Page images
PDF
EPUB

330

vulgo creditur. Quid enim? Num ille Ciceronem tractasse, sibique fa miliarem fecisse dicendus est, qui libros Rhetoricos ad Herennium magno huic Latinitatis auctori ac magistro adjudicandos esse pæne sacramento contendit? En tibi judicium ejus in tomo secundo Commentariorum pag. 834. Jure mecum riseris et oderis ridiculam intolerabilemque tum stultitiam, tum temeritatem eorum, qui nulla causa probabili libros Rhetoricos ad Herennium a Cicerone abjudicant. Tu vero et Plinii epistolas ad Trajanum, Plinii esse puta, et Rhetoricos Ciceronis libros ad Herennium, Ciceronis esse crede. Utriusque enim Auctoris sine dubitatione est utrumque a me nominatum opus. Nihil dico de istorum librorum doctrina: sed stilus ipse tantum distat a Ciceroniano, ut siquis Grammaticus vel ex primis versiculis discrimen non agnoscit, is mihi ne Grammaticus quidem sit. Ego tamen exempla hinc ducta auctoritatesque retinui: siquidem non ex Cicerone modo, sed ex optimo quoque Latino Scriptore, quod Doletus prudenti consilio facere cœperat, opus augendum existimavi.

Porro autem monita plurima vel sustuli, vel reformavi, quæ singulis fere vocibus præmittebantur : cujus quidem rei si rationem reddere velim, nimis longum faciam. Quamquam hoc ipsum, quod præstiti, exiguum est; nec nisi adolescentibus præbeo, nec illis ipsis valde profuturum existimo, nisi cum Nizolii Thesauro conjungatur. Alter alteri suppetias feret. Ego nunc utrumque edo properanter examinatum. Si vita superstes erit, aliquanto plus otii atque operæ secundis curis impendam. Vale.

FORMULE

LINGUÆ

LATIN E

ELEGANTIORES

STEPHANI DOLETI.

A

ABDOMEN translate pro intemperantia cibi ac potus: unde apud Cicer. Abdominis voluptates, et Abdomini suo natum esse. Or. 3. 88. ABERRATIO. Verbi sui propriam significationem sequitur hoc nomen. Verbum autem, a quo ducitur, proprie positum, solet usurpari pro a via recta per errorem digredi, deflectere, discedere. Sic aberratio, si proprie sumetur, erit digressus a recta via. Verum longe venustior est, dum translate accipitur. Et tunc idem est, quod avocamentum. Aberrationem deligere. Att. 199. habere. Fam. 254.

ABSCESSIO idem est quod discessus et oppo

nitur accessioni.

Abscessionem fieri. Ph. 2. 202. ABSOLUTIO ponitur interdum pro perfectione, interdum vero pro liberatione. Unde dicimus Absolutionem fieri. Or. 2. 33. ABUNDANTIA idem est quod ubertas, copia, vel affluentia. Abundantiam gignere. Or. 2. 64.

suppeditare. Ph. 3. 112.. ACCEPTUS idem interdum est quod gratus: ut, Deo nihil est acceptius, quam, &c. opponitur vero aliquando expenso, et dato. Acceptum aliquid habere: id est gratum. Ph. 1. 237.

aliquid alicui esse. Ph. 3. 127..

Fam. 275.

referre. Translate, Or. 3. 151. 163. et al. Proprie, Or. 1. 95. 143. et al. Duæ erant apud Veteres rationum tabulæ : prior accepti; et posterior expensi. Eas postea mutato dicendi genere, ut pleraque alia, Barbari immutarunt: et tabulæ dati, et accepti dicta sunt. Cicero in oratione pro Roscio Comado: Tabulas Fannius accepti, et expensi profert suas. Et paulo post. Utrum cætera nomina in codicem accepti, et expensi digesta habes, an nou? Or. 1. 46.

autem referre, est scribere, se accepisse id est in accepti tabulam referre. Cum enim Latini scribebant in tabula accepti, se pecuniam ab aliquo accepisse, se illi dicebant pecuniam acceptum referre. Ex

pensum vero ferre, est scribere se pecuniam dedisse. De his loquendi modis ita scribit Asconius: Quæstores Urbani ærarium curabant, ejusque pecunias expensas, et acceptas in tabulas publicas referre consueverant. Ex quibus postea loquendi modus translatus est, ut cum quid officii in nos ab aliquo conferatur, id nos acceptum illi referre dicamus.

ACCESSIO. Inter accessionem, et accessum id differentiæ volunt esse Grammatici, ut accessus idem sit quod aditio, sive appropinquatio. Accessio autem idem sit quod adjectio.

Accessionem quærere. Fam. 24.

facere. Fam. 154. . Or. 3. 127. afferre. At. 262.

alicui esse. Fam. 98..213. et al. fieri. Fam. 18.. 211. et al. adjungere. Ph. 3. 28.

ACCLAMATIO significat secundam, vel adversam admurmurationem. Acclamationem injicere. Rh. 47.. vitare. Rh. 139.. ACCUSATIO est delatio, actus ipse accusandi. Accusationem factitare. Rh, 176.

adornare. Pro Mur. 46. Accusationi respondere. Pro Clu. 8. Accusatione desistere. Pro C. Cor. 1. Accusationem intentare. Tac. an. 6. c. 4. capessere. Tac. an. 4. c. 52. exercere. Tac. Hist. 2. c. 10.

ACCUSATOR dicitur, qui accusat.
Accusatorem ponere. Fam. 122.
Accusatoris personam capere vel deponere.
Pro Quint. 49.

Accusatorem apponere. Or. 1. 91. ACERBITAS modo sumitur pro miseria, vel pro tristitia ex miseria, et calamitate contracta. Hinc dicitur

Acerbitatem recusare. At. 139..

perferre. Or. 2. 118. Modo vero pro asperitate, vel austeritate usurpatur.

Acerbitate caret monitio. De Am. 181. Acerbitatem habere. Ph. 3. 27. Observato, hanc locutionem ad res, non ad personas, referri. Ut: Tua objurgatio nimiam habuit acerbitatem: id est nimium acerba et aspera fuit.

[blocks in formation]

Acervum reperire. Or. 2. 181.. ACIES varia est apud Latinos significatione. Sed proprie acumen ferri est. Ut acies falcis, cultri, et similium, quæ secant. Transfertur vero ad multa; ut ad oculos, ad animum, ad auctoritatem, et ad rem bellicam. Veruntamen duo tantum locutionum membra facere nobis placet: nempe cum ad oculos refertur; et cum de acie bellica intelligitur.

Ad oculos, vel ad animum pertinens. Eadem est hujus vocis translatio, cum ad oculos, et cum ad animum convertitur: neque in hoc genere quicquam oculis locutionis tribuas, quod non et animo tribui possit. Aciem exacuere. Ph. 2. 168.

dirigere. Catullus.

abducere. Ph. 2. 34.

præstringere. Or. 1. 62. Ph. 2. 93.. perstringere. Or. 3. 129.. 240. hebescere. Or. 2. 98.

intendere. Ph. 1. 20. 217. Ad ordinem bellicum spectans. Cum ad rem bellicam pertinet hoc nomen, significat exercitus instructionem, cum ad dimicandum paratus est.

Aciem exornare. Sallust. in Jugurtha.

instruere. Or. 2. 129.. Fam. 162.
statuere. Sal. in Jugurtha.
instituere. Cæsar lib. 3. b. c.
dirigere. Cæs. lib. 5. b. c.

In Aciem collocare. Cæs. b. g. lib. 3.
Aciem firmare. Liv. Dec. 1. lib. 4.
In aciem procedere. Cæs. b. g. lib. 2. vel
prodire. Cæs. b. g. lib. 8.

Aciem erigere. Liv. Dec. 1. lib. 1.
porrigere. Cæs. lib. 5. b. c.

In aciem deducere. Fam. 247.

educere. Rh. 97.

producere. Fam. 162.

Aciem promovere. Liv. Dec. 1. lib. 2. sistere. Liv. Ibid.

inclinari. Liv. Dec. 1. lib. 4.

Acie excedere. Cæs. lib. 3. b. c.
Ex acie excedere. Cæs. b. c. lib. 5.
Aciem subjicere. Cæs. lib. 3. b. c.

[blocks in formation]

Pompeii, gesta Cæsaris. Acta vero etiam rerum privatarum, et minorum, ac familiarium. Cicer. Phil. 1. An in Commentariolis, ac Chirographis, et Libellis se uno autore prolatis, et ne prolatis quidem, sed tantummodo dictis, acta Cæsaris firma erunt? quæ ille in æs incidit: in quo populi jussa, perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?

Acta diurna vocat Suetonius, quæ per singu-
los dies fiunt, et scribuntur. De Casare:
Inito honore primus omnium instituit, ut
tam Senatus, quam populi, diurna acta
conficerentur. Sic vocat Cicero alicujus Men-
sis: ut acta Januarii, acta Februarii.
In Acta referre. Or. 3. 156..

In Actis numerare et habere. Ib.
Acta conficere. Sueton. in Cæs. cap. 20.
tollere. At. 84.

rescindere. Or. 8. 157. 246.

circunducere. ff. de re jud. L. Acta. Actis fidem, et autoritatem derogare. Or. 1. 279.

Acta cohonestare. Or. 2. 229.

commemorare. Or. 1. 254..
servare. Or. 3. 156.

In actis esse. Ib.
Acta firma esse. Ib.

nem,

rata esse, vel irrita. Or. 3. 78.. ACTIO tres potissimum significationes apud Latinos habet. Ponitur enim aliquando pro orationis pronunciatione. Aliquando pro eo, quod vulgo dicimus operationem. Aliquando idem significat quod quæstionem, accusatiovel petitionem: id est jus persequendi in judicio, quod sibi debetur. Ex iis tribus hujus vocis significationibus non aquo numero locutiones derivantur; sed ex duabus tantum varia loquendi genera possis colligere : scilicet cum altera in opera et conatu posita est, altera in forensi strepitu. Prioris igitur significationis (de duabus postremo a me annotatis intelligo) locutiones primum dabo. Deinde alterius.

Prioris significationis locutiones.
Actionem dare. Fam. 130.

suscipere. At. 226.. 286.
adhibere. Ph. 3. 4..

Actione privare. Ph. 2. 34..
spoliare. Ib. 21..
Actiones horrere. At. 151.
Alterius.

Actionem constituere. Or. 1. 192. . Or. 3.223.

dare. Or. 1. 121. 122.

habere. Ib. 291..

intendere. Or. 3. 108..

eximere. ff. Ex quibus causis. l. 1.

excludere. Rh. 69.

restituere. Sueton. Claud. cap. 14. postulare. Or. 1. 121.

- quærere. Ib. 290.

relinquere. Ib. 50..54.
componere. At. 86.

ACTUS, a, um. Actum esse. Id est periisse.
At. 76. 194..

Actum agere. Id est inani se labore conficere. | Aditum præcludere. Or. 1. 239..
At. 139. 153.

habere. Id est ratum. Ph. 1. 20. AcTUs, us, ui, pene nihil ab acti, vel actionis significatione differt, cum actio ponitur pro eo, quod vulgo operationem dicunt. Nam totus in opere suscipiendo, vel exequendo positus est. Proprium tamen esse volunt, cum in fabulis versatur: et per translationem a Fabularum actibus ad rerum, et negotiorum expeditionem, universamque hominis operum converti. Est etiam iter, ubi armenta trahere, et vehiculum ducere licet: quo quis pedes, vel eques commeare potest. In actum erumpere. Id est in actum perduci. Or. 2. 225..

ACULEUS proprie Vesparum est, vel Apum, et similium. Translate vero ponitur pro re omni, quæ vehemens est, et acuta, quæque pungit, et concitat.

Aculeum habere. Rh. 202.. Or. 3. 43.

[blocks in formation]

erigere. Or. 3. 43.

ACUMEN. Videtur hoc nomen proprie mucronem significare. Ut, acumen cultri. Sed raro legitur, nisi per metaphoram dictum. Unde Cicero pro Flacco 148. Acumen ingeniorum vocat : id est ingeniorum vim, vehementiam, vel subtilitatem. Idem de Orat. 206. Argutiæ, et acumen Hiperidis. Ib. 95. Acumen Dialecticorum, sententiæ Philosophorum. Ibid. 123. Dialectici se compungunt suis acuminibus. Ibid. 97. Omnia sub acumen styli subeant necesse est. Idem de Nat. Deor. 41. Epicurus homo sine acumine ullo, sine lepore. Idem in Fam. 70.. Qui propter acumen occultissima perspicis.

Translate igitur sæpius, quam proprie, accipitur.

Acumen habere. Rh. 132.. Quod loquendi genus tam personis, quam rebus, eleganter

convenit.

[blocks in formation]

obstruere. Rh. 166.

Aditu prohibere. Or. 1. 291.. 192..
Aditum relinquere. Or. 1. 278.

jacere ad aliquid. Or. 73. ADJUMENTUM est subsidium, vel præsidium. quærere. Or. 2. 17. petere. Ph. 1. 227.. Adjumenta adhibere. Ph. 1. 222. Adjumentum afferre. Ph. 3. 1.

importare. Rh. 88.

Adjumento esse. At. 275. Or. 1. 1. Adjumentum habere. Que locutio tam passivæ, quam active significationis est. Id est ut res, a qua importatur adjumentum, tam dicatur adjumentum habere. Rh. 118. quam persona, cui affertur adjumentum. Ph. 3. 15.

ADJUNCTIO est copulatio, additio, vel incre

mentum.

Adjunctionem esse homini ad hominem. At. 100..

ADJUTOR, vel Adjutrix, idem est quod ad-
minister.

Adjutorem adhibere. Rh. 229.
habere. Ph. 3. 44.

se profiteri. Or. 1. 19..
se præbere. Or. 3. 87..
dare. Rh. 107.

venire. Ph. 2. 5.

invenire. Ph. 3. 104.

capere in re aliqua. Ph. 2. 73..
extare. Or. 2. 242..

esse rei alicujus. At. 145. . et al.
esse rei alicui. Fam. 246..
esse in re aliqua. At. 120. et al.

esse ad aliquid. Or. 2. 199. 219.
ADMINISTRATIO significat curationem, pro-
curationem, vel gubernationem.
Ab rerum administratione vacare. Ph. 2. 2. .
In administratione reip. florere. 1. Fam. 9.
ADMIRABILITAS idem est quod admiratio.
Admirabilitatem facere, pro concitare. Ph.
3. 40..
ADMIRATIO.

Admirationem habere res dicitur, quæ admirabilis est. Fam. 68. et al.

movere. Or. 3. 224. Rh.132.. excitare. Rh. 196.

efficere. Rh. 97.

Admiratione afficere. Pl. 3. 40.
In admirationem traducere. Rh. 216.
ADMONITIO est monitum, vel præceptum.
Admonitione egere. Rh. 121.

Admonitionem desiderare. Ph. 3. 29..
Admonitioni locum relinquere. Fam. 2.
ADMONITUM, ti. Idem est quod admonitio
uut præceptum.

Admonita tradere. Ut doctissimis hominibus
usus nostri quasi quædam admonita trada-
mus. Rh. 124.
ADMURMURATIO, cum in bonam partem ac-
cipitur, vix sine adjectivo est, grata scilicet,
aut secunda, aut divina. In malam item
partem cum sumitur, solemus, adversam

admurmurationem dicere. Attamen sive in bonam, sive in malam partem capiatur, persæpe etiam sine adjectivo est. Significat autem admurmuratio idem, quod acclamatio. Vel est collatis inter se capitibus, et tacito quodam murmure, rei ejus, de qua agitur, approbatio, vel reprobatio. Admurmurationem fieri. Or. 1. 74. et al. ADOLESCENS. Certum est, nos in hoc Opere ea potissimum nomina consectari, a quibus ducantur locutiones verbis quibusdam illustrate. At latiores fines Operis nostri esse valumus: nimirum ut voces etiam quasdam annotemus, a quibus elegantiam non per verba colligas, sed per alia etiam nomina. Fucit id, ut hoc nomen hic a me annoletur. In quo hoc tantum observandum est, cum dicimus Hominem adolescentem, Puerum adolescentem, Filiam adolescentem. Atque semel id habeto, adolescentem non temere sine hujusmodi substantivis cum elegantia apud Latinos reperiri. Is igitur erit præcipuus hujus vocis usus.

homo. Fam. 26. Rh. 94.
filius. Ph. 2. 88.
primarius. Fam. 50..

Ab adolescentulo. Or. 1. 2..

ordinem accedunt. Eudem ratione dicuntur arborum adulteria: hoc est insitiones. Dicuntur et adulteria mercis, pro fraude in merce adulteranda. Adulterium excitare. Ph. 3, 85.

committere. Quint. lib. 7. cap. 3. In adulterio deprehendi. Rh. 134. EDES in plurali accipitur pro Domo: nec unquam aliter. In singulari pro Templo. Ædem diruere. Or. 2. 241.

reficere. Or. 2. 155. ÆDIFICATIO est ipse actus ædificandi: vel opus ædificatum. Edificationem sustentare. At. 310.

abjicere. Fam. 202.. deponere. Fam. 203. EDIFICIUM dicitur omne, quod ædificatumest. deturbare. At. 328.. extruere. Or. 3. 115.

incendere. Sallust. Jug. c. 23. obserare. Liv. l. 5. c. 41. EGER tam de corpore, quam de animo dicitur. Sic accipitur pro eo, qui afflictatur dolore corporis, aut animi. Ægrum morbo aliquo esse. Or. 2. 103. in aliquo loco esse. Ph. 2. 91. curare. At. 89.

ADOLESCENTIA est prima hominis atas post gro subvenire. Ph. 3. 35.

pueritiam.

[blocks in formation]

relinquere. Ibid.

ADVERSARIUS, a, um. Tum in persona, quam in re est. Dicitur enim nobis aliquis adversarius, et res adversaria, quæ nobis opposita est, et adversatur.

Adversarium se intendere. Fam. 114.

habere. Ph. 2. 146. et al. ADULTERIUM a nomine adulter, genus est criminis, quod proprie in nupta committitur: Stuprum vero in virgine, vel vidua. Hæc duo Lex Julia promiscue appellat, non quod omne stuprum sit adulterium: sed quod omne adulterium sit stuprum. Per metaphoram dicit eleganter Plinius adulteria Naturæ, pro operibus quodammodo adulterinis. Idem lib. 14. cap. 22. Jam vero quæ vasa adulteriis cælata? Quasi dicut non satis fuisse, vasa fieri ex una, et simplici materia, ut puta ex auro, aut argento, nisi adderentur illis emblemata, quæ sunt in vasis veluti adulteria: quia ad alienam materiam prater naturam, et quasi extra |

Ægrum convalescere. Ph. 2. 28.

ÆGRITUDO tota animi est, ut ægrotatio corporis.

Ægritudinem oriri. Ph. 1. 202. et al.

afferre. Ter. Heaut. a. 4. s. 3.

efficere. Ph. 1..193. et al.

Ægritudini se dedere. Ph. 1.205. et al.
Ad ægritudinem accendere: id est augere. At.

176..

Ægritudinem lenire. Ph. 1. 202. et al.
levare. Ph. 1. 199. et al.
Ægritudine levare. Fam. 70. et al.
Ægritudinem sedare. Ph. 1. 207. et al.

detrahere. Ph. 1. 207. et al.
adimere. Ter. Heaut. a. 3. s. 1.

Ægritudine vacare. Ph. 1. 193. et al.
Ægritudinem depellere. Ph. 1. 195.

tollere. Ph. 1.202. et al.
suscipere. Ph. 1. 205. et al.
Ægritudine confici, vel opprimi. Ph. 1. 196.
Ægritudinem exuere, vel abjicere. Ph. 1.196.
EQUITAS idem est quod æquum, vel justitia,
vel propensus animi favor in aliquem.
Equitatem habere dicitur, quod æquum est,
sive de animatis loquamur, sive de inanima-
tis. Ph. 3. 50.
Equitatem servare. Ph. 3. 13.

rejicere. Or. 2. 267. Equitate uti. Or. 1. 291. Equus, a, um. Generaliter ponitur pro eo, qui iniquitatem non exercet : qui scilicet est vitæ integer, et justitiæ deditus. Ponitur vero eleganter pro expressius favente vel suffragante. Extra personam venuste dicitur locus æquus: cui opponitur iniquus. Rb. 144. et al.

Equum se alicui præbere. Fam. 18. et al.

« PreviousContinue »