Page images
PDF
EPUB

DE RERUM NATURA LIBRI SEX

EX EDITIONE GILBERTI WAKEFIELDI

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITI.

VOLUMEN SECUNDUM.

F

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1823.

Ll 20.175

HARVARD COLLEGE LIBRARY

1722

39-2

T. LUCRETII CARI

DE RERUM NATURA

LIBER V.

ARGUMENTUM.

I. LAUDES Epicuri, cui propter inventam et explicatam philosophiam plus debent homines, quam Cereri, Baccho, Herculi, aliisque Divis, quos grati venerantur, ad vs. 55. prædicat. 11. Deinde, in vs. 92. proponit totius libri argumentum, cujus partes postea explicat: et III. ad vs, 157, terram, mare, cœlum, solem, sidera, mortalia docet, nec, quod Stoici putarunt, animata, Dei ipsius partes, aut sedem et domicilium Deorum esse, quod vulgus existimat, asserit. Iv. Ne quis mundum a Diis fuisse factum, atque ideo immortalem credat, ad vs. 236. varias rationes congerit, tam a natura Deorum, quam a vitiis hujus mundi, ductas, quibus probare conatur, hanc compagem non a Diis constitutam, et mortalem esse. v. Ad vs. 417. quatuor elementa, terram, aquam, aëra, ignem, e quibus mundus constat, nasci et interire, et proinde mundum ipsum aliquando incepisse, aliquando etiam periturum, arguit; variisque aliis argumentis confirmat, hanc compagem nec ab æterno extitisse, neque futuram esse immortalem. VI. Ad vs. 510. agit de primo mundi exortu; et singulis ejus partibus, prout graviores aut leviores sunt, sedes suas et locos assignat. vII. Ad vs. 613. multa de cœli et siderum motibus proponit, at nihil certi decernit: deinde docet, cur terra, cur tota compages, quod corpus grave est, nulli fundamento innixa, pendeat: solem denique, lunam, sidera, metitur; atque illa nec majora nec minora esse, quam nobis apparent, pronuntiat. vIII. Ad vs. 770. varias utriusque solstitii, æstivi et hyemalis, causas reddit; quo modo nox fiat, cur aurora solem præcedat, cur dies et noctes vicissim sese superent, cur luna vultum et figuram variet, cur denique sol ac luna eclipsin patiantur, disputat. IX. Deinde, a cœlo descendens, herbarum, arborum, avium, brutorum, ho

« PreviousContinue »