Scripta quae manserunt omnia, Part 2, Volume 1 |
What people are saying - Write a review
We haven't found any reviews in the usual places.
Other editions - View all
Common terms and phrases
aliquid antea auct Bait bona causa cett codd cuius deinde denique dett dicere dico Eberh eius modi eorum erant esset Etenim facere factum fieri Fleckeis frumentum fuisse habet Halm hanc homines homo huius hunc igitur illa ille illi illius illo illud illum ipsa ipsi ipsum iste istius istum Itaque iudices iudicio iudicium iure Jord Kays Klotz lege litteris maxime mihi minus modum multa multis necesse nemo neque nihil nomen nomine nulla nullum numquam nunc omnibus omnium partem pecuniam populi Romani posse potest potius prae praeter praetore primum propter provincia quantum quem quin quis quoniam quos ratione rebus recte rell Romae Romanus satis semper sese Sicilia sine sint suum tamen tantum tempore tibi tota unum utrum Verres verum videtur vobis vulg
Popular passages
Page 275 - Siciliam ceterasque provincias iudices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut imposi tum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia.
Page 5 - Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret. Hoc eo per te agebatur quod propter aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum solveretur.
Page 84 - HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. ludicium est pecuniae certae, arbitrium incertae ; ad iudicium hoc modo venimus, ut totam litem aut obtineamus aut amittamus ; ad arbitrium hoc animo adimus, ut neque nihil neque tantum, quantum postu11 lavimus, consequamur.
Page 488 - Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri jubet.
Page 53 - Is cum interrogaretur, cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse.
Page 231 - Stesichori poetae statua, senilis, incurva, cum libro, summo, ut putant, artificio facta ; qui fuit Himerae, sed et est et fuit tota Graecia summo propter ingenium honore et nomine. Haec iste ad insaniam concupiverat. Etiam, quod paene praeterii...
Page 489 - Romani fascis et securis haberet, deligatus in foro virgis caederetur? quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, qui turn aderant, fletu et gemitu maximo commovebare?
Page 85 - Hie ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar, cur secundum Roscium iudicari debeat. Pecunia petita est certa ; cum tertia parte sponsio facta est. Haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit.
Page 210 - Rupilii decreto. quod is de decem legatorum sententia statuit, quam illi legem Rupiliam vocant, sortiatur. Quod privatus a populo petit aut populus a privato, senatus ex aliqua civitate qui iudicet datur, cum alternae civitates reiectae sunt. Quod civis Romanus a Siculo petit, Siculus iudex datur : quod Siculus a cive Romano, civis Romanus datur : ceterarum rerum selecti iudices ex conventu civium Romanorum proponi soient.
Page 87 - Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consuevit, ñeque tarnen pro beneficio ei par gratia refertur.