Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

so spatio, mitto.' Plaut. Stich. 1. 2. 14. 'Quid mihi opus est decurso spatio cum eis gerere bellum? M. Tull. pro Quinctio: Prope acta jam ætate, decursaque.' Jam 'lumen vitæ' altera tralatio est. Ita 'decurrere lumen vitæ' duas continet tralationes permistas. Simile quiddam notat M. Anton. Muretus apud Catull. ad illum locum, Loquente sæpe sibilum edidit coma,' ad Faselum. Non dissimulabo tamen, legi in aliquibus libris, Decurso limite vita. Lamb.

Decurso lumine] Vide sup. vs. 681. Gifan.

1056 Et omnis Præstrinxit] Ita in vet. libris. In quibusdam vet. Restrinxit, ut et apud Luctatium. Sed hac in re sæpe variatum est. Sup. 1. 487. Male etiam hic vulgo interpunctum est. Gif. Hic codices manuscr. neque cum impressis, neque ipsi inter se consentiunt: sed alii habent Restinxit, alii Restrinxit, alii Exstinxit. Ego autem partim his scripturis consideratis atque inter se comparatis, partim sententia Lucretii exquisita, non dubitavi reponere Præstinxit, ut sit præteritum a verbo præstinguo:' quod verbum librariorum culpa pæne e tota lingua Latina deletum esset, nisi ego a Nonio Marcello commonitus restituissem.

[ocr errors]

Nam ubicumque apud M. Tull. Plautum, et ceteros legitur præstringere, et præstrinxit oculorum aciem, legendum est præstinguere, et præstin. xit. est enim verbum compositum a præ et stinguo: quo verbo utitur Lucretius lib. 2. et 4. Præstinguere' autem (ut docet Nonius) valet obtenebrare. Quamquam apud Nonium legitur præstringere, mendose: fortasse ipso etiam Nonio errante, ut in multis aliis solet: quod alias ostendam. Sine dubio enim apud Plautum is locus, quem profert ille ex Mil. Glor. 2. 1. 4. sic legendus est: 'Præstinguat oculorum aciem in acie

:

hostibus:' non, nt vulgo impressum est, præstingere. Neque vero me mo vent aut simioli, aut Zoili, vel malevolentia livoreque suffusi, vel ignorantia occæcati. Quantumvis enim reclament, atque adeo dirumpantur licet plus potest apud me ratio et veritas, quam rumusculi talium barbarorum. Sed, ut ad Plautum re. deam, eundem locum profert Asconius ad illud Ciceronis Divin. in Cæcil. præstinguat aciem,' ubi hæc notat: Vel a præstigiatoribus transtulit verbum, vel a tironibus, qui ig. nari et rudes pugnæ, etiam vano armorum sonitu terrentur præstinctis luminibus.' Apud Asconium igitur quis non videt legendum præstinctis, non præstrictis? Quonam modo enim a' præstringendo' dici possit præstigiarum' aut' præstigiatorum' nomen? Cum igitur hoc loco Lucret. innuat et significet, Epicurum aliorum omnium philosophorum nominis splendorem et gloriam obscurasse, atque (ut ita dicam) obtenebrasse, quemadmodum sol exoriens stellarum fulgorem obscurat: dubitari non potest, quin legendum sit præstinxit, non restinxit, aut exstinxit. non enim sol exoriens stellarum splendorem exstinguit, sed duntaxat præstinguit. 'Restinguit' autem multo minus: nam'restinguere' aut de ardore aut calore dicitur, non de lumine aut fulgore. Præstinxit igitur hic legendum. Ac sententiam meam adjuvat M. Tull. 2. de N. D. Sol dictus vel quia solus ex omnibus sideribus est tantus; vel quia cum est exortus, obscuratis omnibus, solus apparet.' Non dixit exstinctis, sed obscuratis, i. e. obtenebratis ac præstinctis. A quo verbo dictæ sunt' præstigiæ,' et a præstigiis præ. stigiatores,' ut videtur subindicare Asconins. Eadem opera etiam Minucium emendabo, in Octavio, circiter medium: Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare, et publice colere? Dum opinio et

6

[ocr errors]

mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore perstringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur legendum præstinguitur, quod qui non videat, cæcum se in litteris et lingua Latina fateatur. 'Præstinxit' igitur hic apud Lucretium interpretor obscuravit: ut apud Mi. nucium perspicue idem valet 'præstinguitur' quod obscuratur, et amittit facultatem recte fungendi mu neris sui,' i. e. recte opinandi, recteque intelligendi. Quoniam autem satis multa jam de hoc verbo et hic, et in notis Ciceronianis, et in commen. tar. Horatianis verba feci, nihil amplius addam, præter hoc unum, quod a viro docto fide digno accepi, cum de litteris una loqueremur, hoc vocabulum, unum fuisse ex ducentis vocabulis Latinis, quod Gul. Pelisserius episcopus Monpess. homo linguæ Latinæ omnium qui hodie vivunt scientissimus, se solum tenere prædicare vere solebat. Hos versus proferens Lactantius, sive Lutat. lib. 3. de falsa sap. Quos equidem versus ' (inquit) numquam sine risu legere possum. Non enim de Socrate, aut Platone hoc saltem dicebat, qui velut reges habentur philosophorum: sed de homine, quo sano et vigente nullus æger ineptius deliravit.' Lamb. Hanc vocem multis contra Barbaros, nt loquitur, defendit Lambinus, e contra Salmasius, 'Lego e scriptis Restinxit, ubi perperam Lambinus Præstinxit, contra fidem librorum, et Latine loquentium usum; Epicurus omnes ingenio suo superavit, et extinxit, sive restinxit, ut sol adventu suo stellas restinguit, cum lumen suum illis adimit: sic 5. 121. Præclarumque velit solis restinguere lumen' Tertullianus, 'Reaccenduntur Stellarum radii, quos matutina succensio extinxerat.'' Attamen post tanta certamina, tam Restinxit, quam Præstinxit sine ullo incommodo legamus. Creech. Salm. Ep. 50. Lego,'

[ocr errors]

inquit, 'e scriptis: Qui genus humanum ingenio superavit, et omnes Restinxit, stellas exortus uti ætherius sol. Ubi perperam Lambinus: Præstinxit, contra fidem librorum, et Latine loquentium usum.' Cæterum conferri merentur Lucan. carm. ad Pison. vs. 88. Sed super ista movet plenus gravitate serena Vultus, et insigni præstinguit imagine visus :' et Claudian. Cons. Hon. 3. 133. 'Floret cristatis exercitus undique turmis, Quisque sua te voce canens. Præstringit aëna Lux oculos, nudique seges Mavortia ferri Ingeminat splendore diem.' Restinxit Marg. quoque nos ter agnoscit, ut et aërius pro ætherius, addito Vossii nomine. Preig. Reposui veterem ex Mss. lectionem. Restinxit enim esse legendum, non Prastinxit, clarissime apparebit conferen ti versum 5. 121. 'restinguere solem,' aliosque, qui ex Indicibus peti possunt.

Imo quantumvis præstinguere defendere nitatur auctoritatibus scriptorum Lambinus; nulla tamen ex iis est, quin diversum ab hoc loco sensum adferat; præstinguuntur enim lumina illius, qui alios hoc casu videre non potest, exstinguuntur, seu restinguuntur ejus, qui ab aliis videri nequit, quod hic et aliis in locis apud Lucretium intenditur. Hav.

Omneis] Omneis philosophos et sapientes, vel omneis homines et ita adscribe notam distinctionis verbo 'Præstinxit.' Lamb.

1057 Stellas exortus uti ætherius sol] De Homero illo, quem Carus modo ut regem poëtarum descripsit, similitudinem eandem usurpavit Leonidas Tarentinus Lib. 1. Anthologiæ Tit. 49. in Poëtas : ̓́Αστρα μὲν ἠμαύρωσε καὶ ἱερὰ κύκλα σελήνης, Αξονα δινήσας, ἔμπυρος ἠέλιος Ὑμνοπόλους ἀγεληδὸν ἀπη· μάλδυνεν Ομηρος, Λαμπρότατον Μουσῶν φέγγος ανασχόμενος. Cujus Epigram. matis hæc Venatorii est versio: 'Omnia vi lucis superat sol igneus astra, Obfuscatque orbes, pallida luna, tu

os. Sic passim proprio superat splendore poëtas Omnes, Musarum lumen Homerus habens.' In initio autem versus Lucretiani Restinxit juxta Mss. ut dixi, scribendum est, æque ut 5. 120. 'restinguere solem.' et restingui flammam' 4. 1081. et denique 'restinguere ignem' 4. 871. in quibus omnibus locis et similibus illud re vim duplicationis amittit, et nihil nisi intensionem admittit. Hav.

[ocr errors]

1059 Prope jam vivo atque videnti] Zŵvri kal öpŵvti, proverbium olet. Sic idem Lucret. 5. 991. Viva videns vivo sepeliri viscera busto.' Ter. Eunuch. 1. 1. 28. 'vivus, vidensque pereo.' M. Tull. pro Quinctio: Huic acerbissimum vivo videntique funus ducitur. Idem pro P. Sextio: 'Vivus' (ut aiunt) 'est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus.' Plautus Mostell. 2. 1. 80. Ludos ego hodie vivo præsenti hic seni Faciam, quod credo mortuo numquam fore.' Antiphon, oratione secunda ex accusatione ejus, qui juvenis senem interfecit: 'Huâs TE, TOùs Tiμwpoûvtas aurą, ζῶν τε καὶ βλέπων φονέας αὐτοῦ φησὶν elvas. i. e. et nos, qui ei opitulamur, vivus et videns sui interfectores esse dicit. Æschines κατὰ Κτησιφ. Τὰ δέκα τάλαντα δρώντων, φρονούντων, βλεπόντων ὑμῶν ἔλαθον ὑφελώμενοι : i. e. ‘Decem talenta, videntibus, sentientibus, aspicientibus vobis furtim subtraxerunt.' Lamb. Ita vidua luxurians Šŵσα TélνηKE, Paulo 1. Tim. 5. 6. Hav. 1061 Et vigilans stertis] Sic Amphitryo ille in Comœd. sui nominis apud Plaut. 2. 1. 176. vix apud me sum: Vigilans prope dormio, vigilans somnio, vivus et sanus intereo.' ex quo 'dormitator' ab eodem pro de liro et stolido ponitur. Lamb.

1062 Cassa formidine] Inani timore. Lamb.

1064 Ebrius] Melówv. Tralatio. Sic Demosthenes Philippum dicit esse 'ebrium rebus secundis ;' et Horatius Cleopatram fortuna dulci ebriam:'

et Theocritus quendam 'ictibus ebrium,' Lamb.

Ebrius curis] Quem curæ penetrant, subeunt. Tale quid apud Plantom. Et hinc intelligi locus ille Terentii debet, Temulenta es.' Tum illa, 'Sic sint,' inquit, 'qui mihi male volunt.' in Eunuch. 4. 3. 12. ebria malis, ægritudine.' Nam in eo argumento et d'ebrius' usurpabant. Faber.

[ocr errors]
[ocr errors]

1065 Atque incerto, &c.] In vulg. et veteribus quibusdam : animo: male. Gifan. Ordo: Fluitans incerto ani. mi errore vagaris. Error animi' et error mentis' quid significent apud scriptores, non obscurum est. M. Tull. lib. 3. Epist. ad Attic. Nam quod scribis, te audire, me etiam mentis errore ex dolore affici, mihi vero mens integra est.' Idem lib. 5. Epist. ad Famil. 'Hoc in sermone cum a me exponeretur, quæ mea exspectatio fuisset orationis tuæ, quantoque in errore versatus essem,' &c. Hor. Epist. 2. 2. 138. Pol me occidistis, amici, Non servastis, ait; cui sic extorta voluptas, Et demtus per vim mentis gratissimus error.' Ad quem locum plura exempla collegi. Ita neque de veritate hujus scripturæ dubitandum est, et vulgata illa, Atque animo incerto, &c. rejicienda est. Veruntamen doctus quidam, idemque mihi amicissimus, putabat legendum, Atque animi incerti fluitans errore vagaris: a quo dissentio. Zoilus hanc scripturam tacitus probat, ut alias innumerabileis. Lamb.

1066 Si possent homines, &c.] Hi 23. vss. satis laudari non possunt. Si quid certe in homine philosopho boni est, hinc peti debet. Faber. Mortis timorem fontem et originem omnis ægritudinis supra docuit Lucretius: idem jam agit vss. 23. Nec aliunde tumultus et instabilitas in vita hominum: modo in villam tendunt, modo in urbem revertuntur; hæc jam appetunt, deinde eadem fugiunt ; in om

ni conditione cura atque ægritudo, quippe hunc metum, omnesque cupiditates ex illa natas secum ferunt; veram autem philosophiam, Epicuri viz. sapientiam, sequantur, animum mortalem esse discant homines, et deponet quisque sarcinam, quam gravem sentit. Creech.

1068 Et quibus id fiat] Si ita possent homines etiam ægritudinum et molestiarum suarum causas cognoscere, ut sentiunt molestiarum aculeos et gravitatem non ita viverent, ut magna ex parte eos vivere videmus. Videtur legendum, Et quibus id fiat causis cognosc. &c. et ita habent cod. Parisienses, codex Bertinianus manuscr. quos nunc sequor. Nam alii habent, E quibus id fiat causis quoque noscere, &c. Lamb.

Cognoscere] Ita ex vet. quibusdam legendum. Vulg. quoque noscere. Gifan.

1069 Mali tamquam moles] Elkáv. quod si dixisset 'mali moles,' non addito 'tamquam,' fuisset translatio. Sic lib. 1. de Orat. ad Q. Frat. princip. In eo maximæ molestiarum moles, et turbulentissimæ tempestates exstiterunt.' Idem lib. 3. Tusc. 'Aut semper aliquam molem meditabar mali.' Lamb.

1071 Quid sibi quisque] Sic legendum, et ita habent libri manuscr. et nonnulli impressi. Lamb.

1073 Exit sæpe foras magnis ex ædibus] Talis describitur Charinus ille Plautinus in Mercat. 3. 4. 1. 'Sumne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere? Si domi sum, foris est animus: sin foris sum, animus domi est: Ita mihi in pectore atque in corde facit amor incendium.' Talis ille qui otio nescit uti: de quo Ennius his versibus, 'Otio qui nescit uti, plus negotii habet, Quam cum est negotium in negotio. Nam cui quod agat, institutum est, nullo negotio Id agit: studet ibi: mentem atque animum delectat suum. Otioso initio

animus nescit quid velit. Hoc idem est. Neque domi nunc nos, nec militiæ sumus. Imus huc, hinc illuc. Cum illuc ventum est, ire illinc lubet. Incerte errat animus; præter-propter vita vivitur.' Exstant autem hi versus apud Gell. 19. 10. His adde hunc Horatianum Epist. 1. 8. 12. ad Celsum: Romæ Tibur amem ventosus, Tibure Romam.' Lamb.

1076 Mannos] Equos breveis et parvos. Hor. Epist. ad Mæcen. 1. 7.77. 'Impositus mannis, arvum cælumque Sabinum Non cessat laudare.' Lamb.

1077 Auxilium tectis quasi ferre] Significat summam festinationem. Lamb.

1078 Oscitat extemplo] Oscitatio, hominis est aliud agentis, et præsentibus non contenti, et, quæ adsunt, fastidientis, et, quæ absunt, desiderantis. Gell. 4.20. 'Deliberatumque est de nota ejus, qui ad CENS. ab amico advocatus est, et in jure stans, clare nimis ac sonore oscitavit, atque inibi prope ut plecteretur, fuit: tamquam illud indicium "vagi animi foret, et halucinantis, et fluxæ, atque apertæ securitatis,' &c. Lamb.

1079 Atque oblivia quærit] Quærit quomodo ea obliviscatur quæ sibi molesta sunt. sic Hor. Sat. 2. 6. 60. ‘O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit, Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis, Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?' Lamb.

1081 Hoc se quisque modo] Hor. Sat. 2. 7. 111. adde quod idem Non horam tecum esse potes: non otia recte Ponere: teque ipsum vitas fugitivus et erro, Jam vino quærens, jam somno fallere curam, Frustra: nam comes atra premit, sequiturque fugacem' nemo igitur se fugere potest, ne ii quidem, qui relicta patria alias terras petunt. Quid igitur (inquit idem Hor. Od. 2. 16. 18.) 'terras alio calentes Sole mutamus ?

At, quem scilicet, ut fit] Ita ex veteribus nostris restitui. In quibusdam vet. ad quem. Ad pro at, qua in re sæpe variatum est. Marullus, et vulg. quod. Gifan.

[ocr errors]
[ocr errors]

patriæ quis exsul Se quoque fugit?' Idem Cistell. 2. 3. 82. Nunc mihi Lamb. bonæ necessu'st esse ingratiis.' Ter. Eunuch. 2. 1. 14. Opus faciam, ut defatiger usque, ingratiis ut dormiam.' Idem Heautont. 3. 1. 137. 'ea coacta, ingratiis Post illa cœpit victum vulgo quærere.' Velim antem non ignorare lectorem, quosdam libros vulgatos, in quibus sunt Parisienses, habere hoc loco invitus adhæret, pro vera scriptura ingratiis hæret, quod iccirco notavi, ut meminerit quod supra pluribus verbis egi, ad illum locum, Tum quasi talipedans,' &c. hanc vocem invitus, sen invito, fuisse annotationem: deinde ab imperito et stulto librario in texturam verborum Lucretii transcriptam esse. Lamb. Præter voluntatem: ingratiis: Vossins: Sic Plant. in Casina 2. 5. 7. Vobis invitis, atque amborum ingratiis:' et in Mercatore Prologo, 4. 60. Tuis ingratiis:' inf. 6. 215. Cadant ingratis illa necesse est Semina, quæ faciunt fulgorem.' Creech.

At, quem scilicet, ut fit, &c.] Secutus fueram initio codices vulgatos, qui habent, At quod scilicet, ut fit, &c. sed tamen adscripseram me suspicari hoc in loco inesse aliquid ulceris: quod manuscr. haberent, At quem scilicet, &c. ut fortasse, inquam, legendum sit, At quem scilicet, ut fit, &c. cujus lectionis hæc esset sententia: At is, quem non potest effugere: nempe ipsemet, (nemo enim se effugere potest,) ingratiis hæret: vel sume and коwaÛ Vоcem morbus,' hoc modo: At morbus, quem effugere non potest, ingratiis hæret, et angit, quia ipsius morbi causam ignorat. Zoilus, cum hæc essent a me annotata, ea arripuit, sibique vendicavit suo more. Verum infinitum sit singula ejus furta enumerare. Lamb.

1082 Ingratis] Ingratiis, aut 'ingratis' pro ingratiis, vel adverbium est, quod significat invite, et præter voluntatem, et non sponte: quod Græci dicunt aкovoíws: vel potius nomen compositum ex in et gratiis; quo modo 'injussu' ex in et jussu, 'incultus apud Sallust. ex in et cultus intactus' ex in et tactus: de quibus sup. 1. 454. tactus cor. poribus cunctis, intactus inani.' In quibus omnibus in præpositum nominib. substantivis, negationem significat: quod fit usitatius in adjectivis, ut improbus, indoetus, impius; &c. gratiis autem nomen esse, casus ablat. a recto gratiæ, numeri multitudinis, quid est quamobrem quisquam neget? Plaut. Amphitr. 1. 1. 215. Sos. Non ædepol volo profecto. M. At pol profecto ingratiis.' Idem Curcul. 1. 1. 6. Tamen est eundum, quo imperavit, ingratiis.'

[ocr errors]

6

1084 Jam rebus quisque relictis] 'Rebus relictis' usitatum genus loquen. di veteribus, quod idem valet atque 'rebus aliis omnibus relictis.' Plant. Epid. 4. 2. 35. Ego relictis rebus Epidicum operam quærendo dabo.' Idem True. 2. 1. 20. 'Probus est amator, qui, relictis rebus, rem perdit suam.' Ter. Andr. 2. 5. 1. 'Herus me, relictis rebus, jussit Pamphilum Hodie observare.' Idem Heantont. 4. 7. 12. Mihi nunc, relictis rebus, inveniendus est Aliquis, labore inventa meo cui dem bona.' ubi tamen vulgati libri habent relictis omnibus, cum sit legendum relictis rebus, itaque scriptum sit in libris manuscrip tis. Lumb. Formula solemnis. Ter. Plaut. Faber.

[ocr errors]

1086 Temporis æterni quoniam, &c.] Quoniam non est controversia, vel non certatur de statu unius horæ, sed de statu temporis æterni atque infiniti, quod est post mortem, 'ambigi

« PreviousContinue »