Page images
PDF
EPUB

140

Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum ;
Dispositumque videtur, ubi esse, et crescere, possit
Seorsum anima, atque animus; tanto magis inficiandum,
Totum posse extra corpus, formamque animalem,
Putribus in glebis terrarum, aut solis in igni,
Aut in aqua durare, aut altis ætheris oris.
Haud igitur constant divino prædita sensu,
Quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.

Illud item non est ut possis credere, sedes
Esse Deum sanctas in mundi partibus ullis:
Tenuis enim natura Deum, longeque remota

145

statutum etiam videtur esse, qua in parte in corpore nostro anima et animus possint separatim oriri et inesse, eo magis negandum est, utrumque posse permanere extra corpus et extra figuram animalem, et subsistere aut in corruptis cespitibus terrarum, aut in igne solis, aut in aqua, aut in supremis regionibus aëris. Ergo hæ res omnes non sunt constantes divino sensu, si quidem non possunt esse præditæ anima ad vitam. Similiter hoc non est verisimile, ut queas putare divinas sedes Deorum esse in aliquibus partibus mundi. Namque cum natura Deorum sit subtilis,

quando Bodl. V. marg. 1. cum V. ed. Mus. B. 2. Ferr. Th. Ra. quomodo Mus. B. 1.-143 Puttibus V. ed. Th. Ra.-144 aut in allis O. Mus. B. 1. horis Mus. B. 2.-145 Aut O. Mus. B. 3. constat Mus. B. 1.-147 Illud autem V. ed. Th.

NOTE

seqq. supra positi sunt 111.786. Consule ibi annotationes nostras.

142 Totum] H. e. utrumque, nempe animam et animum.

neque tanguntur: non tanguntur quidem, quia adeo tenuis est eorum natura, ut a sensibus nostris sit remotissima; unde et sedes illorum naturam

145 Constant] Supp. cœlum, terra, sequi credibile est, et nostris sedibus, mare, sol, luna, sidera, &c.

147 Illud item non est, &c.] His 10. vss. monet etiam ac docet interim Lucretius adversus Homerum, Aristotelem, ac vulgus philosophorum et ceterorum hominum, qui cœlum Deorum esse domicilium consentiunt, nullam mundi partem aut esse ant posse esse Deorum sedem. Quod enim, inquit, sedem habet, seu quod est in loco, illud et tangit et tangitur. Locus enim et locatum, ut aiunt, sunt corpora corpus autem tangere aut tangi potest. Sed Dii neque tangunt

hoc est, iis sedibus, quas vulgo Diis assignamus, longe esse dissimiles; h. e. tenues, et a sensibus nostris pariter remotas. Omnes autem mundi partes sub sensus nostros cadunt. Igitur nullæ possunt esse Deorum domicilium. At vero cum non tangantur Dii, sane neque tangant necesse est.

Tangere enim non quit, quod tangi non licet ipsum.' Quapropter alia est Diis quærenda sedes, quam quæ hactenus iis assignata. Quod quidem se præstiturum infra pollicetur,

Sensibus ab nostris, animi vix mente videtur.
Quæ quoniam manuum tactum subfugit et ictum,
Tactile nihil nobis quod sit, contingere debet:
Tangere enim non quit, si tangi non licet ipsum.
Qua re etiam sedes quoque nostris sedibus esse
Dissimiles debent; tenues, de corpore eorum.
Quæ tibi posterius largo sermone probabo.

Dicere porro, hominum caussa voluisse parare

150

155

et semola procul a sensibus nostris, vix etiam cernitur ratione mentis nostræ: quæ quidem natura Deorum cum fugiat tactum et plagas manuum nostrarum, ea sane non debet tangere aliquid, quod possimus tangere; etenim illud non potest tangere, quod ipsum non potest tangi. Quapropter sedes Deorum debent etiam esse dispares nostris sedibus, quippe quæ subtiles quasi de materia illorum sint. Quas res demonstrabo tibi infra multis rationibus ac verbis. At vero dicere Deos

Ra. possis dicere P.—150 ab Mus. B. 3. Cant. a vulg.—151 cum pro quoniam V. ed. Ferr. Th. Ra. quom manum Mus. B. 2. contactum fugit Delph.-153 qui pro quit Cant. si tangi P. Ald. Mas. B. 1. quod tangi vulg. quod si tangi Vind. V. ed. O. Mus. B. 2. 3. Cant. Ferr. Th. Ra.-154 quasi pro quoque Mus. B. 3. -155 pro corpore Lamb.-156 longo Vind. O.-157 volui ipse Voss. vet.-158

NOTE

150 Animi vix mente] H. e. vix cogitatione et intelligentia comprehenditur. Sic iv. 759. Mens animi vigilat,' &c. et vi. 1181. Sic Plautus, Horatius,Catullus, et alii poëtæ utramque hanc vocem, mens animi, conjungunt.

155 Tenues, de corpore eorum] Tenues, quasi de materia, de atomis, de corpusculis, ex quibus Dii con

stant.

157 Dicere porro, hominum, &c.] His 35. vss. totus in id incumbit Poëta, ut mundum hunc hominum causa non fuisse a Diis paratum persuadeat. Unde non sit, cur quisquam mortalis, quasi memor tanti beneficii a Diis accepti, tantum laudet opus, æternumque putet, ac futurum immortale. Quid enim, inquit ingratus ille vir, gratia nostra potuit apud Deos, ut mundum in nostrum gratiam condiderint, qui nullam a nobis gratiam erant relaturi? Deinde, quid novi fuit,

inquit, ut Dii, qui summa pace fruuntur, illicerentur ad sui ant hominum causa priorem suam vitam otiosam mutandam, et ut hominum ac rerum creatarum curam susciperent, cum antea pulchre beateque viverent? Præterea quid mali fuisset nobis creatos non fuisse? Qui enim vitæ amorem gustavit, is jure merito cupit vivere: at qui nunquam fuerunt, non est quod vitæ voluptate retineantur. Denique quomodo Dii mundum in hominum gratiam fabricasse potuerint, nisi prævio exemplari, atque prævia cognitione? Nihil enim fieri potest sine idea. Verum unde primum Diis insita est idea mundi creandi? Unde innata est illis mundi notitia, per quam animo cernerent quid facere instituerent? Etenim cum ex atomis creandus fuit mundus, nullo alio modo vim illarum cognoscere potuissent Dii, hoc est, quid illæ valerent mutata positura,

Præclaram mundi naturam, proptereaque
Adlaudabile opus Divom laudare decere,
Æternumque putare atque inmortale futurum;
Nec fas esse, Deum quod sit ratione vetusta
Gentibus humanis fundatum perpetuo ævo,
Solicitare suis ulla vi ex sedibus umquam,
Nec verbis vexare, et ab imo evortere summa :
Cætera de genere hoc adfingere, et addere, Memmi!
Desipere est; quid enim inmortalibus, atque beatis,
Gratia nostra queat largirier emolumenti,

Ut nostra quidquam caussa gerere adgredientur?
Quidve novi potuit tanto post, ante quietos,

160

165

voluisse propter homines præparare pulchram hanc universi naturam; et ideo conveniens esse collaudare opus Deorum, et existimare illud esse ab æterno, et fore sempiternum; neque licitum esse conari movere unquam aliquid de suis stationibus, quod sit stabilitum antiquo consilio Deorum in gratiam generis humani ab æterno tempore; neque licitum esse labefactare dictis, ac disjicere ab fundo ipsum Universum: et fingere sibi atque adjungere reliqua ejusmodi, delirare est, o Memmi ! Quid enim commodi beneficium nostrum potest tribuere Diis immortalibus et beatis, ut suscipiant facere aliquid propter nos? aut quæ noritus potuit incitare illos, qui

Perclaram V. ed. mondi Mus. B. 2. prætereaque P. propterea quod V. marg. 1.— 159 Adlaudabile lib. vet. Id laudabile P. in not. et edd. vulg. dium V. ed. Th. Ra. divini Vind.-162 fondatum Mus. B. 2.-163 ulla vi ex P. Gryph. Vind. Voss. vet. et L. B. Mus. B. 3. Cant. Ald. illum ex V. ed. Th. Ra. ullam de O. Ferr. ullam ex Mus. B. 1. 2. ullum de vulg. illud ex V. marg. 1. sensibus Gryph. P. Ald.-164 ab uno V. ed. Th. Ra. summam vulg. fundo Lamb. pessum Bentl. -166 De super Mus. B. 2. mortalibus O. Mus. B. 2.-167 rem alimenti Mus. B. 3.-168 quicquid V. ed. Th. Ra. Bodl. adgredientur P. Vind. V. ed. Mus. B. 3. Cant. Ferr. Th. Ra. Ald. aggrediantur vulg.-169 Quodve Ferr.-172 ab

NOTE

nisi natura creando mundum ex cœtu temerario atomorum illis specimen dedisset, ac per ipsum rerum exortum experti essent, quæ vis esset atomorum. Igitur non a Diis creatus est mundus, sed ex temerario, natura tamen duce, atomorum concursu atque congressu factus. Impia sane sententia, quæ virtutem Deo omnipotenti detrahit.

163 Solicitare] Quasi, solo citare, inquit Festus: h. e. e loco suo movere, aut labefactare.

mundum, tò tây, omne, quod scilicet 'Gentibus humanis fundatum perpetuo ævo.'

166 Inmortalibus] Supp. Diis. Quam rationem hic prosequitur Lucretius, eandem præclare deducit Lactantius et refutat VII. 5.

167 Largirier] Poëtice, pro largiri. 169 Quidve novi potuit, &c.] Sic præclare Cicero de Nat. Deor. 11. eandem rationem prosequitur his verbis: Quid autem erat, quod concupisceret Deus mundum signis et lu

164 Summa [Summam] Universum, minibus, tanquam Ædilis, ornare? Si,

Inlicere, ut cuperent vitam mutare priorem?
Nam gaudere novis rebus debere videtur,

170

Quoi veteres obsunt: sed, quoi nihil adcidit ægri
Tempore in ante acto, quom pulchre degeret ævom,
Quid potuit novitatis amorem adcendere tali?
An, credo, in tenebris vita ac moerore jacebat,
Donec diluxit rerum genitalis origo?

175

Quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
Natus enim debet quiquomque est, velle manere
In vita, donec retinebit blanda voluptas:
Qui numquam vero vitæ gustavit amorem,

180

adeo multum antea conquiescebant, ut vellent commutare pristinam suam vivendi rationem? Etenim ille videtur debere delectari rebus novis, cui pristinæ nocent: verum, cui nihil ægritudinis evenit, cum beate viveret vitam in præterito tempore, quænam res potuit incutere cupidinem novitatis tali homini? An, puto, vita Deorum sepeliebatur in tenebris et erat in tristitia usquedum nativus ortus rerum illuxit? Aut quid damni fuisset nobis non fuisse natis? Etenim quicumque creatus est, is debet cupere permanere in vita, quamdiu dulcis voluptas retinebit eum. At, qui nunquam degustavit voluptatem vitæ, neque fuit in numero viventium, quid

sunt Vind. cum pro quoi O. Mus. 1.—173 inante acto V. ed. Th. Ra. Bodl.174 Qui P. Quis Mus. B. 2. novitas V. ed. Th. Ra. amore P. Ald. Bas. marg. V. marg. 1. Nard. accedere P. O. Bas. marg. talis O. Mus. B. 1. Hic inseritur vs. 177. in P. V. ed. O. Mus. B. 1. 2. 3. Cant. Ferr. Th. Ra. Ald.-175 vitam Mus. B. 2. In Voss. vet. et L. B. h. et qui sequitur vs. transpositi leguntur. -176 diduxit Gryph. marg. Bas. marg.-177 fueret Gif, Par.—180 vere vitam Cant. gestavit Ferr. V. edd. Th. Ra. O. Mus. B. 1. Cant.-181 Non Mus. B. 2.

NOTE

ut Deus ipse melius habitaret; ante videlicet tempore infinito in tenebris, tanquam in gurgustio, habitaverat. Post autem varietatene eum delectari putamus, qua cœlum et terras exornatas videmus? quæ ista potest esse oblectatio Deo? quæ si esset, non ea tamdiu carere potuisset. An hæc, fere ut dicitis, hominum causa a Deo constituta sunt? Sapientumne? propter paucos igitur est tanta facta rerum molitio. An stultorum? at primum causa non fuit, cur de improbis bene mereretur,' &c. Duo igitur circa mundi constitutionem peccavit Epicurus: 1. quod voluit non Deum, sed casum esse causam mun

di; II. quod censuit neque Dei causa, neque hominis gratia mundum esse factum.

170 Inlicere] Antique pro illicere.

177 Fuerat] Lambinus; bene. Pareus et alii quidam fueret, pro fuisset; ita videtur usus hoc verbo Lucretius passim; sic infra vs. 1342. et II. 849.

Creatis] In dativo casu, bene. Sic Latini scriptores loquuntur, ut similem casum ponant ante et post infinitivum esse.' 6 Quanquam non ea semper constructio servatur. Sic infra vs. 181. non, creato, sed 'creatum' legitur, etiamsi dativus casus præcesserit.

Nec fuit in numero; quid obest non esse creatum?
Exemplum porro gignundis rebus, et ipsa
Notities hominum Diis unde est insita primum,
Quid vellent facere, ut scirent, animoque viderent?
Quove modo est umquam vis cognita principiorum,
Quidque inter sese permutato ordine possent,
Si non ipsa dedit specimen Natura creandi?
Namque ita, multimodis, multis primordia rerum

185

nocet tali homini non fuisse natum? Verum undenam principio exemplare, quod sequerentur in rebus creandis, notum est, et unde idea hominum innata est Diis, ut cognoscerent, et mente intuerentur quid cuperent agere? et quanam ratione potestus atomorum fuit iis unquam nota, quidnam valerent inversa illarum inter se positura? nisi natura ipsa dedit iis exemplare gignendo res ipsas? Etenim plurima principia rerum adeo variis modis agitata fuerunt ictibus jam ab æterno tem

in mundo O. Mus. B. 1. abest Cant. creato quidam.-182 gignandi V. ed. Th. Ra.-183 diis unde est insita Bodl, Voss. vet. et L. B. divis unde est insita Mus. B. 1. Cant. divis unde insita P. Ald. divisum est Vind. Mus. B.3. divisum deest V. ed. O. Ferr. Th. Ra, divis deest Mns. B. 2.-184 aut scirent Mus. B. 1.-185 inquam vis Nard. Mns. B. 1.-186 Quidre Bodl. Quæque Mus. B. 3. Quidnam edd. vulg. Quicquid Voss. marg. Quidnam Bas. se Vind. V. ed. Voss. vet. et L. B. Mus. B. 1. 3. Cant.-187 speciem P. V. ed. Voss. vet. et L. B. O. Mus. B. 1. 2. Cant. Gryph. creando Lamb. Creech. Delph.-188 Namque ea V. NOTE

181 In numero] Supp. viventium. 182 Exemplum] Exemplare, quod scilicet Dii sequerentur in creandis rebus.

183 Notities] H. e. ipsa idea, ad quam noverint Dii creare gentem hu

manam.

187 Natura] Natura gubernans, ut ait supra vs. 78.

188 Namque ita, multimodis, &c.] Scilicet argumentatur Lucretius ex prinpiis suis, quæ supra posuit lib 1. et II. Docuit enim cum Deos, tum homines æque ex atomis fieri, ac ceteras res creatas. Qui vero, inquit, vis atomorum perspecta fuisset Diis, antequam illæ ad novas generationes convenirent? Vult enim mutuam atomorum occursationem atque indefessam pugnam ex infinito tempore præcessisse earum concilium atque cœtum. Hæ vero, cum suopte nisu tantum percuDelph. et Var. Clas.

tiant ac resiliant, atque in varias inde generationes ferantur,non poterant præmittere sui exemplar in mente Deorum opificum, antequam in res ipsas novas creatas convenissent. Undenam ergo Dii rerum creandarum notitiam habuerint?

Itaque negat Epicurus mundum opera Deorum esse factum: sed docet omnia esse effecta natura, seu fortuna ac casu, hoc est, atomorum fortuito concursu. Neque enim voluit fortunam aut sortem esse aliquam, quæ per se temperaverit atomos, et ad tales effectus, quos videmus, disposuerit: sed ipsas atomos ipsam esse fortunam, quatenus nulla præmeditatione sibi invicem occurrentes sese complectuntur, resque concretas, prout contigerit, faciunt. Ita enim Epicuri mentem explicavit Lucretius I. 1020. Nam certe neque 2 P

Lucret.

« PreviousContinue »