Page images
PDF
EPUB

5. Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus vel condicionem libertatem habet. Id. 1. 1 pr. D. de statulib. 40, 7.

6. Statuliber, quamdiu pendet condicio, servus heredis est. Statuliber seu alienetur ab herede seu usucapiatur ab aliquo, libertatis condicionem secum trahit. Ulp. II. 2. 3. 7. Statuliberum medio tempore servum heredis esse, nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed deditus sperare adhuc libertatem poterit. Ulp. 1. 9 pr. de statulib.

8. Statulibera quidquid peperit, hoc servum heredis est. Ulp. 1. 16 eod.

9. Statuliberi a ceteris servis nostris nihilo paene differunt; et ideo quod ad actiones vel ex delicto venientes vel ex . . contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi, cuius ceteri; et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri servi. Pomp. 1. 29 pr. eod. 10. Cui per fideicommissum libertas debetur, . . statuliberi locum obtinet. Marcian. 1. 51 § 3 D. de fid. lib. 40, 5. 11. Quotiens fideicommissaria libertas relinquitur, in ea causa est, ut neque alienatione neque usucapione extingui possit: ad quemcumque enim pervenerit is servus, cogi(tur) eum manumittere. Ulp. 1. 24 § 21 eod.

12. Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, . . ad libertatem perveniat; quod credo responderi oportere, et si per fideicommissum utique hereditariis servis libertas data fuerit. Maec. 1. 55 pr. D. de mm. test.

13. Sub hac condicione liber esse iussus: si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet: idque lex XII tab. iubet. Ulp. II. 4. lex XII tab. emptionis verbo omnem alienationem complexa videretur. Pomp. 1. 29 § 1 de statulib.

14. parvi refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut servus peculiares quoque nummos dando perveniat ad libertatem, sive ipsi heredi sive alii dare iussus est. Ulp. 1. 3 § 1 eod.

15. Statuliberorum iura per heredem fieri non possunt duriora. Pap. 1. 33 eod.

d. Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis. meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas Romana solemnitatibus decursis dari consuevit. Sed hoc dumtaxat eis, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari. Constant. 1. un. pr. C. Th. de manum. in eccl. 4, 7.

e. Sancimus, si quis per epistulam servum suum in libertatem perducere maluerit, licere ei hoc facere quinque test

ibus adhibitis, qui . . suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulae praebere. Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei, quinque similiter testibus adhibitis, suam explanare voluntatem. Sed et qui domini funus pileati antecedunt, si hoc ex voluntate fiat testatoris vel heredis, fiant ilico cives Romani. Iust. 1. un. § 1. 2. 5 C. de Lat. lib. 7. 6.

C. Der Freilassung darf endlich kein geseßliches Hindernis entgegenstehen. Solche Hindernisse und Beschränkungen wurden, um leichtsinnigen und maßlosen Freilassungen zu steuern, a. durch die sehr umfassende lex Aelia Sentia (a. u. 757), und b. durch die 1. Fufia Caninia (a. u. 761) eingeführt.

a. 1. Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est: nam ea lex minores XXX annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium iusta causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. §. Iusta autem causa manumissionis est, veluti si quis filium filiamve aut fratrem sororemve naturalem, aut alumnum, aut paedagogum aut ancillam matrimonii causa apud consilium manumittat. S. Consilium autem adhibetur in urbe Roma quidem quinque senatorum et quinque equitum Romanorum puberum; in provinciis autem viginti recuperatorum civium Romanorum. Gaj. I. § 18-20.

[ocr errors]

2. Item eadem lege minori XX annorum domino non aliter manumittere permittitur, quam vindicta, si apud consilium iusta causa manumissionis adprobata fuerit. Gaj. I. § 38.

3. Non tamen cuicumque volenti manumittere licet: nam is qui in fraudem creditorum [vel in fraudem patroni] manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. Praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant; saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. pr. § 3 I. qui quib. ex ca. 1, 6. cfr. Gaj. I. § 37.

4. Ab eo domino, qui solvendo non est, servus testamento liber esse iussus et heres institutus, etsi minor sit XXX annorum, . . civis Romanus et heres fit, si tamen alius ex eo testamento nemo heres sit; quod si duo pluresve liberi heredesque esse iussi sint, primo loco scriptus liber et heres fit: quod et ipsum lex Aelia Sentia facit. Ulp. I. 14. b. 1. Lex Fufia Caninia iubet testamento ex tribus servis non plures quam duos manumitti; et usque ad X dimidiam

partem manumittere concedit; a X usque ad XXX tertiam partem, ut tamen adhuc V manumittere liceat, aeque ut ex priori numero; a XXX usque ad C quartam partem, aeque ut X ex superiori numero liberari possint; a C usque ad D partem quintam, similiter ut ex antecedenti numero XXV possint fieri liberi: et denique praecipit, ne plures omnino quam C ex cuiusquam testamento liberi fiant. Eadem lex cavet, ut libertates servis testamento nominatim dentur. Ulp. I. 24. 25.

2.

si testamento scriptis in orbem libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis invenitur, nulli liberi erunt; quia lex Fufia Caninia, quae in fraudem eius facta sint, rescindit. Gaj. I. § 46.

3. quam (legem) quasi libertatibus impedientem . tollendam esse censuimus, cum satis fuerat inhumanum, vivos quidem licentiam habere totam suam familiam libertate donare, nisi alia causa impediat libertati, morientibus autem huiusmodi licentiam adimere. Tit. J. 1, 7.

III. In gewissen Fällen wird dem Sklaven die Freiheit zu teil, ohne daß es einer Freilassung durch den Herrn bedarf. Dies geschicht entweder a. zur Bestrafung des Herrn; oder b. zur Belohnung des Sklaven; oder c. aus anderen Gründen, insbesondere wenn der Herr die ihm obliegende Verpflichtung zur Freilassung (vgl. II. B. c.) nicht erfüllt.

a. 1. Servo, quem pro derelicto dominus ob gravem infirmitatem habuit, ex edicto D. Claudii competit libertas. Modest. 1. 2 D. qui sine man. 40, 8.

2. Sed scimus etiam hoc esse in antiqua Latinitate ex edicto D. Claudii introductum, quod si quis servum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit, . . huiusmodi servus in libertate Latina antea morabatur. Iust. 1. un. § 3. de Lat. lib. 7, 6.

b. Qui ob necem detectam domini praemium libertatis consequitur, fit orcinus libertus. Marcian. 1. 5 qui si. man.

C.

1. Si servus venditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et venditor et emptor, servo libertas competit; et hoc D. Marcus rescripsit. Paul. 1. 1 eod.

2. Is qui suis nummis emitur epistula Divorum Fratrum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adipiscatur. §. Et primo quidem nummis suis non proprie videtur emptus dici, cum suos nummos servus habere non possit; verum coniventibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. §. ab initio hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et servum agatur. §. Sive igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis

redimeretur, sive hoc acto nummos servus non dedit, cessabit libertas. Ulp. l. 4 pr. § 1—3 D. de manum. 40, 1.

3. Divus Vespasianus decrevit, ut, si qua hac lege venierit, ne prostitueretur, et si prostituta esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine ea condicione veniit, ex lege venditionis liberam esse et libertam prioris venditoris. Mod. 1. 7 pr. D. de iure patr. 37, 14.

4. Subventum libertatibus est SC. (Rubriano): SI HI A

QVIBVS LIBERTATEM PRAESTARI OPORTET EVOCATI A PRAETORE ADESSE NOLVISSENT, SI CAVSA COGNITA PRAETOR PRONVNTIASSET LIBERTATEM HIS DEBERI, EODEM IVRE STATVM SERVARI AC SI DIRECTO MANVMISSI ESSENT. - SC. Dasumiano cautum est, ut si ex iusta causa absit, qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si ut oportet ex causa fideicommissi manumissus esset. Sed si non hereditarium servum quis rogatus fuerit manumittere, sed proprium, ex SC. Iunciano. post pronuntiationem pervenit ad libertatem. 1. 26 § 7. 1. 51 § 4. 8 D. de fid. lib. 40, 5.

§ 38. (§ 28.) P. Das Patronatsrecht.

[Müll. § 53. P. § 296. K. § 254. Ku. I. § 801-804. II. 531.. D. § 111. .] Zu dem Freilasser tritt der Freigelassene in ein eigentümliches, auf Pietät und Dankbarkeit gegründetes, familienrechtliches Verhältnis, welches in mancher Beziehung dem zwischen Eltern und Kindern ähnlich ist: dies ist der Patronat. (Patronus libertus.)

[ocr errors]

I. Von den Rechten des Patrons sind folgende hervorzuheben: a. Der libertus ist dem Patron und seinen Kindern zur Ehrerbietung, Treue und Dienstwilligkeit verpflichtet (officia obsequii et reverentiae); vgl. § 191. I. b. 2. b. Der libertus hat ihm gewisse Ergebenheits-Dienste (operae officiales) zu verrichten, doch wird dem Patron eine Klage (operar. actio) auf Leistung von solchen, sowie von geldeswerten operae fabriles s. artificiales nur dann gegeben, wenn sich der libertus hiezu nach der Freilassung vertragsmäßig (durch stipulatio) oder bei op. offic. auch einseitig durch Eid (iurata promissio) verpflichtet hat; und auch von dieser Verpflichtung wird dem libertus in bestimmten Fällen Befreiung zu teil. c. Der Patron, seine Kinder und Eltern haben Anspruch auf Alimente. d. Der Patron hat gegenüber dem Freigelassenen ein Erb-R. (§ 162. III. § 164. § 168. III.)

a. 1. Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet. Ulp. 1. 9 D. de obsequ. 37, 15. 2. Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat, vel res eius filiorumve tutelam administrare detrectat. Paul. 1. 19 D. de iure patr. 37, 14.

3. Patronorum querelas adversus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent . . . Sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisve eorum sit, tantummodo castigari eum . . . et dimitti oportet. Enimvero si contumeliam fecit aut convicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit. Quodsi manus intulit, in metallum dandus erit. Ulp. 1. 1 eod.

4. Sed nec famosae actiones adversus eos (sc. patronos, patronas, liberosve aut parentes patroni) dantur, nec hae quidem, quae doli vel fraudis habent mentionem. Nec exceptiones doli patiuntur vel vis metusve causa, vel interdictum 'unde vi. Id. 1. 5 § 1. 1. 7 § 2 de obsequ. 37,75

5. Etenim meminisse oportebit, liberto adversus patronum non quidem semper, verum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria, quam passus sit: . . nec enim ferre praetor debet heri servum hodie liberum conquerentem, quod dominus ei convicium dixerit, vel quod leviter pulsaverit vel emendaverit. Id. 1. 7 § 2 D. de inj. 47, 10.

b. 1. Ut Servius scribit, antea soliti fuerunt (sc. patroni) a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex servitute ad civitatem Romanam perducuntur. §. Et quidem primus praetor Rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi obsequium ei praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus. §. Posteriores praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur. Id. 1. 1 pr. § 1. 2 D. de bon. lib. 38, 2.

2. Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil valere palam esse. Id. 1. 36 D. de op. lib. 38, 1.

3. Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate valetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aestimari debent. Paul. 1. 16 § 1 eod. 4. Libertus cum se putaret operas patrono debere, solvit; condicere eum non posse, quamvis putans se obligatum solvit, Iulianus scripsit: natura enim operas patrono libertus debet... Sed si operas patrono exhibuit non officiales sed fabriles, veluti pictorias vel alias, dum putat se debere, videndum, an possit condicere? Et Celsus . . . ait, posse condici quanti operas esset conducturus. Ulp. 1. 26 § 12 D. de cond. ind. 12, 6.

5. Sed officiales quidem nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas earum et in edentis persona et in eius cui eduntur consistit; fabriles autem aliaeve eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solvi possint:

« PreviousContinue »