Page images
PDF
EPUB

Tâv åπTóv. i. e. Putant omnes fere philosophi corpus esse quidquid tangi potest.' Contra idem Epicurus Tò κενὸν appellat interdum φύσιν ἀναφῆ, i. e. 'naturam tactus expertem,' sive naturam intactilem. Profert hunc versum Tertullianus lib. 4. adv. Marcion. 'Jam vero quod tactum maxime animalis esse proprium plerique item philosophi dicunt, hoc non est hujus loci.' Lamb.

Et tangi] Citat hunc versum Tertullianus non tantum adversus Marcionem 4. 8. sed et in lib. de Anima c. 5. item Gellius 5. 15. qui postremus legit aut tangi. Hav.

306 Denique, &c.] Alio vss. 6. utitur exemplo: Aqua est corpus, at illam in particulas, nimis minutas aspici, aliquando dividi experimur. Panni enim aut lintea juxta littus expansa humescunt, a solis calore autem iterum siccantur, at istas aquæ particulas Pannis insidentes, vel ab iis recedentes nemo unquam vidit. Creech.

Fluctifrugo] Nonius: fluctivago. malo. Gif. Sic habent quatuor libri manuscripti, et impressi, utrique Veneti, et Vicetini, et Parisienses, et Florentini, et Lugdun. Nonius Marcellus tamen in voce seresco, hunc versum testem producens, legit flucti. vago, si locus mendo vacat. Lamb. Id proprie Græci vocant κυματωγὴν, i. e. αἰγιαλοῦ ὑπαγωγήν. Fab. Recte, ut notat Turneb. Adv. 6. 14. quia littora fluctum sibi illisum frangunt, ut apud Horat. Od. 1. 11. 5. ‘Quæ nunc pumicibus oppositis debilitat mare.' άктỳ quoque Græcis a frangendo dicitur littus. Hæc ille. Hav. Elegans littoris Epitheton, æmulum Homerico illi maris l. 1. 34. παρὰ θῖνα πολυφλοίσβοιο θαλάσσης. Preig.

Fluctifrago littore] Fluctus frangente, qui in suam duritiem incurrunt. Franguntur enim fluctus qui ad littus ipsum accedunt. Littus, auctore in Topicis Marco Tullio, vocatur ideo quod circa ipsum fluctus

allidunt. In Marcelli codice fluctivago littore scriptum est: quod si probas, vagato et inundato a fluctibus interpretare. Pius.

Suspense] In altum appensæ et affixæ in sublime. Quidam codices habent suspansa: quod significat aper. tæ, explicatæ, a verbo pando. Pius.

307 Uvescunt] Humescunt: uvidum. i. e. madidum humorem contrahunt. Uvidus, succulentus et qui nimium habet humoris, appellatur. Maro in Bucolico ludicro 10. 20. Uvidus hyberna venit de glande Menalcas.' Differentia auctore Servio est inter uvidum et humidum. Uvidus dicitur qui succum intus habet, non extra: et nominis inclinamentum est ab uva: quæ quicquid humoris habet, intus habet. Humidum per contrarium, succum extrinsecus habens. Signate significanterque locutus est poëta, vestes uvescere dicens: quæ intra se humorem omnem habent. Sic Plautus, puellarum ejectarum vestes faciens humentes esse, sic propemodum cecinit in fabula, cui titulus est Rudens, 1. 4. 31. Siccine hic cum uvida veste grassabimur?' Ibidem quoque 1. 5. 6. Unde vos ire cum uvida veste dicam?' Horatius Od. 1. 5. 13. Me tabula sacer votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris Deo.' Acron. uvida, madida. madidus extrinsecus: uvidus intrinsecus. Pius. I. e. hamescunt ex quo verbo fit uvidus. Horat. Od. 1. 5. vs. 13. uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris Deo.' Virgil. in Gallo 10. 20. Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.' Iterum Horat. Od. 4. 5. vs. 39. 'dicimus integro Sicci mane die, dicimus uvidi, Cum Sol oceano subest.' Varro 4. de L. L. Uvidum est, quod humidum, et ideo ubi id non est, succus abest.' Lamb. De humido et uvido disputantem ad hunc locum videre est Franciscum Luisinum Parerg. 2. 25. Hav.

Eadem dispansæ in sole ser.] Sic habent libri manuscripti: quibuscum consentiunt impressi Veneti recentiores, Vicetini, et Lugdunenses: at Parisienses, et Aldini antiqui, et Florentini, Eadem candenti in sole serescunt, dispansæ autem, id est explicatæ, extentæ, a verbo dispando. Sed quid si dicamus, legendum esse dispassæ, seu dispessa? Nam A. Gellius 15. 15. notat, veteres dixisse passum pro pansum, a verbo pando, ut passis manibus, et passis velis. Itaque Plautum in milite Glorioso mutata a vocali in e, per verbi compositi morem, dispessis dixisse pro dispassis, i. e. dispansis. Omnino sic hos duos versus legendos puto, Denique fluctifrago dispensæ (sive dispessa) in littore vestes, Uvescunt ; eædem candenti in sole serescunt. Lamb.

Dispanse] Quidam: candenti. Ita etiam Nonius. Gif. Virg. in 6. ' aliæ panduntur ad ventos.' Fab. Aliqui libri candenti. Alii dispessa ex A. Gellio lib. 15. c. 15. Qui observat passum a pando, et cum præpositione expassum, non expansum, a veteribus dici; Plautumque in Mil. Glor. 2. 4. 6. et 7. scribere 'Credo ego isthoc exemplo tibi esse eundum actutum extra portam, Dispessis manibus patibulum cum habebis.' Eadem Servius ad vs. 484. lib. 1. Æn. At dispensa agnoscit Nonius in voce Seresco, Lambinus autem hos duos versus ita legendos censet, Denique fluctifrago dispessa in littore vestes Uvescunt, eœdem candenti in Sole serescunt. Creech, Ita disertim Mss. hancque lectionem cum Giphanio contra Gellium et Servium defendit Vossius de Analogia 3. 26. Hav.

Serescunt] I. e. siccantur, ut interpretatur Non. Marc. ex quo verbo serenitas.' Lamb. Enpaívovτa, in veteri onomastico Vulcanii. a 'sereo,' undeserenus.' Origo enim vocis Latinæ a Græca ξερός seu ξηρός. Fab. Siccantur; quod serenitas sicca sit: síc Virgilius docte in Georg. 1. 46. Delph. et Var. Clas.

[ocr errors]

Unde serenas Ventus agat nubes.' I. e. Siccas. Idem alio in loco Georg. 3. 197. Atque arida differt Nubila.' Creech. Vide Giphanium. Sed et Turneb. Adv. 6. 14. et 25. 1. Hav.

308 Persederit] In vestibus in litore suspensis, sed dispansis, atque explicatis inhæserit. Lamb. Penetra rit, seu inhæserit, imbuerit. Fab.

309 Fugerit astu] Neque quo pacto humor fugerit æstu, i. e. propere ab. ierit ob calorem, seu per calorem solis. Sic autem reposuimus, auctoritate librorum manuscriptorum freti. nam vulgati habent æstus. Lamb.

Estu] Sic vetus codex. non astus. Gif.

312 Multis] Multum, Marull. Gif.

·

Multis solis redeuntib. an.] Expressit vim Græci nominis èviavròs, quod annum significat, dictus quasi in seipsum rediens, tanquam circulus quidam. sic Virg. Æn. 8. 47. Ex quo terdenis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam.' Horat. Sat. 2. 2. 83. ‘Sive diem festum rediens advexerit annus.' Lamb.

Quin etiam multis solis redeuntibus annis] Mihi maxime placeat, si legatur, Quin etiam multis olim redeuntibus annis. Idque, ut venustins et concinnius est, ita et elegantiores homines probaturos satis confido. Error natus est ex geminatione To S in multis, more imperitorum librariorum. Fab. Multum Marullus. Multis olim Faber. Varia vss. 11. congerit exempla; Annulus viz, in digito, Vomer in agris attenuatur; Gutta lapidem cavat; Pavimenta atteruntur; Æreasque etiam statuas crebro tactu detritas conspicimus. Ab his omnibus ita detritis corporeæ quædam particula recedunt; qui vero istas viderit, oculos habebit longe acutiores quam

Aquila aut serpens Epidaurius.' Creech. Hæc lectio si retineatur, solis anni significabunt annos solares. Sed non est improbanda emendatio Lucret.

30

Fabri et Vossii, olim, quæ tamen nullius Ms. auctoritate confirmatur. Hav. Egregie olim Faber. Sed mera conjectura est. solis annos Lucretius videri potest, tam distincte dictos, opposuisse annulis, qui volvuntur in digitis, et magnos annos, otioso alias, ac nullius momenti Epitheto, dicit infra vers. 1028. sed propriæ ac primæ ipsius nominis notioni intentus. Annus enim non nisi circulum quendam adeoque temporis qualemcunque periodum certam significasse ab initio videtur. Preig.

313 Subter] Significat sub, ut notum est. Junge hoc verbum cum dictione superiori, multum: ut poëta dicat multum subtertenuari dum gestatur in digito. In hanc sententiam canit Ovid. Ferreus assiduo consumitur annulus usu. Interit assidua vomer aduncus humo.' Pius. Qua parte carnem tangit. Lamb.

Habendo] Dum habetur: dum est in usu frequenti. Huic astipulatur Maro in Georg. 3. 215. 'uritque videndo Fœmina.' Item in Bucol. 8.

[ocr errors]
[ocr errors]

71. Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.' i e. dum videtur: dum incautatur. Pius. Dum habetur, dum gestatur in digito. sic illud Virg. Georg. 3. 215. uritque videndo Fœmina.' Lamb. Dum fertur, dum geritur; passivæ significationis. Virg. Georg. 3. 454. alitur vitium, vivitque tegendo.' i. e. dum tegitur. Ita Lucret. 4. 1062. 'inveterascit alendo:' dum alitur. Fab. Dum gestatur. Passivæ significationis; Virg. Georg. 3. 455. Alitur vitium, vivitque tegendo.' I. e. dum tegitur. Lucret. 4. 1062. 'Inveterascit alendo.' i. e. dum alitur. Creech. Virg. Georg. 2. 250. 'Sed picis in morem ad digitos lentiscit habendo.' et 3. 159. Et quos aut pecori malint submittere habendo, Aut aris servare sacris.' Preig.

[ocr errors]

314 Stillicidi casus] Festus: 'Stiricidium, quasi stillicidium, cum stillæ concretæ frigore cadunt. Stiria enim

principale est, stilla deminutnm.' Quod autem ad sententiam attinet, eam lib. 4. uberius tractavit in extr. vs. 1280. Nonne vides, etiam guttas, in saxa cadenteis, Humoris longo in spatio pertundere saxa? eandem sie Cherilus malus poëta, de quo Horat. epist. ad August. vs. 233. Gratus Alexandro regi magno fuit ille Cherilus, incultis qui versibus et male natis Rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos:' hanc igitur eandem sententiam sic Cherilus ille complectitur: Πέτραν κοιλαίνει ῥανὶς ὕδατος evdeλexein. et Ovidius, quem quidam viri docti alterum Cherilum esse volunt: Gutta cavat lapidem non vi, sed sæpe cadendo.' Lamb.

315 Occulte] Servius, ut explicet illud Virg. Georg. 1. 46. ' et sulco attritus splendescere vomer,' hunc versum adhibet, quodque videtur elegantius, legit occulto decrescit vomer in arvo. Hav.

Decrescit] Diminuitur, evanescit. Ovidius. Interit assidua vomer aduncus humo.' Pius.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

317 Portas propter]'Avaσrpoph. propter autem valet prope. portas porro urbium intellige. Lamb. Supr. vs. 91. Hunc propter.' Ad ea quæ hoc loco notant Lamb. et Fab. adde Turneb. Adv. 22. cap. 28. ad illud Virg. En. 3. 351. Scææque amplector limina porta.' Preig.

318 Signa] Quæ collocabantur in portis urbium: quæque salutabant et qui peregre proficiscebantur et qui peregre redibant. Collocabant et patroni statuas in figuram et formam suam conformatas pro valvis ædium suarum, ut eas clientes venerarentur et oscularentur, si quando illi sui co

piam facere non possent, ut notat Alciatus rapéрywv juris, 8. 19. Lamb.

Signa manus dextras] Ridicule Pius in Annot. post c. v. exponit de ferramentis ostium pulsantibus, effigiem humanam vel ferinam habentibus, quod idem et in Notis suis ad Lucretium inculcavit, aliquid tamen in fine videns, quum ad simulachra numinum, portarum et urbium præsidum, potius censet referendum; quod et præter alios docet Turneb. Adv. 18. 6. et 25. 1. Legitur et manus extras, quod Ed. Bas. in margine etiam agnoscit. quod significaret eam manuum partem quæ in signis ex vestimentis prominere videbatur. Nam certe, licet plus religionis et honoris in dextra simulacri manu, tamen præ multitudine salutantum etiam læva manus minui necesse habuit. Imo et barbam et mentum, et quodcunque vestibus* eminebat, præhendebant; uti singulari loco docet Cicero 4. in Verr. cap. 40. de Templo Agrigenti. no: 'Ibi est ex ære simulacrum, ipsius Herculis, quo non facile quidquam dixerim me vidisse pulchrius, tametsi non tam multum in istis rebus intelligo, quam multa vidi; usque eo, judices, ut rietum ejus ac mentum paullo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari, verum etiam osculari solent.' Hav.

Legunt quidam manus extras pro exteras: hoc est marculus ferreus ostiarius: qui figuratus in similitudinem manus, et, ut nunc fit, usum pultandi foribus præstat. Extras pro exteras dicimus sicuti dextras pro dexteras. Sunt qui referunt ad statuas formatas in similitudinem habitus pacificatoris qui porrecta manu dextra pacem largiri videbant: super qua re Quintilian. et Papinianus Sylv. 1. 16. Juvat ora tueri Mista notis belli placidamque gerentia pacem.' Tale etiam ahenum hodie pacificatorem agens visitur in foro Ticinensi : quem regem censorem vulgo dicunt,

quæ appellatio Trajano vel Antonino quadrat. Erit Lucretii sensus: quæ signa abena, hoc est, ærea simulacra, ostendunt manus dextras, quas porrigunt ad pacem indicandam: se salutantum, qui osculantium et conjunctione manus salutem reddentium contactu, ostendunt tacite ævo carpi et attenuari: quoniam sentimus quod decreverunt; sed quando et qua injuria, minime. Pius. Quas osculabantur qui ex urbe exibant, et qui peregre in urbem redibant. Lamb. Intelligit Deorum tutelarium signa, quorum manum dextram qui exirent ex urbe, et qui ingrederentur, oscu lari solebant, idque boni ominis causa. neque tamen ullus, quod sciam, veteris scriptoris locus ad id demonstrandum affertur; sed ita res describitur, ut minime dubia videri debeat. Cur autem dextram potius oscularentur, quam lævam, habes Varronem qui doceat in excerptis ex Servio in Æn. 1. Fab. Extras in margine apponit Gi. fanius, forsan pro exertas aut prominentes: sic apud Lucretium lib. 4. vs. 278. extraria lux pro externa, vel extrinseca. Versum sequentem non agnoscit B. Creech.

319 Sæpe salutantum tactu] Hujus salutandi moris infinita sunt apud Latinos scriptores exempla: ex quibus licet pauca degustemus. Cic. epist. ad Brutum: Hæc scripsi in ipsa turba matutinæ salutationis.' Qu. Frater de pet. consul.Deductorum officium majus est, quam salutatorum.' Virg. Georg. 2. 462. Si non ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit ædibus undam: At secura quies, et nescia fallere vita.' Mart. 4. 8. 'Prima salutanteis atque altera distinet hora, Exercet raucos tertia causidicos.' Lamb.

320 Sunt detrita] Sic conjectura ductus scripsi. In libris fere: sint, Gif.

Cum sint detr.] Sic habent omnes

libri, et veteres et recentiores. Nonnulli tamen cum sunt detrita legi volunt. Lamb.

Sint] Ex omnibus libris ita scripsit Lambinus. Sunt ex conjectura Gi. fanius, ut et præcludit pro præclusit v. 322. Creech.

Detrita] Similiter Philostratus in Heroicis: Teρirpiyas (ita emendat Rutgers. Var. Lect. c. 5.) dè avrò & χρόνος, καὶ νὴ Δία οἱ ἀλείφοντές τε, καὶ οἱ σφραγιζόμενοι τὰς εὐχὰς ἐξηλλάχασι τοῦ εἴδους. Ηαν.

322 Invida præclusit] Sic habent codices scripti, Vatic. Bertin. et typis excusi, Vicetini, Parisienses, Veneti antiquiores. alii minus recte, præcludit, sententia autem hujus loci est: natura invidit, atque ademit videndi facultatem, quæ corpuscula decedant in quoque tempore ex illorum æneorum simulacrorum manibus. Lamb.

325 Contenta] Quemadmodum dicimur oculorum aciem contendere, cum quippiam defixis oculis et acerrimo obtutu aspicimus, ita contentam, i. e. intentam, et acerrime defixam oculorum aciem Latine dicimus. Simili modo usurpantur a Latinis, contendere nervos, vocem, fideis, seu chordas, pro intendere. Idem Lucr. infra lib. 4. 803. Et quia tenuia sunt, nisi se contendit, acute Cernere non potis est animus. ibidem paucis post versibus, vs. 807. contendere se, atque parare.' Vide supra, ad illum locum, vs. 68. mortaleis tendere contra Est oculos ausus.' Lamb. Quantumvis intenta. Fab.

326 Evo macieque senescunt] Hunc locum Lucretius ex Pacuvii Periba imitatus videri potest. Corpus meum tabe, mærore, errore, marcore senet.' Sed ibi pro errore legendum est ægrore, qua voce in 6. et alibi, usus Lucret. Fab.

327 Nec, mare quæ impendent] Sic

Invida] Quæ nobis hanc sui cognitionem invidit. Fab. Præclusit] Quidam veteres et Vulg. habent tres libri manuscripti, quibuspræcludit. Gif.

323 Postremo, quæcunque, &c.] Denique monet vss. 7. rebus paulatim crescentibus apponi quasdam particulas corporeas, ab iis iterum decrescentibus detrahi; eas vero particulas oculum, ne quidem acutissimum, intueri : et demum concludit posse esse quædam principia corporum quæ aciem oculorum fugiant, Hæc omnia breviter Epicurus in Epist. ad Herodotum: râv тe μÉYEOOS μὴ εἶναι περὶ ἀτόμους. (Democritus maximas posse esse atomos existimabat) et, οὐδέποτε γοῦν ἄτομος ὤφθη αἰσε Ohoel. Creech.

324 Modum] Mensuram. Proper. tius eo versiculo 2. 12. 30. Verus amor nullum novit habere modum.'

Pius.

Moderatim] I. e. modice, et moderate, et sensim. ita (inquit) res naturales crescunt, ut, quid quotidie accedat, cernere nemo possit. Lamb.

[ocr errors]

cum consentiunt vulgati, Parisienses, utrique Veneti, Florentini, Vicetini, Lugdunenses. Postremo hanc lectionem agnoscit Pomp. Festus in voce vescus. Dictum est autem impendent mare,' pro impendent mari,' seu ' in mare :' et ita Terent. Phorm. 1. 4. 2. Ita nunc imparatum tanta te impendent mala.' Lamb. Impendent mare] Ita legendum, pro impendent mari. Terent. 'tanta te impendent mala.' Ita Plautus et Lucilius. Quamobrem errasse Festum arbitror in ME, cum hæc scribit: me pro mihi dicebant antiqui, ut Ennius, cum ait lib. 2. Si quid me fuerit humanitus, et teneatis.' et Lucilius: Nuncad te redeo, ut quæ res me impendet agatur.' Male; nam prius illud exemplum nil probat, cum Latini omnes non minus recentiores quam vetustiores dicant, 'si quid illo homine fuerit,'Quid me fiat,' &c. quod Interpres Ter. explicabit. Posterius autem, nihilo etiam

« PreviousContinue »