in tutelae iudicium venit, hoc et ea stipulatione continetur. Pomp. 1. 9 eod.

$ 65. ($ 55.) c. Ende der Tutel.

[B. II. § 46. P. $ 298. Ku. S 424.] Die Vormundschaft endigt a. überhaupt: durch Tod und jede capitis diminutio des Pupillen, sowie durch Erreichung der Pubertät; b. in der Person des bisherigen Vormundes: durch Eintritt des Endtermines der testamentarischen Tutel, durch magna (bei der legitima tutela auch minima) capitis diminutio, durch excusatio (bei der testamentarischen Tutel nach vorjust. R. auch abdicatio) des Tutor, endlich durch Remotion desselben wegen pflichtwidrigen Verhaltens, welcher eine jedem offenstehende Anklage (accusatio suspecti) vorausgeht. a. Si adrogati sunt adhuc impuberes vel deportati sint pupilli,

tutores habere desinunt. — Item si in servitutem pupillus redigatur, utique finitur tutela. Ulp. 1. 14 § 1. 2 D. de tut. 26, 1.

1. Sed et capitis deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas eius amittitur, omnis tutela perit. § 4 I. h. t. 1, 22.

2. Tutelas non amittit capitis minutio, exceptis his, quae in iure alieno personis positis deferuntur. Igitur ex testamento dati vel ex lege vel ex senatusconsulto erunt nihilo minus tutores: sed legitimae tutelae ex duodecim tabulis intervertuntur eadem ratione, qua et hereditates exinde legitimae, quia adgnatis deferuntur, qui desinunt esse familia mutati. Paul. 1. 7 pr. D. de cap. min. 4, 5.

3. — tutor testamento datus . . si abdicaverit se tutela, desinit esse tutor: abdicare autem est dicere nolle se tutorem esse: legitimus abdicare se non potest. Ulp. XI. 17.

4. Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere. — Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis. — Consequens est ut videamus, qui possint suspectos postulare; et sciendum est quasi publicam

uares of sciendum est masimubicom esse hanc actionem h. e. omnibus patere. — Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est; si ob culpam, non aeque. pr. § 1. 3. 6 I. de susp. tut. 1, 26.

§ 66. (8 56.) C. Tutela mulierum.
[Müll. § 177. P. § 302. K. § 266. Ku. § 425. D. $ 116.]

I. Von altersher standen in Rom alle gewaltfreien Frauen unter lebenslänglicher Vormundschaft. Obwohl man später diese Geschlechtsvormundschaft durch das eigene Interesse der Frauen zu motiviren und auf die sexus fragilitas (infirmitas consilii, animi levitas) und forensium rerum ignorantia zurückzuführen pflegte, so ist doch der eigentliche Grund derselben in der untergeordneteren privatrechtlichen Stellung des weiblichen Geschlechtes (8 59. b. c.) und in dem zu einem R. gesteigerten Interesse der Familienglieder an der Erhaltung des einer Frau gehörigen Vermögens für die familia (8 62. I.) zu suchen. Die Thätigkeit des Vormundes beschränkt sich hier – abgesehen von den pupillae — einzig auf die Gewährung der aucto

ritas für gewisse R-geschäfte (vgl. II. C. $ 80. III. e. 2. 3. § 48. II. b. 5.) Seitdem jedoch diese auctoritas in gewissen Fällen teils erzwungen, teils rechtlich umgangen werden konnte, und nachdem der Hauptfall der Weibertutel, die Tutel der Agnaten, geseßlich beseitigt war, mußte diese selbst, welche schon im 2. Jahrhundert den Zeitgenossen befremdlich erschien, immer mehr an Bedeutung verlieren, bis fie gegen Ende des 3. Jahrhunderts völlig verschwand. a. Veteres voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint,

propter animi levitatem in tutela esse. – – Tantum ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum tutela liberantur feminae; loquimur autem exceptis virginibus Vestalibus, quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est. Gaj.

I. § 144. 145. b. Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et aucto

ritatem interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem
dumtaxat interponunt. — Tutoris auctoritas necessaria est
mulieribus quidem in his rebus: si lege aut legitimo iudicio
agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertae
suae permittant in contubernio alieni servi morari, si rem
mancipi alienent. Ulp. XI. 25. 27.
Nunc admonendi sumus, neque feminam neque pupillum
sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec
mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse.
$. Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine
tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum
scilicet pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem.
$. Mulieri etiam sine tutoris auctoritate recte solvi potest;
.. at si non accipiat (sc. pecuniam), sed .. per acceptilatio-
nem velit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non

potest. Gaj. II. $ 80. 81. 85. d. 'In manum convenerat.' . . Nihil potest de tutela legitima

nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Cicero p. Flacco.

34, 84. e. Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse, fere nulla

pretiosa ratio suasisse videtur: nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat, eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a praetore cogitur. §. Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium mulieri datur. Gaj. I. 190.191.

II. Die Delationsgründe find bei der tutela mulierum dieselben wie bei der tutela impuberum.

A. Durch Testament kann der Gewalthaber den in seiner potestas befindlichen Töchtern, sowie der uxor in manu einen Tutor

[ocr errors]

ernennen; eine eigentümliche Bestellungsart für lektere ist die tutoris optio, welche den Zweck hatte, die Frau mittelst Wahl eines ihr willfährigen Tutor von der lästigen Vormundschaft möglichst zu befreien.

Uxori quae in manu est, proinde ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest. S. In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, i. e. ut liceat ei permittere, quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO; quo casu licet uxori (tutorem optare) vel in omnes res vel in unam forte aut duas. S. Ceterum aut plena optio datur aut angusta. §. Plena ita dari solet, ut proxime supra diximus; angusta ita dari solet: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DUMTAXAT SEMEL DO, aut DVMTAXAT BIS DO. §. Quae optiones plurimum inter se differunt: nam quae plenam optionem habet, potest et semel et bis et ter et saepius tutorem optare: quae vero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest; si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. §. Vocantur autem hi qui .. ex optione sumuntur, optivi. Gaj. I. § 148. 150–154.

B. Die legitima mulierum tutela wird a. denselben Personen übertragen wie die tutela impuberum (8 64. II.); doch ist die Agnatentutel durch Claudius aufgehoben. b. Eigentümlich dieser Tutel ist: 1. die (bei patroni et parentes jedenfalls stets, bei agnati aber wohl kaum noch bis auf Claudius' | Zeit anerkannte) regelmäßige Unerzwingbarkeit der tutelae auctoritas — abgesehen von den fiduciarii tutores (S 49. I. B. b.), welche, wie auch die optivi, ihre auctoritas stets nur der Form halber (dicis causa) gewährten —, während gegen die 'alterius generis tutores' ein Zwang zur Erteilung der auctoritas, zunächst bei der in manum conventio, später auch in anderen Fällen durchgängig eintreten konnte; 2. die Möglichkeit der in iure cessio tutelae seitens des Vormundes an einen dritten. a. 1. Sed olim quidem, quantum ad legem XII tabularum

attinet, etiam feminae adgnatos habebant tutores; sed postea lex Claudia lata est, quae quod ad feminas attinet, tutelas illas sustulit: itaque masculus quidem impubes fratrem puberem aut patruum habet tutorem, femina vero talem habere tutorem non potest. Gaj. I. § 157.

2. Feminarum legitimas tutelas lex Claudia sustulit, ex

cepta tutela patronorum. Ulp. XI. 8. b. 1. Sane patronorum et parentum legitimae tutelae vim

aliquam habere intelliguntur eo, quod hi neque ad testamentum faciendum, neque ad res mancipi alienandas, neque. ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur, praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obli

« PreviousContinue »