Page images
PDF
EPUB

sane enim si in artificio sint, iubente patrono et alii edi possunt. Id. 1. 9 § 1 de op. lib.

6. Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt; officiales vero non transeunt. Id. l. 6 eod.

7. Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae ... fuerint indictae. Id. l. 13 § 2 eod.

8. Ut iurisiurandi obligatio contrahatur, libertum esse oportet qui iuret, et libertatis causa iurare. — Iurare autem debet, operas donum munus se praestiturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito imponuntur. Id. 1. 7 pr. § 3 eod.

9. Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non possum; onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur: quae ita imponuntur, ut si patronum libertus offenderit, petantur ab eo semperque sit metu exactionis ei subiectus, propter quem metum quodvis sustineat patrono praecipiente. Ulp. I. 1 § 5 D. quar. rer. act. 44, 5.

10. QVI LIBERTINVS DVOS PLVRESVE A SE GENITOS NATASVE IN SVA POTESTATE HABEBIT, . . NE QVIS EORVM OPERAS DONI MVNERIS ALIVDVE QVIDQVAM LIBERTATIS CAVSA PATRONO PATRONAE LIBERISVE EORVM, DE QVIBVS IVRAVERIT VEL PROMISERIT OBLIGATVSVE ERIT, DARE FACERE PRAESTARE DEBETO. 1. 37 pr. D. de op. lib. (ex 1. Iulia et Papia.)

11. Patronus ,. qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet. Hermog. 1. 48 eod.

II. Das Patronats-R. vererbt sich auf die Kinder des Patrons (8 162. III. c. § 204. II. A. b.), doch kann der Patron (nach einem SC. Ostorianum) dasselbe auch einem oder mehreren von diesen zuweisen (adsignatio liberti); dagegen erstreckt es sich nicht auf die Kinder des libertus. a. 1. Adsignare autem quis potest quibuscumque verbis, vel

nutu vel testamento vel codicillis vel vivus. Ulp. l. 1 § 3 D. de ads. lib. 38, 4.

2. Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam vel testationem vel chirographum possumus: quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum

percipitur. Scaev. 1. 7 eod. b. Cum libertus promiserit patrono operas se daturum, neque

adiecerit liberisque eius, constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes exstiterint. Gaj. I. 22 § 1 D. de op. lib.

III. Der Patron verliert sein R. a. durch Mißbrauch des Patronats-R.; b. durch Verleßung der ihm als Patron obliegenden Pflichten gegen den libertus; c. durch natalium restitutio (8 34. II. b.). a. Qui contra legem Aeliam Sentiam ad iurandum libertum

adegit (sc. ne liberos tollat, vel libertam, ne nubat), nihil iuris habet nec ipse nec liberi eius. Paul. l. 15 D. de iure

patr. 37, 14. b. 1. Qui cum maior natu esset quam XXV annis, libertum

capitis accusaverit aut in servitutem petierit, removetur a contra tabulas bonorum possessione. Ulp. 1. 14 pr. D. de bon. lib. 38, 2.

2. Imperatoris nostri rescripto cavetur, ut si patronus libertum suum non aluerit, ius patroni perdat. Marcian. l. 5 $ 1 D. de iure patr.

et ex libereturata sin

$ 39. ($ 29.) Ċ. Cives, Latini, Peregrini. [Müll. $ 54. B. J. $ 35. P. $ 216—218. Schi. $ 27. 28. K. § 10. Ku.

$ 190. 191. 324-26. 377–80. D. $ 32. 52. 102.] I. Die Civität wird a. erworben durch Geburt ($ 33. II.), durch vollgültige Freilassung (8 37. II.) und durch Verleihung (Gefeß). b. Sie geht verloren 1. durch Annahme des Bürger-R. in einer fremden Gemeinde (colonia Latina); 2. durch die Strafe des Erils (aquae et ignis interdictio) und der Deportation; 3. durch Übergang gang zum Feinde. a. Nam in cuius persona tria haec concurrunt, ut maior sit

annorum triginta, et ex iure Quiritium domini, et iusta ac legitima manumissione liberetur i. e. vindicta aut censu aut testamento, is civis Romanus fit: sin vero aliquid eorum deerit, Latinus erit. Gaj. I. § 17.

1. — cives Romani ingenui . . ex urbe Roma in Latinas colonias deducti, Latini coloniarii esse coeperunt. Gaj. III. $ 56.

2. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur: quod accidit ei, cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei, qui in insulam deportatus est. § 2 I. de cap. min. 1, 16. – Peregrinus fit is cui aqua et igni interdictum est. Ulp. X. 3.

3. Qui deficiunt, capite minuuntur (deficere autem dicuntur, qui ab his quorum sub imperio sunt, desistunt et in hostium numerum se conferunt), sed et hi, quos senatus hostes iudicavit vel lege lata: utique usque eo, ut civitatem amittant. Paul. 1. 5 § 1 D. de cap. min. 4, 5.

II. In der Mitte zwischen Cives Rom. und Peregrini stehen die des Röm. conubium entbehrenden Latini. a. Dies sind zunächst die Mitglieder einer des latinischen R. teilhaftigen Gemeinde (Latini coloniarii). Ursprünglich hatte die Latinität einen nationalen Charakter und sie tritt in enger lokaler Begrenzung auf: Latini waren die Einwohner des alten Latium (nomen Latinum). Von diesen

wurde sodann die Latinität auf die von Rom aus deducirten latiniichen Kolonien übertragen. Nachdem infolge des Bundesgenossenkrieges durch die 1. Iulia (a. u. 664) ganz Latium und den latinischen Kolonien in Italien die Civität verliehen war, verlor die Latinität ihre ursprüngliche Bedeutung, bestand jedoch durch Übertragung 8. h. durch Erteilung des ius Latii an einzelne Städte und ganze Provinzen noch lange Zeit weiter fort, bis endlich durch eine Verordnung von Caracalla, welche allen damals lebenden freien Einwohnern des Röm. Reiches (mit Ausnahme von III.b. c. und wohl auch II. b.) die Civität verlieh, die kommunale Latinität aufgehoben wurde und damit der Stand der Latini coloniarii verschwand. - (Vom ius Latiï ist zu unterscheiden das ius Italicum, welches einzelnen Bürgergemeinden in den Provinzen in der Kaiserzeit verliehen wurde, und welches die Vorrechte des italischen Bodens — $ 71. II. c. — für die betreffende Provinzialgemeinde, sowie der italischen Gemeindebürger für die Mitglieder der leşteren gewährte.) -- b. Ferner hatten die Latinität – als persönliche, individuelle Eigenschaft - die mangelhaft Freigelassenen (I. a.) seit der 1. Iunia Norbana?(a. u. 772)/?

Früher befanden sich diese nur in einem faktischen, vom Prätor geschüßten, Freiheitszustande; die l. Iunia stellte sie aber den Latini coloniarii gleich (Lat. Iuniani), ohne ihnen jedoch volle Testamentsfähigkeit, insbesondere das R. selbst ein Testament zu erridyten, zu gewähren und unter ausdrücklicher Bestätigung des bisherigen R. des Freilassers an dem Nachlaß des Freigelassenen. Die Kinder und Freigelassenen der Latini Iuniani sind selbst wieder gewöhnliche Latinen. c. Den Latinen sind verschiedene Wege geöffnet, auf denen sie die Civität erlangen können; hervorzuheben ist die iteratio sc. manumissionis, die anniculi causae probatio ex l. Aelia Sentia, und die auch auf Peregrinen anwendbare erroris causae probatio. a. 1. In orbe Romano qui sunt, ex constitutione imperatoris

Antonini cives Romani effecti sunt. Ulp. 1. 17 D. de statu hom. 1, 5.

2. Alia causa est eorum, qui Latii iure cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt; nam horum in potestate fiunt liberi. §. Quod ius quibusdam peregrinis civitatibus datum est vel a populo Romano vel a senatu vel a Caesare . aut maius est Latium aut minus: maius est Latium, cum et hi qui decuriones leguntur, et ei, qui honorem aliquem aut magistratum gerunt, civitatem Romanam consequuntur; minus Latium est, cum hi tantum, qui vel magistratum vel honorem gerunt, ad civitatem Romanam

perveniunt. Gaj. I. § 95. 96. b. 1. Qui tantum in bonis, non etiam ex iure Quiritium servum habet, manumittendo Latinum facit. Ulp. I. 16.

2. Is qui manumittitur inter amicos, quotcumque est annorum, Latinus fit. Dos. 14. (16.)

3. - admonendi sumus, . . eos qui nunc Latini Iuniani dicuntur, olim ex iure Quiritium servos fuisse, sed auxilio praetoris in libertatis forma servari solitos, unde etiam res eorum peculii iure ad patronos pertinere solita est; postea vero per legem Iuniam eos omnes, quos praetor in libertate tuebatur, liberos esse coepisse et appellatos esse Latinos Iunianos: Latinos ideo, quia lex eos liberos proinde esse voluit atque (si essent cives Romani ingenui] qui ex urbe Roma in Latinas colonias deducti Latini coloniarii esse coeperunt; Iunianos ideo, quia per legem Iuniam liberi facti sunt, etiamsi non essent cives Romani. Legis itaque Iuniae lator cum intelligeret futurum, ut ea fictione res Latinorum defunctorum ad patronos pertinere desinerent, — quia scilicet neque ut servi decederent, ut possent iure peculii res eorum ad patronos pertinere, neque liberti Latini hominis bona possent manumissionis iure ad patronos pertinere, — necessarium existimavit, ne beneficium istis datum in iniuriam patronorum converteretur, cavere, ut bona eorum proinde ad manumissores pertinerent, ac si lex lata non esset: itaque iure quodammodo peculii ad manumissores ea lege pertinent. Gaj. III. $ 56.

4. Non tamen illis permittit lex Iunia vel ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno capere, vel tutores

testamento dari. Gaj. I. § 23. c. 1. Latini ius Quiritium consequuntur his modis: beneficio

principali, liberis, iteratione, militia, nave, aedificio, pistrino; praeterea ex senatusconsulto (mulier) quae sit ter enixa. — Iteratione fit civis Romanus, qui post Latinitatem quam acceperat maior XXX annorum iterum iuste manumissus est ab eo, cuius ex iure Quiritium servus fuit. Ulp. III. 1. 4.

2. Is autem qui manumittitur inter amicos, quotcumque est annorum, Latinus fit et tantum hoc ei prodest manumissio, ut postea iterum possit vindicta vel testamento manumitti et civis Romanus fieri. Dos. 14.

3. Ex lege Aelia Sentia minores XXX annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint vel cives Romanas vel Latinas coloniarias vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem vel in provinciis praesidem provinciae et adprobare, se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere: et si is, apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et ipsorum filius, si et ipse eiusdem condicionis sit, cives Romani esse iubentur. §. Ideo autem in ipsorum filio adiecimus ési et ipse eiusdem condicionis sit', quia si uxor civis Romana est, qui ex ea nascitur, ex novo senatusconsulto quod auctore D. Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (cfr. Gaj. I. § 80: — fuerunt, qui putaverunt, ex lege Aelia Sentia contracto matrimonio Latinum nasci, quia videtur eo casu per legem Aeliam Sentiam conubium inter eos dari, et semper conubium efficit, ut qui nascitur patris condicioni accedat. —] . Hoc tamen ius adipiscendae civitatis ... postea senatusconsulto, quod Pegaso et Pusione coss. factum est, etiam maioribus XXX annorum manumissis Latinis factis concessum est. Gaj. I. § 29–31.

4. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium procreaverit, . . ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. — S. Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse; idem iuris est, si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit. — S. Idem constitutum est, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. Gaj. I. § 67. 68. 70.

III. Zu den Peregrini, welche weder conubium noch commercium befißen und nur des ius gentium (resp. ihres eigenen Landes-R.) fähig sind, gehören a. — abgesehen von den Angehörigen auswärtiger, mit den Röm. in einem Bündnis stehender Staaten (S 4. III.) — die in den Röm. Staatsverband aufgenommenen Personen fremder Nationalität, insbesondere also die Einwohner der unterworfenen und dem Röm. Staat ohne Verleihung der Civität oder Latinität einverleibten Provinzen und Gemeinden; die peregrini dediticii nahmen in politischer Beziehung eine besondere, ungünstigere Stellung ein und entbehrten eines eigenen Landes-R. (vgl. § 156. II. B. b.) b. Die sub I. b. 2. Genannten. c. Ferner gehörten dem Stande der peregrini dediticii gewisse Freigelassene zufolge der 1. Aelia Sentia an. d. Den leşteren war der Übergang zur Civität völlig verschlossen. a. 1. Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant. Paul. 1. 234 pr. D. de V. S. 50, 16.

2. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus; indicant XII tabulae, ut: STATVS DIES CVM HOSTE itemque: ADVERSVS HOSTEM AETERNA AVCTORITAS. Cic. de off. I. 12, 37.

3. Vocantur autem peregrini dediticii hi, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde victi se dediderunt. Gaj. I. § 14.

« PreviousContinue »