Page images
PDF
EPUB

COLLECTIO LIBRORVM

IVRIS ANTEIVSTINIANI

IN VSVM SCHOLARVM

EDIDERVNT

PAVLVS KRVEGER THEODORVS MOMMSEN

GVILELMVS STVDEMVND

TOMVS ALTER

BEROLINI

APVD WEIDMANNOS

MDCCCLXXVIII

VLPIANI LIBER SINGVLARIS REGVLARVM

PAVLI LIBRI QVINQVE SENTENTIARVM

FRAGMENTA MINORA

SAECVLORVM P. CHR. N. SECVNDI ET TERTII

[blocks in formation]

Iuris Anteiustiniani sylloga quam hic tomus complectitur continuari uolui Gaianarum Institutionum editionem anno proximo a Guilelmo Studemund mecum curatam: absoluetur autem tota collectio librorum iuris Anteiustiniani tertio qui quam proxime fieri poterit edetur tomo, quo Vaticana fragmenta et Collatio a Theodoro Mommsen recensita, Consultatio et Codicum Gregoriani et Hermogeniani reliquiae et Appendices Legis Romanae Wisigothorum a me recognitae continebuntur.

De condicione fragmentorum quae hoc tomo exhibentur cum exposuerimus in praefationibus uel adnotationibus quae singulis praemissae uel adnexae sunt, hoc loco pauca in uniuersum praemonenda sunt.

Hanc collectionem quamquam scholarum usui destinauimus, tamen plena supellectile critica instruximus neque delectu uariarum lectionum contenti fuimus nisi in fragmentis ex aliis libris petitis, quorum criticae editiones uel extant, uelut Digestorum Iustinianorum, uel in tertio tomo exhibebuntur. ceterum tam ex his collectionibus quam ex Iustiniana compilatione excerpta iuris antiqui in hoc secundo tomo non repetiuimus nisi ad Pauli sententias et Vlpiani librum regularum redintegrandos, ut omnibus horum operum, quae et ipsa seorsim tradita sunt, fragmentis compositis genuina eorum forma aliquo modo recuperaretur.

In contextu editionis inclinatis litteris ea expressa sunt, in quibus uel a tradita lectione recedendum erat uel lectio ipsa propter mutilam contextus condicionem supplendi officium postulabat, id est in eis opusculis, quae uno codice solo seruata sunt. atque quo facilius in his lectionis hiatibus codicis condicio ex ipsa editione cognosceretur, singulorum codicis uersuum fines linea, paginarum fines lineis || non secus atque in Gai editione indicauimus, et ubi hiatum satis

« PreviousContinue »