Page images
PDF

liberum fidei suae commissum alienae condicioni subiiciant. Gel1. 1 . c. § 10.

2. — et feminae ex rescripto principis adrogari possunt. Gaj. 1. 21 D. h. t . b. 1. Item impuberem apud populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est; nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini, quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. Gaj. I. § 102.

2. Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur: et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, i. e. ut caveat adrcgator personae publicae hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. Item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat. Sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona, quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea. § 3 I. h. t. C. 2Ba§ bie 2Btrfung ber 2lrrogation anbetrifft, fo treten a. aud? bie in ber potestas be§ 2lrrogirten befinblid)en Sinber oon felbft in bie familia be§ 2lrrogator§, unb gebt b. ba§ 23ermbgen be§ 2lrro* girten burctj Untberfalfueeeffion auf ben 2lrrogator iiber. (§ 48. II. b. 2. § 55. III. b.)

a. Adrogato patrefamilias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius recidunt potestatem; quod non similiter in adoptione contingit, nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate. Mod. 1. 40 pr. D. h. t.

b. 1. Si paterfamilias adoptatus sit, omnia, quae eius fuerunt et adquiri possunt, tacito iure ad eum transeunt, qui adoptavit. Ulp. 1. 15 pr. eod.

2. In adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamvis Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actionem non esse dandam existimant. Id. 1. 42 D. de pec. 15, 1.

3. Nunc autem nos eandem adquisitionem, quae per adrogationem fiebat, coartavimus ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud nisi tantummodo ususfructus tam naturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias adquiritur in his rebus, quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato. § 2 I. de adqu. p. adrog. 3, 10.

IV. $ie 2lbobtion i. e. ©. gefd)iebt imperio magistratus. a. 3lad} dlterem 91 toaren — ba e§ eine 9Horm fiir bie Ubertragung ber an fid) unoerdufjerlid)en patria potestas nid)t gab, unb e§ fo ber ^erftorung ber beftefjenben unb Segriinbung einer neuen potestas beburfte — bei ber 2lbobtion eine§ Sobne§ brei 9Jtaneipationen be§felben burd) ben 23ater, jir,ei entfyred)enbe 3Jtanumiffionen, unb vindicatio in potestatem feiten§ be§ 2lbojjtirenben, bei £odjter n unb @nfeln nur eine Staneioation unb bie vindicatio in potestatem erforberlid); einer Ginloittigung be§ 2lboj>tibfinbe§ beburfte e§ nid)t. (n. A. b. 1. § 53. In. a.) b. 3tad) neuerem 9t. roirb bie 2lbobtion burd) Grfldrung ju ^rotofott bor ber fombetenten Seborbe tn ©egentoart unb unter Ubereinftimmung ber Seteiligten beloerfftettigt. c. 2Me 21>irfung (H. B.) f)at bie 2lbobtion im ^uftin. 9t. nur bann, toenn fie burd) einen 2lfeenbenten erfolgt (adoptio* plena), rodfjrenb bie 2lbobtion feiten§ eine§ Gjtraneu§ (adoptio *minus plena) bie bi§berige patria potestas nid)t auffjebt.

a. Et in filio quidem si in adoptionem datur, tres mancipationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur; deinde aut patri remancipatur et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem Filivm Swm Esse et illo contra non vindicante a praetore vindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, sed ab eo vindicat is qui adoptat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane commodius est patri remancipari. In ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. Eadem et in provinciis apud praesidem provinciae solent fieri. Gaj. I. § 134.

b. Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres emancipationes et duas manumissiones in filiis aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes sive tollentes censemus, licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum et manumissionum hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestare, praesente eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui eum adoptat. Iust. 1. fi. C. de adopt. 8, 47. (48.)

c Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei ab nobis tributa sunt. Si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia in unam perso hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reversus habebit liberos in potestate: si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris, sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus, propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. Gaj. I. § 129.

[ocr errors]

3. Quodsi filius eius qui in hostium potestate est, [mancipio?] accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intelligitur, et si vivo patre decesserit, ad heredem patris (non) pertinebit: nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reverso quidem patre existimatur numquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc paterfamilias fuisse, cum pater eius in hostium potestatem perveniret. Iu1. 1. 22 § 2 D. de capt. 49, 15.

4. Si patri vel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus fit. Ulp. X, 3.

c. 1. Praeterea exeunt liberi virilis sexus de patris potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si virgines Vestales capiantur. Gaj. I. § 130.

2. Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciendi adipiscitur. — 'Capi' autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. Gel1. I. 12 § 9. 13.

3. Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate; militia enim vel consularis dignitas patris potestate filium non liberat; sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas ilico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. § 4 I. h. t.

III. greihnltig aufgefyoben toirb bie oaterttcbe ©etoalt burd) (Sntlafjung auS berfelben: (Smaneipation. ((Sbenfo burd) datio in adoptionem unb in manum conventio.) a. 9tadj flaffifd)em 9t. roar fyieju 3Jtaneipation be§ Smbe§ unb 9Jtanumiffion be§felben burd) ben, ioefd)em e§ maneunrt roar, erforberlid) (§ 52. IV. a.); nad) neuerem 9t. (ex lege Anastasiana) gefcbiebt fie burd) faiferlid)e§ 9teffrtyt, nad) ^uftin. 9t. aud) burdb (Srfldrung oor ©ertcbt. — b. SDie @maneipation ftebt ganj tm Selieben be8 ©etoaltbaberS; 3roang gegen benfetben finbet nur ausnalmi§toeife j. S. beim impubes adrogatus ftatt; anbererfeits ift ^Uftin"nu1^ beS teiblidjen Sinbe§ jur Gmaneipation fajon im fpdteren fiaffifet)en 9t. erforber* lia). — c. SDer Gmaneipirte — ntd)t feine fd)on oorr/anbene 2)efeen* benj — tritt au§ ber familia be§ ©etoalfr/aber§ I)erau§ (§ 52. II. B. c), toeld)er al§ 3)tanumiffor einen Quafi^Patronat iiber erfteren erfjdlt.

a. 1. Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri vero liberi, sive masculini sexus sive feminini, una mancipatione exeunt de parentum potestate: lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his verbis: si Pater Filivm Ter Venvmdvit, A Patre Filivs Liber Esto. Eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum vindicta manumittit; eo facto revertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat vel eidem vel alii (sed in usu est eidem mancipari), isque eum postea similiter vindicta manumittit, quo facto cum rursus in potestatem patris fuerit reversus, tertio pater eum mancipat vel eidem vel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi

nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii

Gaj. I . § 132.

2. Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut si filius mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius succedet. Gaj. epit. I. 6 § 3.

3. Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa recta via apud competentes iudices vel magistratus intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. § 6 I. h. t.

b. 1. Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate dimittere, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere: vel omnes sui iuris efficere. Gaj. 1. 28 D. de adopt. 1, 7.

2. Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, sive naturalis sive adoptivus. Marcian. 1. 31 eod.

3. Nonnumquam autem impubes, qui adoptatus est, audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret; idque causa cognita per iudicem statuendum erit. Papin. 1. 32 pr. eod.

4. Filiusfamilias emancipari invitus non cogitur. Pau1. II. 25 § 5.

5. — infantes et sine consensu hoc modo sui iuris efficiuntur. Anast. 1. 5 C. de emanc. 8, 48 (49).

£aItoB8ti, Snfiitutiontn. 4. «uft. 10

« PreviousContinue »