Page images
PDF
EPUB

30

Seu voluptati dare fræna gratæ

25 Optat, et vitæ breve tempus urgens, Lætus instantem capit, adfuturæ

Immemor, horam.
Est, cum non veteris pocula Massici
Spernens, jam roseæ Phyllidis oscula
Captat, jam teneram quærit amabilem

Nigro crine Lycorida.
Sed mihi Musa levis tantas depingere dotes,

Virgiliana opus est.
Tale tuum carmen nobis, divine Poeta,

35
Quale sopor fessis in gramine, quale per æstum
Dulcis aquæ saliente sitim restinguere rivo. ·
Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicada
Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
Ingeniumque capax, O jucundissime Horati. 41
Matre vagus puer, et juvenis custode remoto,
Maturusque annis, senioque oppressus inermi,
Hæc tua pectoribus memores præcepta recondent.
Pellere tristitiam, curas deponere inanes,

45 Iræ atque invidiæ motos componere fluctus, Nec frangi adversa nec sorte tumere secunda, Nil conscire sibi, nihil undique credere felix, Per varios casus, per tot discrimina rerum Ferre metu vacuam vilique cupidine mentem.

50)

Dabam, Tonbridge Wells,

Xono die Junii, 1826.

LECTORI BENEVOLO.

Paucis te volo. Textu viri doctissimi Mitscherlichiia usus, ad finem paginæ uniuscujusque quatenus ab editione Vulgata et Bentleiana differt notis subjeci. Carmina secundum metri varietates dispertivi, ut ordine continuo undeviginti metra conspicias. Scansione præposita, interpunctioni faciendæ sedulam dedi operam. Vale, et ex tribus quam velis lectionem elige.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

VITA

AUCTORE

C. SUETONIO TRANQUILLO.

Quintusa Horatius Flaccus, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertinod et exactionum coactore, ut vero creditum est, salsamentario, cum illi quidam exprobrasset in altercatione “Quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem ?" Bello Philippensi, excitus a M. Bruto imperatore, tribunus militum meruit: victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit, ac primo Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit satis demonstratur isto epigrammate:

“ Ni te visceribus meis, Horati,

Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem.”

a Ser. 2. 6. 42. · Epod. 14. 12.

b Epist. 1. 14. 5.

Ser. 1, 6. 45.

[ocr errors][ocr errors]

Sed multo magis, extremis judiciis, tali ad Augustum elogio: “Horatii Flacci, ut mei esto memor.” Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: “Ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum: nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam; et nos in epistolis scribendis adjuvabit.” Ac ne recusanti quidem succensuit quidquam aut amicitiam suam ingerere desiit.

Extant Epistolæ, e quibus argumenti gratia pauca subjeci. “Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset :” Et rursus : “ Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ανθυπερφρονουμεν.

Præterea sæpe eum, inter alios jocos, “putissimum penem et homuncionem lepidissimum” appellavit, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta equidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo sæculare carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum, eumque coegerit, propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post sermones vero lectos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit quæstus:

« PreviousContinue »