Page images
PDF
EPUB

haftet der Vormund für jede Verzögerung der Übernahme der Vormundschaft. c. Früher konnte der vom Magistrat ernannte Tutor auch durch potioris nominatio, d. h. Nachweisung einer näher stehenden oder zur Führung der Vormundschaft besser geeigneten Person, Befreiung erlangen; diese potioris nominatio- mit übrigens sehr weitläufigem Verfahren ist jedoch, nachdem sie durch Septimus Severus wesentlich beschränkt worden war, im neueren R. verschwunden.

a. 1. Qui complura allegant, quae singula non sint firma, interdum excusari solent. (Paul.) Vat. fgm. 215.

2. Sed imperfectae diversae species vacationis, licet permixtae, ad excusationem non proficiunt. Scire igitur debes, eum qui duos filios habet et duas tutelas administrat, excusationem non mereri. Sever. 1. un. C. qui num. tut. 5, 69.

b. 1. Qui excusare se volunt, intra dies L continuos, ex

C.

quo cognoverunt, excusare se debent, . . si intra centesimum lapidem sunt ab eo loco, ubi tutores dati sunt: si vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta XX milium diurnorum et amplius XXX dierum; quod tamen, ut Scaevola dicebat, sic debet computari, ne minus sint quam quinquaginta dies. § 16 I. de excusat.

2. Tutor vel curator, cuius. . excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad administrationem debuit, erit obligatus. Ulp. 1. 20 D. adm. tut. 26, 7.

1. Non recte potiorem videtur nominare, qui causam nominati potioris non expresserit. Paul. II. 28 § 1.

2. Tunc demum excusandus est, qui prius datus fuerat, si is, quem nominaverit, et potior necessitudine et idoneus re fideque nec absens deprehendatur. Vat. fgm. 157.

3. Pars orationis imperatoris Severi: 'Promiscua facultas potioris nominandi nisi intra certos fines cohibeatur, ipso tractu temporis pupillos fortunis suis privabit: cui rei obviam ibitur, patres conscripti, si censueritis, ut collegae patris vel pupilli in decuria vel corpore, item cognati vel adfines utriusque necessitudinis, qui lege Iulia et Papia excepti sunt, potiorem non nominent; ceteri cognati vel adfines amicive atque municipes eos tantummodo nominent, quos supra complexus sum; vicinitatis autem iure nemo potior existimetur.' Vat. fgm. 158.

4. Excipiuntur autem lege quidem Iulia cognatorum sex gradus et ex septimo sobrino sobrinave natus, sed et nata per interpretationem. Lege autem Papia hi adfines excipiuntur: qui vir et uxor, et gener et nurus, et socer et socrus umquam fuerunt; item vitricus noverca, privignus privigna. Vat. fgm. 216. 218.

Salkowski, Institutionen. 4. Aufl.

11

§ 64. (§ 54.) b. Ernennung des Tutor. Antretung der Vormundschaft.

[Müll. § 173. B. II. § 45. P. § 298. K. § 261. Ku. § 421. D. § 113.]

Es giebt drei Delationsgründe der Tutel, d. h. Arten und Formen der Bestellung eines Tutors: nämlich Testament, Gesez, obrigkeitliche Verfügung.

I. Testamentaria tutela. a. Durch Testament fann ein paterfamilias für die in seiner potestas stehenden unmündigen Kinder einen Vormund (tutor testamentarius, dativus) ernennen. (§ 156. II. B. § 161. III. b.) b. Bei mangelhafter Ernennung erfolgt obrigkeitliche Bestätigung (confirmatio) des Vormundes.

a. 1 Testamento nominatim tutores dati confirmantur lege XII tabularum his verbis: VTI LEGASSIT SVPER PECVNIA TVTELAVE SVAE REI, ITA IVS ESTO: qui tutores dativi appellantur. Ulp. XI. 14.

2. Nemo potest tutorem dare cuiquam, nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusve esset, si vixisset. Q. Mucius 1. 73 § 1 D. de R. J. 50, 17.

3. Nepotibus neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui potestatem iure recasuri non sint. Gaj. I. § 146.

4. Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS MEIS TVTOREM DO LEGO aut DO; sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS vel VXORI MEAE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intelligitur. Gaj. I. § 149.

5. Ad certum tempus vel ex certo tempore vel sub condicione posse dari tutorem non dubitatur. § 3 I. qu. dari 1, 14.

b. 1. Sed si emancipato filio tutor a patre testamento datus fuerit, confirmandus est ex sententia praesidis omnimodo. § 5 I. de tut. 1, 13.

2. Qui a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento, aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam gerendam perinde, ac si ex testamento tutor esset. Iul. 1. 3 D. de conf. tut. 26, 3.

3. Mulier liberis non recte testamento tutorem dat; sed si dederit, decreto praetoris vel proconsulis ex inquisitione confirmabitur. Ner. 1. 2 pr. eod.

II. Legitima tutela. a. In Ermangelung eines testamentarischen Vormundes (vgl. III. a.) treten von selbst die durch das Gesez berufenen Tutoren ein. Die gesetzliche Tutel haben: b. die nächsten Agnaten des Mündels; c. der Patron und dessen Kinder über den Freigelassenen; d. der parens manumissor über das emancipirte Kind; e. der extraneus manumissor über den aus dem mancipium Entlassenen, und die Söhne des parens manumissor über den eman

cipatus als fiduciarii tutores (§ 53. III.); f. nach neuestem Just. R. überhaupt die nächsten Intestaterben des Pupillen. (§ 62. I. d.) a. 1. Legitimae tutelae lege XII tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, i. e. his qui ad legiti mam hereditatem admitti possint; hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem, iidem tuerentur bona, ne dilapidarentur. Ulp. 1. 1 pr. D. de leg. tut. 26, 4.

2. Eo tutela redit, quo et hereditas pervenit, nisi cum feminae heredes intercedunt. Q. Mucius 1. 73 pr. D. de R. J. b. 1. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, eis ex lege XII tabularum adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Gaj. I. § 155.

C.

2. Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur. Gaj. 1. 9 D. de leg. tut.

1. Ex eadem lege XII tabularum libertarum et impuberum libertorum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa tutela legitima vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. Eo enim ipso quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et adgnatos, quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse iusserat. Gaj. I. $ 165. (Tit. I. de leg. patron. tut. 1, 17.)

2. Lex Iunia tutorem fieri iubet Latinae vel Latini impuberis eum, cuius ea isve ante manumissionem ex iure Quiritium fuit. Ulp. XI. 19. (cfr. § 75. II. b. 3.)

d. Si parens filium vel filiam vel nepotem vel neptem vel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, vicem legitimi tutoris sustinet; Ulp. 1. 3 § 10 D. de leg. tut.

e.

1.- quo defuncto si liberi perfectae aetatis [virilis sexus] extant, fiduciarii tutores (filiorum suorum) fratris vel sororis (et ceterorum) efficiuntur. Mod. 1. 4 eod. J. de fiduc. tut. 1, 19.

[ocr errors]

2. Qui liberum caput, mancipatum sibi vel a parente vel a coemptionatore, manumisit, per similitudinem patroni tutor efficitur, qui fiduciarius tutor appellatur. Ulp. XI. 5. f. Sancimus, ut unusquisque eo gradu et ordine, quo ad hereditatem vel solus vel cum aliis vocatur, etiam munus tutelae suscipiat, neque ulla differentia ex iure adgnationis aut cognationis introducatur, sed omnes similiter ad tutelam vocentur, tam ii, qui per masculos, quam ii, qui per feminas impuberibus iunguntur. Nov. 118. c. 5. III. Obrigkeitliche Tutel. (Tutor a magistratu vel ex lege

datus s. dativus.) a. Diese tritt für die Dauer regelmäßig nur dann ein, wenn weder ein testamentarischer noch ein gesetzlicher Vormund überhaupt vorhanden ist ('tutorem habenti tutor dari non potest'), sowie im Falle der Unfähigkeit, Ercusation oder der Absehung des testamentarischen oder geseßlichen Vormundes. (§ 63. I.) b. Ausnahmsweise kann auch für vorübergehende Zeit, oder für einzelne juristische Handlungen, demjenigen, der bereits einen Tutor hat, von der Obrigkeit ein Tutor bestellt werden. (§ 60. II. C.) c. Hinsichtlich der Kompetenz zur Ernennung des Tutor wechselte die Gesetzgebung. d. Zur Erbittung und Namhaftmachung eines Vormundes sind verpflichtet: die Mutter des Mündels und nach

neuestem R.

alle eventuellen Erben desselben.

a. Et si semel ad testamentarium devoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem redire tutelam. Idem dicimus, et si fuerit remotus; nam et hic idcirco abit, ut alius detur. Quodsi tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit. Ulp. 1. 11 § 1-3 D. de test. tut. 26, 2.

b. 1. sciendum est, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare. 1. 11 pr. eod.

C.

2. Si cui testamento tutor sub condicione aut ex die certo datus sit, quamdiu condicio aut dies pendet, tutor dari potest; item si pure datus fuerit, quamdiu nemo heres existat, tamdiu ex his legibus [cfr. c. 2] tutor petendus est: qui desinit tutor esse, posteaquam aliquis ex testamento tutor esse coeperit. §. Ab hostibus quoque tutore capto, ex his legibus tutor peti debet, qui desinit tutor esse, si is qui captus est, in civitatem reversus fuerit: nam reversus recipit tutelam iure postliminii. Gaj. I. § 186. 187.

3. Olim cum legis actiones in usu erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter tutorem et mulierem pupillumve lege agendum erat; nam quia ipse tutor in re sua auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore legis actio perageretur: qui dicebatur praetorius tutor, quia a praetore urbano dabatur. Sed post sublates legis actiones quidam putant hanc speciem dandi tutoris in usu esse desiisse, aliis autem placet adhuc in usu esse, si legitimo iudicio agatur. Id. § 184.

4. non praetorius ut olim constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur et eo peracto curator esse desinit. § 3 I. de auct. tut. 1, 21. 1. Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit vel lex vel senatusconsultum vel princeps. Ulp. 1. 6 § 2 D. de tut. 26, 1.

2. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et maiore parte tribu

norum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iulia et Titia. Gaj. I. § 185.

3. Sed ex his legibus pupillis tutores desierunt dari, postquam primo consules pupillis utriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperunt, deinde praetores ex constitutionibus. Sed hoc iure utimur, ut Romae quidem praefectus urbis vel praetor secundum suam iurisdictionem, in provinciis autem praesides ex inquisitione tutores crearent, vel magistratus iussu praesidum, si non sint magnae pupilli facultates. § 3. 4 I. de Atil. tut. 1, 20.

d. Divus Severus Cuspio Rufino: 'Omnem me rationem adhibere subveniendis pupillis, cum ad curam publicam pertineat, liquere omnibus volo; et ideo quae mater vel non petierit tutores idoneos filiis suis, vel prioribus excusatis reiectisve non confestim aliorum nomina dederit, ius non habeat vindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum.' Mod. 1. 2 § 2 D. qui pet. tut. 26, 6.

IV. Beim Antritt der Vormundschaft hat der Vormund ein Inventar zu errichten und der legitimus tutor außerdem Kaution stipulatio 'rem pupilli salvam fore' - mittelst Bürgschaft (§ 31. I.) zu leisten. (§ 151. III. b. § 152. II.) a. Ne tamen pupillorum et eorum, qui in curatione sunt, negotia a tutoribus curatoribusque consumantur aut deminuantur, curat praetor, ut et tutores et curatores eo nomine satisdent. §. Sed hoc non est perpetuum: nam et tutores testamento dati satisdare non coguntur, quia fides eorum et diligentia ab ipso testatore probata est; et curatores ad quos non e lege curatio pertinet, sed qui vel a consule vel a praetore vel a praeside provinciae dantur, plerumque non. coguntur satisdare, scilicet quia satis honesti electi sunt. Gaj. I. § 199. 200. (— ex inquisitione tutores vel curatores dati satisdatione non onerantur, quia idonei electi sunt. pr. I. de satisd. tut. 1, 24.)

b.

1. Servum pupilli stipulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intelligat quid agat, tamen propter utilitatem receptum est, recte eum stipulari. Gaj. 1. 6 D. rem pup. 46, 6.

2. Quod in tutelae iudicium venit, hoc et ea stipulatione continetur. Pomp. 1. 9 eod.

$ 65. ($55.) c. Ende der Tutel.

[B. II. § 46. P. § 298. Ku. § 424.]

Die Vormundschaft endigt a. überhaupt: durch Tod und jede capitis diminutio des Pupillen, sowie durch Erreichung der Pubertät;

« PreviousContinue »