Page images
PDF
EPUB

(i. e. non valde diu vivere) qui cum immortalib. pugnet: neque eum filii sui e prælio reversum, ad genua ore balbo patrem salutant.' fortasse etiam præficarum consuetudinem significare atque exprimere voluit: quæ hujusmodi vocibus lacrymas et ploratus excitabant. Lamb. Phraseos pulcritudinem ex Amatorum, atque adeo Imitatorum nobilitate æstimare licet. Virg. Georg. 2. 523. Interea pendent dulces circum oscula nati: Casta pudicitiam servat domus.' Vide et Æn. 2. 138. 4. 33. Claud. 4. Cons. Hon. 369. Quid ni autem ex Cic. 1. de Div. cap. 46. narratiunculam hisce illam subnectamus? L. Paullus, Consul iterum, quom ei, bellum ut cum rege Perse gereret, obtigisset: ut ea ipsa die domum ad vesperam rediit, filiolam suam Tertiam, quæ tum erat admodum parva, osculans animadvertit tristiculam. Quid est, inquit, mea Tertia? quid tristis es? Mi pater, inquit, Persa periit. Tum ille arctius puellam complexus: Accipio, inquit, mea filia, omen. Erat autem mortuus catellus eo nomine.' Preig.

6

"

910 Non poteris factis florentibus esse tuis Præsidio] Hic variatum est mirifice; credo, ob numeros rariores. Vide Indicem, Versus Diphilius.' Veteres libri quidam : facti florentibus esse tuisque. Quidam : facti ti foretibus. Alii factis florentibus esse cuiquam. Alii aliter. Quidam: præsidium. Vulg. factis florentibus esse tuisque Præsidium. Lambinus: factis tibi fortibus esse tuisque Præsidio. Ego ex vestigiis ita restitui. Quid enim hic sibi vellet, tibi? Vide et supra, 2. 642. Gifan.

Non poteris factis tibi fortibus esse] Sic restitui, ad hanc scripturam ab uno libro manuscripto quasi manu ductus. in quo cum reperissem ita scriptum, Non poteris facti ti foretibus, semperque antea hic locus mihi suspectus fuisset, non dubitavi,

quin hæc esset vera et germana Lacretiana scriptura. Nam vulgata plane inepta est, Non poteris factis florentibus esse, tuisque, &c. non dissimulabo tamen, me in Vaticano ita scriptum reperisse, Non poteris factis florentibus esse cuiquam Præsidio, &c. de qua scriptura judicet lector. Ego, ut dicam quod sentio, alteram malo. Jam 'fortia facta,' et fortibus factis,' et simil. loquendi genus est bonis scriptoribus Latinis usitatum. Cæsar lib. 3. de Bell. Gall. Atque eo magis, quod in conspectu Cæsaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paullo fortius factum latere posset.' M. Tull. lib. 4. Epist. ad Atticum, epistola, cujus initium est,

"

C

Non dubito,' &c. Non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim eorum in rep. forte factum exstitit?' Virg. Æn. 10. 369. 'Quo fugitis socii? per vos, et fortia facta,' &c. Idem 9. 281. ' me nulla dies tam fortibus ausis,' &c. Postremo in vocabulario Latinogræco Cl. Puteani manuscripto ita scriptum legi: Fortia facta, àpioréîas. qua interpretatione nihil excogitari potest aptius. Nam ut apiores dicitur Græce, 'qui fortiter facit,' ant fecit:' ita àporela nihil aliud est, quam forte factum.' Quod autem Zoilus quærit, quid sibi velit hoc tibi, cum sit is mortuus quem alloquitur: ridiculum et stolidum hominem: qui non intelligat, hoc ipsum fingi esse miserabile, eum, qui olim vivus solebat esse sibi suisque præsidio, nunc mortuum esse, neque posthac fore neque sibi, neque suis utilem aut salutarem. Sed quid cum talibus belluis disputo? valeant cum suis versibus Diphiliis. Nam, si Diis placet, hunc versum Diphilium in locum germani Lucretiani substituit gravis auctor, Non poteris factis florentibus esse tuis. Quis non admiretur hominis acumen? Ne hoc quidem loquendi genus,' esse sibi' aut' alicui alteri

[ocr errors]
[ocr errors]

Sic habent libri manuscr. et ita legi debet, non, ut est in vulgatis, lecto. letho sopitus autem, i. e. mortuus. Lamb.

præsidio,' ei novum aut inauditum est, qui bonos scriptores manib. terit, oculisque legit. usurpavit iterum Lucretius sup. 2. 642. Præsidioque parent, decorique parentibus esse.' Lamb. Alii Non poteris factis florentibus esse cuiquam: Gifanius vero Non poteris factis florentibus esse tuis. Quos versus amat! In sequenti versu quidam Misero misere. Creech. An non forte? Nonpoteris natis flurentibus esse, tuisque, &c. Illud florere,' quod hic in Mss. est, mire amat. Vide Indicem, et 1. 256. ubi de sobole etiam dicitur. Hav.

[ocr errors]

911 Miser! o miser] Quatuor libri manuscript. habent, misero misere, quam scripturam si recipimus, hæc verba erunt conjungenda cum sequentibus hoc modo. Una dies in festa tibi misero omnia ademit tot præmia vitæ.' Lamb.

Misero misere aiunt, omnia ademit, &c.] Ita fere Vulg. et in veteribus. In quibusdam misero miser, non male. Gifan.

913 Nec tibi earum, &c.] Qui non desiderat autem, non videtur carere. Sed videtur ita loqui debuisse, nec tibi earum Jam rerum desiderium super insidebit una, si versus pateretur. Itaque docti quidam ita legendum existimant, nec tibi earum Jam rerum desiderium super incidet una: alii sic, Jam rerum desiderium insidet super una : ut sit a verbo insido. Verum tamen nihil mutare ausim. Lamb. Superinsidere verbum mihi satis Lucretiahoc est, elegantissimum videnum, tur. Licet etiam divisim legere, super insidet. Nam et ita vs. 931. Ut mirum sit, cur malint viri docti nonnulli insidet, media producta, aut omnino aliquod verbum futuri temporis. Preig.

[ocr errors]

915 Dictisque sequantur] Illa dicta incipient ab eo versu: Tu quidem ut es letho,' &c. usque, 'Illud ab hoc,' &c. Faber.

918 Cunctis privatus doloribus ægris] Ita apud Appianum Civil. Bell. 4. p. 655. Brutus introducitur Cassium modo interfectum, et ipsum Epicureum, ob festinationem quidem incusans. καὶ ἐμακάριζεν ὁμοῦ φροντίδων καὶ ἀνοίας ἀπηλλαγμένον, αἳ Βροῦτον ἐς ποῖον apa Téλos ddŋyoûσɩ. i. e. 'at e diverso mactum felicitatis prædicans, qui se curis ac molestiis exemerit. Quæ me, inquit, ducunt ad nescio quem exitum.' Hav.

919 Cinefactum] I. e. in cinerem versum et dissolutum. sic Nonius, qui hunc versum profert. hoc autem dixit homo Romanus ex consuetudine Romanorum, qui mortuos comburebant. M. Tull. Epist. 1. 15. 'Nos hic D. Syllam patrem mortuum habebamus, alii a latronibus, alii cruditate dicebant, populus non curabat: combustum esse constabat.' Atque hanc tamen consuetudinem a Græcis ant Barbaris sumserant, ut ex iis, quæ supra diximus non longe, intelligere licet. Lamb.

Busto]Bustum (inquit Festus) proprie dicitur locus, in quo mortuus est combustus et sepultus,' &c. Idem ibid. Sed modo busta, sepulcra vocamus.' Lamb. 920 Deflebimus] Libri manuscripti habent deflerimus: quod eo annotavi, ut sæpe admoneam lectorem, u pro b, et contra b pro in membranis calamo exaratis interdum scriptum reperiri. Lamb.

922 Ab] Ob. Gifan. Gifanius Ob hoc: et forsan melius. Creech.

925 Hoc etiam faciunt ubi, &c.] Stolidi quidem isti qui mortuos insatiabiliter lugent, stolidiores vero qui commessationibus indulgentes etiam inter pocula mortis memoriam refricant, quasi siti inexpleta confi

917 Tu quidem, ut es letho sopitus] ciendi essent, aut alicujus alius rei

desiderio vexarentur, postquam e vita migraverint. Somno sopiti nihil cupiunt, nec re aliqua indigent, quid igitur stulti timeant desiderium in morte quæ magis disjicit animæ principia quam somnus, et eorum motus a sensu reddit magis alienos? Creech.

926 Et inumbrant ora coronis] Et capitibus imponunt coronas e floribus: quod erat usitatum veteribus illis Græcis et Latinis, ut et ex utrisque scriptoribus intelligere licet, et nos in comment. Horatianis, aliquot exemplis collectis, ostendimus. Lamb.

927 Brevis est hic fructus homullis: Jam fuerit] Miunois eorum quæ dicere solent homines in poculis. sic Apollonides 1. 2. Epig. Græc. Eσσel' ör' οὐ πιόμεσθα, πολὺς χρόνος· ἀλλά γ ̓ ἐπείγου, Ἡ πολιὴ κροτάφων ἅπτεται ἡμετέpwv. i. e. Tempus erit longum, quo non potabimus: eia Corripit en nobis tempora canities.' Plaut. Bacch. 5. 2. 76. non tibi venit in mentem, amabo: si dum vivas, Tibi benefacias, jam pol id quidem esse haud perlonginquum? Neque si hoc hodie amiseris, post in morte id eventurum esse unquam?' homillis autem excudendum curavi, non homullis, ut habent libri vulgati. nam diminutivum nomen ab homine, est 'homulus:' deinde ab 'homulo,' homullus, et homillus. Lamb. Homullus, an, ut potius reor, homillus dici debeat, non est fortasse tanti, ut studiose quæratur; id enim alii ante nos fecerunt: sed nemo, quod quidem sciam, antehac monuit, esse in hoc loco gravissimum peccatum a librarii manu. Le gendum enim est,.... Brevis hic est fructus homilli. Primum quia figura ingeniosior sit et magis morata, 0 Kwτéρa, si numerum singularem usurpes; (notum illud....' quam totus homuncio nil est!') Dein quia, nisi vera nostra emendatio est, tum solæcismus in oculos involabit. [Jam fuerit] alioqui scribendum erat [Jam fuerint] homilli, scilicet. Totius enim

loci hæc sententia est: Bene nobis et volupe faciamus; Genium memorem brevis ævi nunc placandi tempus est, sen corollas ille, seu vina, sermonesve, suaves et molliculas escas, aut, si quid etiam est jucundius, malit. Si nescis, hæc vera vitæ gandia sunt; sed eheu! quam cito prætervolant! Manum itaque injice: brevis hic est fructus homilli; horæ momento 'fuerit' [i. e. perierit, ut, Fuit Ilium] neque post unquam revocare licebit: 'Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum; Nec Lethæa valet Theseus abrumpere caro Vincula Pirithoo." Faber.

928 Jam fuerit] Manifesto ad fructum, non ad homillum referendumr. Adeoque inanis iste Fabri a solæcismo metus est; neque in voce hemullis mutandum quicquam. Preig.

930 Atque arida terra] Sic habent duo cod. manuscr. Faërn. et Tettianus. reliqui duo, arida terrat: nonnulli vulgati, arida torrat: mendose. Nam omnino legendum, arida terra, ut edidi : non torrat, neque torreat. Lamb.

Atque arida torreat] Vulgati: torrat. Veteres quidam: terrat. Quidam: terra. Gif.

Torreat] Terra Lambinus, frustra : In sequenti versu alii legunt pes, ita enim veteres. Creech.

931 Aut aliæ, quoius desiderium insideat res] Duo cod. manuser. habent, Aut aliæ c. d. ins. res. quo modo olim excudendum curavi: neque nunc muto. Memmianus autem, Vaticanus, et Bertinian. rei, non male. Licet etiam legere re. Aliæ autem patrius casus est antiquus, ut notant Diomedes, Sosipater, Priscianus, et ceteri grammatici. de quo supra plura, ad illum locum 1. 689.' neque ullæ Præterea rei, quæ corpora mit. poss.' &c. Jam patrius casus quintæ declinationis fuit veteribus es, e, ei, et ii: ut dies, genit. dies, vel diei, vel dii. Ennius 16. Ann. Postremæ

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

"

longinqua dies confecerit ætas.' Tull.
pro P. Sextio: Equites vero da-
turos illius dies pœnas.' Virg. Georg.
1. 687. Libra dii somnique pares
ubi fecerit horas.' Licet igitur le-
gere hoc loco vel re, vel res, vel rei,
ut sit disyllabum. quoius autem posi-
tum pro alicujus, ut sit hæc senten-
tia: ant tanquam aliæ cujuspiam rei
desiderium insideat ac remaneat.
Lamb.

ullum] Sic reposui, cum vulgatorum
alii habent attigit, alii indigit: manu-
scripti autem, adigit, quod deprava-
tum est ex adtigit.adtigit' autem
præsentis temporis est pro attingit,
a verbo tago, quo utebantur antiqui
pro tango. Vide Festum in verbo
'tagit,' et voce 'tagax.'sic Plautus in
Epid. 5. 2. 58. ne attigas.' et item
alibi, mendose alii, aut qui adiget ant
qui adlicit scribi volunt. Lamb.

Rei] Ita omnes veteres fere. In quibusdam tamen: res; etiam bene. Vide Indicem. Gifan.

Adigit] Ita veteres libri. In quibusdam Veteribus: idigit: recte etiam. Marullus et Vulgati: attigit. Lambinus: adficit; nimis longe. Turnebus adlicit ullum. Gifan.

6

Attigit] Ut, ne me attigas,' Ter. Plaut. Faber.

932 Nec sibi enim quisquam, &c.] Salmas. Epist. 52. versu ab hoc ter tio suprema, vel, supremo legit pro, soporem. Ac totum locum ita concinnat: Nec sibi enim quisquam tum se, vitamque requirit, Cum pariter mens et corpus sopita quiescunt, Nec desiderium nostri nos adtigit ullum ; Nam licet æternum per nos sic esse suprema, vel, supremo. Vide et Epist. 50. Preig.

936 Et tamen haudquaquam] Cum dormimus (inquit) nosmetipsos non requirimus, neque vitam nostram, neque ullo nostri desiderio afficimur: et tamen corpora prima, ex quibus animus noster constat, non longe tum aberrant a motibus sensiferis, neque tota anima foras ejecta est: quin ex somno excitamur, et expergiscimur. Quanto minus mortem ad nos pertinere existimandum est, in qua nullus sensus remanet? Lamb.

933 Cum pariter mens et corpus] Cum dormimus altum et placidum somnum. Lamb.

934 Nam licet æternum per nos] Nam licet per nos,' &c. i. e. non recusamus, vel non obstamus, quo minus ita sit æternus sopor. sic locutus est, ut cum dicimus,' per me stertas licet,'' per me trahantur pedibus omnes rei:' i. e. non impedio, quo minus stertas: non recuso, quin omnes rei pedibus trahantur. Lamb. Hunc versum sequenti subjicit Salmasius, et cum in Cod. Gronovii invenerit præmo, pro soporem, legit Nam licet æternum per nos sic esse suprema: Per nos, inquit, licet sic esse suprema, mortem nempe ipsam, ut est ille somnus: vel etiam fortasse sic esse supremo. Supremo nempe sopore vel somno, sic licet esse per nos æternum, ut et isto quotidiano quo requiescimus. Ita laborant illi, quibus nihil placet præter difficiles nugas. Creech.

942 Consequitur leto] Quidam docti legunt, letum. libri autem omnes ha. bent leto. quod interpretor in leto, sen in morte, vel per letum. Lamb. Expergitus] Expergitus (inquit

"

935 Nec desiderium nostri nos adtigit Festus) ab alio excitatus: quem so.

Haudquaquam nostros tunc illa per artus Longe ab] Nam si nimis longe aberrarent, et si omnis anima esset foras ejecta: tum mortuus esset homo, tumque jaceret Æterno corpus perfusum frigore leti,' ut ait 4. 921. Lamb.

940 Si minus esse potest, &c.] Si potest esse aliquid minus eo quod nihil est: quod certe non potest. Lamb. Ter. Cui minus nihilo est.' id quod ab Eschylo esse scimus. Faber.

941 Disjectus] Disjectio, dissipatio. Lamb.

[merged small][ocr errors]

·

6

Et

943 Frigida quem, &c.] Frigida vitæ pausa,' i. e. mors, quæ est vitæ interruptio et cessatio. Itaque recte dixit' frigidam,' ut supra eod. lib. 531. gelidi vestigia leti,' et 4. 922. Æterno corpus perfusum frigore leti.' sic Virg. Æn. 4. 385. cum frigida mors anima secluserit artus,' &c. Lamb. Forte, adsecuta est, ita: Frigida quem semel ad vitai pausa secuta est.' Hav. Virgilius inseruit operi suo et Græca verba, sed hac licentia largius usi sunt veteres, quippe illi dixerunt, 'Pausam,'' Machæram,'' Asotiam,' et' Malacen.' Macrobius. Creech,

6

944 Denique si vocem, &c.] Проσжжоποita Naturæ ad φιλοβίους τε καὶ μισotavátovs. Gif. Ut magis valeret contra timorem mortis disputatio, naturam inducit loquentem, suaque argumenta personæ auctoritate sustentat vss. 21. Si rebus adversis usus fuisti, (Naturam audis) recede miser, et quietem tandem disce pati: si prosperis, tum bonis illis, quæ tam benigne contuli, contentus abi, nova ne expectes, ut temporum sic etiam rerum omnium conversio ; iisdem semper eadem succedunt: si vires tuas senectus nondum confecerit, bona omnia quæ tibi proponere possum percepisti: si senex sis, quid est quod moraris emori? Creech. Huc respexit Seneca, Epist. 93. licet pro fato Stoico verba faciens: Utrum, obsecro te, æquius judicas, te naturæ, an tibi parere naturam? Quid autem interest, quam cito exeas,

unde utique excundum est? Non dia vivamus, curandum est: sed ut satis. Nam, ut diu vivas, fato opus est: ut satis, animo. Longa est vita, si plena est. Impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit, et ad se potestatem suam transtulit. Quid illum octoginta anni juvant, per inertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est; nec sero mortuus est, sed diu.' Quem locum eo libentius adscripsi, quod et Nero inter rerum verborumque contume. lias, quibus mortuum Claudium insectatus est, mōrari eum inter homines desiisse:' N. B. producta prima syllaba, jocabatur, teste Suet. cap. 33. En viri sapientissimi atque optimi tandem aliquando discipulum Neronem. Preig.

945 Sic increpet] Usque ad vs. 963. 'Quid respondeamus, nisi justam,' &c. Faber.

[ocr errors]

946 Quid tibi tantopere] ПpoownOrota Naturæ: i. e. oratio, in qua Lucretius facit Naturam cum homine nimium vitæ cupido, mortemque horrente, loquentem, gravissimaque atque acerrima objurgatione utentem. Sic M. Tull. in Catil. 1. patriam facit loquentem: sic Plato leges, in Apol. Lamb.

948 Nam si grata fuit tibi vita, &c.] Marg. noster: Nam gratis fuit tibi vita; nulla adjecta auctoritate: quæ scriptura si ex aliquo veteri cod. originem trahat, unde trahere tamen verisimile fit ex lectionum Pii Bononiensium cognatione, fortasse non inutili opera expendetur accuratius. Nam, et gratis retineri, et fuit, priori producta, locum suum tueri potest, modo u geminetur, et inde fiat furit. Sic Turneb. assentiente Lambino, 1. 387. legendum asseruit: Inter corpora quod fuvat possidat inane. pro fuat, quod vel ita, vel in fiat mutatum ibi habent libri Mss. Et fortasse etiam 6. 532. Msstorum lectio, fluant, postulat, ut et ibi faciamus: Omnia quo

« PreviousContinue »