Page images
PDF
EPUB

"Irasci me tibi scito quod non in plerisque hujusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros tibi sit, quod videris nobis familiaris esse ?" Expressitque eclogam cujus initium est

"Cum tot sustineas et tanta negotia solus
Res Italas armis tuteris moribus ornes,
Legibus emendes in publica commoda peccem
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar."

Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semetipso in satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: "Pertulit ad me Dionysius libellum tuum quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest; Itaque licebit in sextariolo scribas, cum circuitus voluminis tui sit oyxwdéoтatos, sicut est ventriculi tui."f

e Ser. 2. 3. 308. Huc etiam pertinet Epis. 1. 4. extr.

f Non dissimulandum h. 1. in vita Horatii apud Nannium, Cruquium, Muretum, et vulgo sequi locum inhonestissimum, qui turpem maculam tanto viro adsperserit. Ad res venereas intemperantior traditur. Nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse (sic) disposita, ut quacunque respexisset, ibi ei imago coitus referretur." In quibus etiamsi forte a latinitate ferri possint speculatum cubiculum et disponere scorta, at narratio ipsa ita absurda et ȧoboTaTos ita aperte a Seneca (Nat. Quæs. lib. 16.) de Hostio quodam dissolutæ nequitiæ homine narratum, permutato nomine, ducta, ut nullum esse dubium possit quin ab inepto grammatico ille pannus interpolatus sit. Doctissime impr. iii. Lessing. opp. t. 3. p. 11-30. eum resecuit. Tacite Dacier & Baxterus omiserunt.

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et elegi, sub titulo ejus, et epistola prosa oratione, quasi commendantis se Mæcenati. Sed utraque falsa puto. Nam elegi vulgares, epistola obscura: quo vitio minime tenebatur. Natus est VI. Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Decessit V. Kalend. Decembris, C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesimum annum, hærede Augusto palam nuncupato, cum urgenti vi valetudinis non sufficeret ad assignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum.

TESTIMONIA ANTIQUA

DE HORATIO.

OVIDIUS, Trist. 4. 10. 49.

Er tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

PETRONIUS, Cap. 118.

Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest, nisi ingenti flumine literarum inundata. Effugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate, et sumendæ voces a plebe submotæ, ut fiat

Odi profanum vulgus et arceo.

Præterea curandum est, ne sententiæ emineant extra corpus orationis expressæ; sed intecto vestibus colore niteant. Homerus testes et Lyrici, Romanusque Virgilius, et Horatii curiosa felicitas.

JUVENAL, Sat. 7. 53. seqq.

Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
Anxietate carens animus facit, omnis acerbi

Impatiens, cupidus sylvarum aptusque bibendis
Fontibus Aonidum: neque enim cantare sub antro
Pierio, thyrsumve potest contingere mœsta

Paupertas atque æris inops, quo nocte dieque
Corpus eget, satur est cum dicit Horatius Evoe!

PERSIUS, 1.116.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit et admissus circum præcordia ludit
Callidus excusso populum suspendere naso.

QUINCTILIANUS, Inst. Or. 1. 8.

Utiles Tragoedi: alunt et Lyrici: si tamen in his non auctores modo, sed etiam partes operis elegeris. Nam et Græci licenter multa, et Horatium in quibusdam nolim interpretari.

Idem, L. 10. C. 1.

Multo est tersior (Lucilio) ac purus magis Horatius et ad notandos hominum mores præcipuus. Et paulo post: At Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est jucunditatis et gratiæ et variis figuris et verbis felicissime audax.

Auctor de Causis corr. eloq. C. 20.

Exigitur enim jam ab Oratore etiam poeticus decor, non Attii aut Pacuvii veterno inquinatus, sed ex

Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. Horum igitur auribus et judiciis obtemperans nostrorum oratorum ætas, pulchrior et ornatior extitit.

AUSONIUS, Eidy. 4. 56.

Te præeunte, nepos, modulata poemata Flacci
Altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.

SIDONIUS APOLLINARIS, Epp. 8. 2.

Stilus aut Maronianus

Aut quo tu Latium beas, Horati
Alcao potior Lyristes ipso.

Idem, ibidem, p. 226. Sirmond.

In Lyricis Flaccum secutus nunc ferebatur in Iambico citus, nunc in Choriambico gravis, nunc in Alcaico flexuosus, nunc in Sapphico inflatus.

Idem in præfat. paneg. Jul. Val. Macirano dicti. Et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto Carminis est Auctor, qui fuit et veniæ.

« PreviousContinue »