Page images
PDF
EPUB

liberum fidei suae commissum alienae condicioni subiiciant. Gell. l. c. $ 10.

2. — et feminae ex rescripto principis adrogari possunt. Gaj. 1. 21 D. h. t. b. 1. Item impuberem apud populum adoptari aliquando pro

hibitum est, aliquando permissum est; nunc ex epistula optimi imperatoris Antonini, quam scripsit pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. Gaj. I. § 102.

2. Cum autem impubes per principale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio permittitur: et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus adrogatio fit, i. e. ut caveat adrogator personae publicae hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. Item non alias emancipare eos potest adrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat. Sed et si decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona, quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea. § 3 I. h. t.

C. Was die Wirkung der Arrogation anbetrifft, so treten a. auch die in der potestas des Arrogirten befindlichen Kinder von selbst in die familia des Arrogators, und geht b. das Vermögen des Arrogirten durch Universalsuccession auf den Arrogator über. (8 48. II. b. 2. § 55. III. b.) a. Adrogato patrefamilias liberi, qui in eius erant potestate,

nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius recidunt potestatem; quod non similiter in adoptione contingit, nam nepotes ex eo in avi naturalis

retinentur potestate. Mod. l. 40 pr. D. h. t. b. 1. Si paterfamilias adoptatus sit, omnia, quae eius fuerunt

et adquiri possunt, tacito iure ad eum transeunt, qui adoptavit. Ulp. I. 15 pr. eod.

2. In adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamvis Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actionem non esse dandam existimant. Id. 1. 42 D. de pec. 15, 1.

3. Nunc autem nos eandem adquisitionem, quae per adrogationem fiebat, coartavimus ad similitudinem naturalium parentum: nihil etenim aliud nisi tantummodo ususfructus tam naturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias adquiritur in his rebus, quae extrinsecus filiis obveniunt, dominio eis integro servato. $ 2 I. de adqu. p. adrog. 3, 10. IV. Die Adoption i. e. S. geschieht imperio magistratus. a. Nad

älterem R. waren - da es eine R-form für die Übertragung der an sich unveräußerlichen patria potestas nicht gab, und es so der Zerstörung der bestehenden und Begründung einer neuen potestas bedurfte – bei der Adoption eines Sohnes drei Mancipationen desselben durch den Vater, zwei entsprechende Manumissionen, und vindicatio in potestatem seitens des Adoptirenden, bei Töchtern und Enkeln nur eine Mancipation und die vindicatio in potestatem erforderlich; einer Einwilligung des Adoptivfindes bedurfte es nicht. (II. A. b. 1. § 53. III. a.) b. Nach neuerem R. wird die Adoption durch Erklärung zu Protokoll vor der kompetenten Behörde in Gegenwart und unter Übereinstimmung der Beteiligten bewerkstelligt. c. Volle Wirkung (II. B.) hat die Adoption im Justin. R. nur dann, wenn sie durch einen Ascendenten erfolgt (adoptio* plena), während die Adoption seitens eines Extraneus (adoptio *minus plena) die bisherige patria potestas nicht aufhebt. a. Et in filio quidem si in adoptionem datur, tres manci

pationes et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent, cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur; deinde aut patri remancipatur et ab eo is, qui adoptat, vindicat apud praetorem FILIVM SVVM ESSE et illo contra non vindicante a praetore vindicanti filius addicitur, aut non remancipatur patri, sed ab eo vindicat is qui adoptat, apud quem in tertia mancipatione est: sed sane commodius est patri remancipari. In ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut non remancipantur. Eadem et in provinciis apud prae

sidem provinciae solent fieri. Gaj. I. § 134. b. Veteres circuitus in adoptionibus, quae per tres emanci

pationes et duas manumissiones in filiis aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant, corrigentes sive tollentes censemus, licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum et manumissionum hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestare, praesente eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui eum adoptat. Iust. 1. fi. C. de

adopt. 8, 47. (48.) c. Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre

naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur nec quidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei ab nobis tributa sunt. Si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia in unam perso

nam concurrant et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictum, ut et in familia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit. § 2 I. h. t.

V. Die bei nichtjuristischen Schriftstellern erwähnte adoptio per testamentum ist nicht Adoption, sondern Erbeinseßung mit der Auflage oder Bedingung, den Namen des Erblassers anzunehmen; während die adoptio regia (die in der ersten Hälfte der Kaiserzeit übliche Ernennung zum Thronfolger) ursprünglich freilidh wirkliche Adoption, dann aber bloße, privatrechtlich wirkungslose Form war, wie denn auch die Designation zum Nachfolger häufig im Testamente geschah. — Wohl zu unterscheiden von der Adoption ist endlich die Pflegkindschaft - alumnus —, welche keinen juristischen Charakter hat.

$ 53. (8 43.) 3. Aufhebung der väterlichen Gewalt. [Müll. $ 169. B. II. § 43. P. & 284. K. § 235. Ku. S 755. D. $ 105.]

I. Jhrer natürlichen Dauer nach besteht die patria potestas in vollem Umfange und in ganzer Strenge so lange fort, als der Gewalthaber lebt und derselben rechtlich fähig ist; sie ist namentlich völlig unabhängig von irgend welchem Alter, welches das Hausfind erreicht. Auch die verheiratete Tochter bleibt in der potestas ihres Vaters, falls sie nicht in die manus des Ehemannes tritt. – Die Aufhebung der potestas kann entweder unabhängig von dem Willen des Gewalthabers oder durch den Willen desselben erfolgen: demnach unterscheidet man notwendige und freiwillige Aufhebungsgründe.

II. Notwendige Aufhebungsgründe sind: a. Tod des Gewalthabers; doch fallen nun die Kinder des filiusfamilias in dessen potestas (8 41. a.) — b. Verlust der Freiheit oder Civität seitens des Gewalthabers oder des Hausfindes. (Ius postliminii. $ 36. I. b. 6. 9.) – c. Gewisse Würden oder Ämter des Kindes: nach älterem R. das Priesteramt eines flamen Dialis und einer virgo Vestalis; nad, Just. N. vornehmlich der Patriciat und die bischöfliche Würde. d. Endlich nach neuerem Kaiser-R. Verwirkung der patria potestas zur Strafe, z. B. bei Verkuppelung der Tochter, Kindesausseßung u. dgl. a. Morte patris filius et filia sui iuris fiunt: morte autem avi

nepotes ita demum sui iuris fiunt, si post mortem avi in potestate patris futuri non sunt, velut si moriente avo pater eorum aut iam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis avi tempore pater eorum in potestate eius sit,

mortuo avo in patris sui potestate fiunt. Ulp. X. 2. b. 1. Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit.

§ 3 I. h. t. (= qu. mod. i. pot. 1, 12.)
2. Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus

hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt; itaque reversus habebit liberos in potestate: si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris, sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus, propter ius postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. Gaj. I. $ 129.

3. Quodsi filius eius qui in hostium potestate est, [mancipio?] accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intelligitur, et si vivo patre decesserit, ad heredem patris (non) pertinebit: nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reverso quidem patre existimatur numquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc paterfamilias fuisse, cum pater eius in hostium potestatem perveniret. Iul. I. 22 § 2 D. de capt. 49, 15.

4. Si patri vel filio aqua et igni interdictum sit, patria potestas tollitur, quia peregrinus fit. Ulp. X. 3.

1. Praeterea exeunt liberi virilis sexus de patris potestate, si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus, si virgines Vestales capiantur. Gaj. I. $ 130.

2. Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciendi adipiscitur. — 'Capi’ autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. Gell. I. 12 $ 9. 13.

3. Filiusfamilias si militaverit, vel si senator vel consul fuerit factus, manet in patris potestate; militia enim vel consularis dignitas patris potestate filium non liberat; sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas ilico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. § 4 I. h. t.

III. Freiwillig aufgehoben wird die väterliche Gewalt durch Entlassung aus derselben: Emancipation. (Ebenso durch datio in adoptionem und in manum conventio.) a. Nach klassischem R. war biezu Mancipation des Kindes und Manumission desselben durch den, welchem es mancipirt war, erforderlich (8 52. IV. a.); nach neuerem R. (ex lege Anastasiana) geschieht sie durch kaiserliches Resfript, nach Justin. R. auch durch Erklärung vor Geridyt. b. Die Emancipation steht ganz im Belieben des Gewalthabers; Zwang gegen denselben findet nur ausnahmsweise z. B. beim impubes adrogatus statt; andererseits ist Zustimmung des leiblichen

Kindes zur Emancipation schon im späteren klassischen R. erforderlid). — C. Der Emancipirte — nicht seine schon vorhandene Descendenz – tritt aus der familia des Gewalthabers heraus (8 52. II. B. č.), welcher als Manumissor einen Quasi-Patronat über ersteren erhält. a. 1. Praeterea emancipatione desinunt liberi in potestate

parentum esse. Sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri vero liberi, sive masculini sexus sive feminini, una mancipatione exeunt de parentum potestate: lex enim XII tabularum tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur his verbis: SI PATER FILIVM TER VENVMDVIT, A PATRE FILIVS LIBER ESTO. Eaque res ita agitur: mancipat pater filium alicui; is eum vindicta manumittit; eo facto revertitur in potestatem patris; is eum iterum mancipat vel eidem vel alii (sed in usu est eidem mancipari), isque eum postea similiter vindicta manumittit, quo facto cum rursus in potestatem patris fuerit reversus, tertio pater eum mancipat vel eidem vel alii (sed hoc in usu est, ut eidem mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii —– Gaj. I. § 132.

2. Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut si filius mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius succedet. Gaj. epit. I. 6 § 3.

3. Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa recta via apud competentes iudices vel magistratus intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu

dimitterent. § 6 I. h. t. b. 1. Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem

in potestate habebit, filium quidem potestate dimittere, nepotem vero in potestate retinere: vel ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero manumittere: vel omnes sui iuris efficere. Gaj. 1. 28 D. de adopt. 1, 7.

2. Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, sive naturalis sive adoptivus. Marcian. 1. 31 eod.

3. Nonnumquam autem impubes, qui adoptatus est, audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret; idque causa cognita per iudicem statuendum erit. Papin. 1. 32 pr. eod.

4. Filiusfamilias emancipari invitus non cogitur. Paul. II. 25 $ 5.

5. — infantes et sine consensu hoc modo sui iuris efficiuntur. Anast. 1. 5 C. de emanc. 8, 48 (49). Sallowski, Institutionen. 4. Aufl.

10

« PreviousContinue »