Page images
PDF
EPUB

Inque dies majus lumen convortere nobis

Ad speciem, quantum solis secedit ab orbe,
Donec eum contra pleno bene lumine fulsit,
Atque oriens obitus ejus super edita vidit :
Inde minutatim retro quasi condere lumen
Debet item, quanto propius jam solis ad ignem
Labitur ex alia signorum parte per orbem:
Ut faciunt, lunam quei fingunt esse pilai
Consimilem, cursusque viam sub sole tenere:
Propterea fit, utei videantur dicere verum.

Est etiam qua re proprio cum lumine possit

705

710

suam ad aspectum, quantum recedit a globo solis, donec luce bene plena splenduit e regione illius; et exoriens elata sublime aspexit occasum illius. Postea debet similiter veluti abscondere retrorsum pedetentim lucem suam, quo propinquius delabitur ad flammam solis, per circulum siderum ex altera parte, quæ deprimitur, sicut ponunt ii, qui opinantur lunam esse similem pilæ, et ire iter sui motus subter solem. Ideo fit, ut ii videantur loqui veritatem. Potest quoque fieri, ut queat circumagi

Voss. L. B. O. Mus. B. 1. 2. 3. Ferr. Th. Ra. Ald. Nard. Bas,-704 majus P. magis reliqui vet. magis et O. Mus. B. 1. Gryph. Nard. Ferr. magis hoc V. marg. 1.-705 ore V. ed. Th. Ra.-706 Donec P. Vind. V. ed. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. Donicum edd. vulg. cum pro eum P. V. ed. Cant. Ferr. Th. Ra. Ald. -707 superedita Gif. Par. Delph.-709 Debeat it P. in not. quando O. proprius V. ed. Th. Ra. tam Ferr. V. ed. Th. Ra. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant.-710 Inlubitur Vind. V. ed. Ferr. Th. Ra. Et in P. vss. 714. 715. hunc vs. sequuntur. --712 imere Voss. vet. sed meare in marg.-714 quâ re omn. vet. exempl.

NOTÆ

remittat, nec cernatur a nobis. Sic fere omnes censent mathemathici: sic poëtæ omnes, sed inprimis Manil. II. 96. Tu quoque fraternis reddis sic oribus ora, Atque iterum ex iisdem repetis; quantumque reliquit, Aut dedit ille, refers; et sidus sidere constat.'

Percussa] Icta luce solis. Sic 11. 799. 807. et supra vs. 606.

706 Donec [Donicum] Donec, vs. 686. Eum contra] Adversus solem; e regione solis; opposita soli.

707 Oriens] Dum oritur, ac surgit de orientali parte.

Obitus ejus] Occasum solis. Super edita] Supra terras jamjam elata.

708 Condere lumen] Abscondere lumen, obscurari. Cum enim plena fuit luna, tunc retro cedit subter terras ad solem, et ad illum accedit. Quo fit, ut minutatim decrescat, donec cum eo conjuncta non appareat nobis.

710 Ex alia signorum parte] Nimirum ex ea parte cœli, quæ sub terris latet.

Per orbem] Per circulum suum. Vel, per mundum, h. e. per cœlum ac subter terram.

714 Est etiam qua re, &c.] His 16. vss. seqq. I. proponit sententiam eorum, qui non alieno, sed nativo et proprio lumine lucere lunam putant. Verum ii non conveniunt in explicandis variis lunæ formis, quas refert

Volvier, et varias splendoris reddere formas.
Corpus enim licet esse aliud, quod fertur, et una
Labitur, omnimodis obcursans obficiensque;
Nec potis est cerní, quia cassum lumine fertur.
Vorsarique potest, globus ut, si forte, pilai,
Dimidia ex parti candenti lumine tinctus;
Vorsandoque globum varianteis edere formas.
Denique, eam partem, quæquomque est ignibus aucta,
Ad speciem vortit nobis, oculosque patenteis:
Inde minutatim retro contorquet, et aufert,

715

720

cum sua luce, et exhibere diversas figuras luminis. Corpus enim aliud potest esse, quod rapiatur, et simul cum ea moveatur, occurrens et nocens ei diversis modis, et quod nequeat quia privatum luce movetur. Globus quoque lunæ potest verti, veluti si fortasse, globus esset similis pila perfusus nirea luce ex dimidia sui parte; et convertendo talem pilam reddere diversas species lucis ac formæ. Tandem exhibet nobis ad aspectum et ad oculos apertos eam sui partem, quæ ditata est flammis lucis: deinde pedetentim retrorsum convertit, et subducit nobis partem lucidam

quoque uti edd. vulg.-715 splendore V. ed.-719 ut sit Douza, ad Catull.720 parti Bodl. Mus. B. 1. 2. et edd. vulg. parte it P. in not. cadenti Ferr. V. ed. Th. Ra. Cant.-721 varianti sedere formas V. ed. Th. Ra. varianti sed reformans O. Mus. B. 1.—722 Denique P. Vind. V. ed. Bodl. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. Ferr. Th. Ra. Ald. Donicum edd. vulg.-724 retorquet aufer Mus. NOTE

nobis. Itaque his 5. vss. prioribus proponit Anaximandri sententiam. Is enim voluit quidem lunam propria lucere luce, sed interdum certis temporibus ac motibus corpus aliquod opacum lunæ corpori lucido quasi operculum obduci, ac vicissim subduci; qua ratione varius ac multiplex lunæ vultus bene concipiatur et explicetur.

Est etiam] H. e. Fieri potest. Sic vs. 603. et alibi passim.

715 Volvier] Poëtice, pro volvi. 719 Vorsarique potest, &c.] His 11. vss. seqq. alteram proponit eorum sententiam, qui lunam quoque proprio lumine lucere putarunt, sed qui corpas lunæ globosum ac in pilæ modum formatum esse voluerant, quod media sui parte tingatur lumine, altera vero cæcum sit et tenebris suffusum. Quo fit, ut dum versatur ac in se ver

titur, modo pleno luminis corpore, modo dimidiato, modo minimo, modo nullo nobis appareat. Quæ sententia fuit Berosi, et Babyloniorum adversus Chaldæos Astronomicos. Chaldæi enim cum Græcis consentiebant lucere lunam lumine alieno, ut testa. tur Diodorus Siculus lib. 11. Babylonii vero voluerunt lunam sua luce lucere, sed media tantum sui globi parte lucidam esse. Itaque quamvis Lucretius post Epicurum priorem sententiam probabiliorem crediderit, posteriorem tamen non damnat: 'Proinde, quasi fieri nequeat, quod pugnat uterque; Aut minus hoc illo sit, cur amplectier ausis?' Sic Epicurus apud Laërt. lib. x. ait: 'Quamvis unus modus videatur arridere præ ceteris, non esse tamen ceteros illico damnandos, si apparentia consenserint.'

Luciferam partem glomeraminis atque pilai:
Ut Babylonica Chaldæum doctrina, refutans
Astrologorum artem, contra convincere tendit:
Proinde, quasi id fieri nequeat, quod pugnat uterque;
Aut minus hocc' illo sit quur amplectier ausis.
Denique, quur nequeat semper nova luna creari,
Ordine formarum certo, certisque figuris,
Inque dies privos aborisci quæque creata,

725

730

globi et pila; veluti scientia Babylonica Chaldæorum, refellens sententiam astronomorum Græcorum, conatur evincere adversus illos. Quasi vero id non possit fieri, quod uterque contendit; vel ratio sit aliqua, cur audeas minus sequi hoc, quam illud? Demum quare luna nova non possit perpetuo gigni cum certo ac stato ordine figurarum et cum certis formis? quare quæque forma lunæ procreata non

B. 2.-726 Habilonisa caldeum Vind. Babilonis achaldeam Ferr. Th. Ra. V. ed. babilonis ad chaldeam Mus. B. 2. babilonis chaldeam Mus. B. 3. babilonisa chaldeam Cant. Chaldeam O.-728 id omittitur edd. vulg. nequeant Ferr. utrinque P. Gryph. marg. V. marg. 1. Ald.-729 ilico Vind. Mus. B. 2. 3. Cant. V. marg. 1. ilio Voss. L. B. illud Ferr. O. V. marg. 2. deest V. ed. Th. Ra. sic Vind. O. curam plectier Mus. B. 2. 3. usus P. corr. in not.-732 primos O. Mus. B. 1. 2. aborisci Voss. vet. et L. B. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. Gif. L. B. Par. abolisci superscr. in Voss. vet. aboristi Bodl. V. ed. Th. Ra. abolesci P. in not. Gryph. Nard. Marr. aboriri P. O. Ferr. Ald. abolescere Vind. et edd. vulg.NOTE

726 Ut Babylonica Chaldæum, &c.] Chaldæos et Babylonios Astrologiæ fuisse peritissimos testantur Diod. lib. 1. de divin. Plin. v11. 56. et alii complures. Unde Manilius I. 38. docet Astrologiam primum a Diis datam regibus Babyloniorum et Chaldæorum. Deus enim, inquit, 'Qui sua disposuit per tempora, cognita ut essent Omnibus, et cœli faciem, cœlumque supernum, Naturæque dedit vires; se quæ ipsa reclusit, Regales animos primum dignata movere, Qui domuere feras gentes oriente sub ipso, Quas secat Euphrates, in quas et Nilus inundat,' &c.

Chaldæum] Chaldæorum. Quidam legunt Chaldæam, supp. artem. Idem semper sensus.

727 Astrologorum] Supp. Chaldæo

rum.

728 Uterque] Alii, utrumque, h. e.

utraque sententia, utraque res.

729 Amplectier] Poëtice, pro amplecti.

730 Denique, quur nequeat, &c.] His 20. vss. seqq. 1. proponit sententiam Epicuri, qui putavit lunam quotidie novam creari et interire, cum certa figura ac forma: quemadmodum solem voluit quotidie extingui ad occasum, et rursus creari ad ortum. Quasi certo tempore lunæ vultus multiplex variari possit, sicut videmus certis anni temporibus multas res de novo gigni, et vicissim interire. Sic enim v. g. certo et inviolabili tempore sibi subsequuntur anni tempestates et ætates. Sic ver præcedit æstatem: æstas autumnum: autumnus hyemem : hyems vernam tempestatem, &c.

731 Formarum] Varii vultus et aspectus, quem nobis exhibet luna.

Atque alia illius reparari in parte, locoque;
Difficile est ratione docere, et vincere verbis:
Ordine quom videas tam certo multa creari.

It Ver, et Venus; et, Veris prænuncius, ante
Pennatus graditur Zephyrus, vestigia propter
Flora quibus mater præspargens ante viai
Cuncta coloribus egregiis, et odoribus, obplet:
Inde loci sequitur Calor aridus, et comes una
Polverulenta Ceres, et Etesia flabra Aquilonum.

735

740

possit in singulos dies annihilari, et alia refici in loco et in parte illius? non est facile ostendere ratione, et evincere dictis, cum præsertim cernas tot res gigni cum tam certo ordine. Ver progreditur et Venus; et Zephyrus alatus fertur ante quasi præcursor Veneris et quidem prope vestigia illius: quibus Flora parens conspergens vias omnes replet eximiis coloribus et odoribus. Postea calor siccus subsequitur, et simul Ceres pulverea comitatur, et Etesii flatus Aquilonum. Deinde autumnus ac

733 alius pro illius Mus. B. 2. raparari V. ed. Th. Ra.--734 Id facile Fab. ratio V. ed. Cant.-735 videas deest V. ed. Mus. B. 3. possunt pro certo Mus. B. 3. cuncta creari 0.—736 Et Mus. B. 1. Sic P. Ald. Ic V. ed. Th. Ra. arte Ferr. V. ed. Th. Ra.-737 Pennatus vet. exemp. Pinnatus edd. rec. Zephyri Vind. V. ed. Bodl. Voss. vet. et L. B. Mus. B. 2. 3. Cant. V. marg. 1. Ferr. Th. Ra.-738 præspergens Vind.-741 Polluerunt acres Vind. Polluerunt aceres V. ed. O. Cant. Ferr. Th. Ra. Pulverit acer res Mus. B. 2. Pulverrent acres Mus. B. 3. Pulverulenta vulg. et deest Vind. V. ed. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant.

NOTÆ

732 Aborisci [abolescere] Lamb. bene. Pareus, aborisci, antique pro aboriri, h. e. interire.

736 Venus] Venus quippe generationis Dea comitatur vernum tempus. Quod præclare cecinit Poëta initio lib. 1. usque ad vs. 24.

737 Zephyrus] Ventus fluens ab occasu æquinoctiali adversus Solanum ventum; ita dictus quasi vitam ferens, quod, eo flante, cuncta germinent. Is autem ventus quasi Veneris præcursor fingitur, quia Venus verno præsertim gaudet tempore, quo potissimum flat Zephyrus.

ab illo tempore: h. e. postea, deinde. Sic vs. 786.

Calor aridus] Estas.

741 Ceres] Quæ frugum Dea fingitur.

Etesia flabra] Etesiæ, venti sunt, qui quotannis in vigore æstatis per undecim dies potissimum perflant post Caniculæ exortum. Etesiæ dicti quasi annui, a voce Græca eros, annus. Plin. XXXVII. 5. et Gell. II. 18. Hos Strabo vocat Subsolanos : alii, Favonios: alii, Euros.

Aquilonum] Ventorum: species pro genere. Vel quia hi venti flant inter

738 Flora] Dea, quam Romani flo- septemtrionem et ortum solstitialem, ribus præesse voluerunt.

Viai Cuncta] Pro vias cunctas; ut alibi, 'Strata viarum :' 'clausa domorum,' &c.

740 Inde loci] H. e. ab illo loco, vel,

unde Aquilo flat, a quo differunt, quod hic toto anni tempore ab iis partibus flat: illi vero certis tantum anni temporibus, nempe æstate.

Inde Auctumnus adit, graditur simul Euius Euan:
Inde aliæ Tempestates, Venteique, sequuntur;
Altitonans Volturnus, et Auster fulmine pollens.
Tandem Bruma niveis adfert, pigrumque rigorem
Reddit; Hyems sequitur, crepitans ac dentibus Algu.
Quo minus est mirum, si certo tempore luna
Gignitur, et certo deletur tempore rursus;
Quom fieri possint tam certo tempore multa.

745

Solis item quoque defectus, lunæque latebras,

750

cedit; et una cum eo Evius Evan incedit: et simul aliæ procellæ, et venti subsequuntur, v. g. altitonans Vulturnus et Auster, qui generat fulmina. Denique bruma asportat nives, et inducit tardum frigus; et hyems percrepans fremitu frigoris subsequitur. Quare minus est admirabile, si luna creatur nova stato tempore et vicissim annihilatur, siquidem adeo multæ res queant creari certo tempore. Ceterum credendum est tibi deliquia et obscuritates solis ac lunæ posse etiam fieri propter

-742 Euius deest Mus. B. 2. euchius Ferr. V. ed. Th. Ra. Vind. O. Mus. B. 1. 3. euhyius P. Gryph. euhinus Cant. Euthius Bas, ænam V. ed. Th. Ra. æram Ferr. una Mus. B. 2.-744 anser V. ed. Bodl. Th. Ra. hauster Ferr. fulmen V. ed. Th. Ra. flamine P. conj. in not. pellens Mus. B. 1.-745 brumaninos V. ed. Th. Ra.-746 Redit Vind. Mus. B. 3. creditans Vind. V. ed. Th. Ra. Mus. B. 3. Cant. deest Mus. B. 1. accentibus Vind. Bodl. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. Ferr. Gryph. Delph. Nard. Bas. accentibi V. ed. Th. Ra. algit P. Ald. Gryph. marg. Bas. marg. algi Ferr. V. ed. Th. Ra. Vind. Bodl. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. algor Gif. Par. algus vulg.-748 Signitur V. ed. Th. Ra.-749 Cum florere queant O. P. in not. Cant. in marg. flere possint V. ed. Mus. B. 2. 3. Cant. Th. Ra. fleri possint Bodl. Voss. L. B. fluere possint Mus. B. 1. V. marg.

NOTE

742 Erius Euan] Bacchus, a voce Bacchantium ebot. Sic Ovid. Met.

IV. 15. Nycteliusque, Elaleusque parens, et Lacchus, et Evan.'

744 Volturnus] Euronotus. Ventas inter Eurum et Notum flans; a Lati nis dietus Vulturnus, inquit A. Gell. 11. 22.

fectibus ac laboribus, quos vnlgo vocant Eclipses. Cujus rei non unicam reddit causam: neque unicæ causæ fidendum, aut vulgatis rationibus assentiendum censet; sed sceptice disputandum. Vulgo enim solis eclipsis fieri creditur ex interjectu lunæ solem inter et nos: cum enim

Auster] Ventus meridionalis, qui luna sit opacum corpus ac cæcum,

flare solet autumnali tempore.

745 Bruma] Hyems.

Rigorem] Frigus.

746 Ac dentibus Algu [accentibus algi} Lamb. non male. Parens, ac dentibus algor. Est autem algor vel algus, frigus.

750 Solis item quoque, &c.] His 21. vss. jam disputat de solis et lunæ de

privat nos solis lumine. Verum, quidni etiam, inquit Lucretius, aliud opacum corpus, quam luna, id præstare queat, quod radiis solaribus objiciatur? Vel car sol ipse nequeat interdum languescere? quæ sententia fuit Xenophonis. Lunæ pariter eclipsis fieri putatur ex interventu terræ solem inter et lunam; quæ terra,

« PreviousContinue »