Page images
PDF
EPUB

4

*DE INIVRIIS*]

non

*Iniuria si quidem atrox (id est grauis) non est, *sine iudicis arbitrio aestimatur. atrocem autem aestimare *solere praetorem: idque colligi ex facto, ut puta si uerbe*ratus uel uulneratus quis fuerit.*

*

1 *Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur uin2 *dicatio, et in personam, quae condictio appellatur. In rem *actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, 3 *petimus: et semper aduersus eum est qui rem possidet. In *personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est 10 *nobis ad faciendum aliquid uel dandum: et semper aduersus eundem locum habet. Actionum autem quaedam ex 5 *contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. Ex *contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo *contrahit, ueluti emendo uendendo locando conducendo et 15 6 *ceteris similibus. Ex facto actio est, quotiens ex eo teneri *quis incipit, quod ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam 7 *commisit uel damnum dedit. In factum actio dicitur, qua*lis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus *libertum, a quo contra edictum praetoris in ius uocatus est. 20 8 *Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut honorariae.*

*

1 -5 ex Coll. 2, 2 suppleuimus || 2 grauis non est scripsi secutus Huschkium (gr. non sit), grauis est Coll. Coll.▾, graui rerum Coll.P || 4 collegi Coll.P, colligit Coll.v, collegit Coll.w || 6-21 ex Dig. 44, 7, 25 suppleuimus

IVLII PAVLI

LIBRI QVINQVE SENTENTIARVM

AD FILIVM

PRAEFATIO EDITORIS

Pauli sententiarum hodie non supersunt nisi fragmenta e diuersis collectionibus petenda. atque fundamentum quidem restitutionis est ea Epitome, quae Legis Romanae Wisigothorum partem efficit. haec Epitome in quibusdam Legis Romanae codicibus nonnullis sententiis ex integro Pauli opere depromptis aucta est. accedunt complura capita in Iustiniani Digesta et in Collationem recepta, pauciora in Consultatione et in Vaticanis fragmentis et in Appendicibus Legis Romanae Wisigothorum extant, nonnullae denique sententiae in Lege Romana Burgundionum citantur.

Hos iuris libros qui compilauerunt Paulum uario modo tractauerunt. Collationis enim et Consultationis et Vaticano rum fragmentorum et Appendicum auctoribus Pauli uerb mutare in animo non fuit: Collationis tamen auctorem plures sententias uno capite complecteretur, non ubique stinum earum ordinem seruasse ex huius editionis titulis 5, 18 Coll. 11, 3. 2. 4. 5) et 5, 20 (= Coll. 12, 4. 2. 3) apparet. contra in Digestis Pauli sententias non minus quam reliquos libros ueterum iure consultorum ab Iustinianis interpolatos esse consentaneum est. quod denique ad Legem Romanam Wisig. attinet, quamquam huius compilatoribus a rege Alarico interpolandi facultas data non est, nihilo magis tamen eorum in tradendis sententiis fides dubitatione exempta est. qui praeterquam quod ad 1, 21, 10 ordinem sententiarum mutauerunt, a contextu earum manus non plane abstinuerunt, sed mutilando saltem eos aliquot sententias interdum pessum dedisse ad 1, 1, 2. 1, 4, 3. 1, 21, 1. 14 palam est. 1) quamobrem dubium est, utrum 1, 9, 2. 3, 6, 15, quae

1) Eandem fortasse ob causam in 1, 2, 1 uerbum finitum desideratur. contra librariorum potius socordia mutilatae uel corruptae sunt u. g. 2, 9, 1 extr. 2, 15, 1.

sententiae aliis uerbis apud Wisigothos, aliis in Digestis leguntur, a Wisigothis mutilatae an ab lustinianis amplificatae sint item e contrario dubium est, 4, 9, 3. 4 utrum ab Iustinianis in breue contractae an a Wisigothis uel ab antiquiore aliquo interprete, quem isti Paulo errore suo substituerint, dilatatae sint. quin etiam interpolationis labem Paulus Wisigothorum in 1, 19, 1 eo contraxit, quod actio de modo agri eis actionibus adnumerata est, quae infitiando in duplum crescunt nisi forte hic error dudum ante Legem Romanam Wisig. conceptam natus et in hanc legem ex eo exemplo propagatus esse uidebitur, quod Wisigothi excerpserunt. hoc utique modo explicandum esse puto, quod cum alia et minora glossemata (u. g. 2, 17, 7), tum semel 2, 31, 12 spuria sententia in Legem Romanam inrepserunt.

Incertior quam sententiarum contextus fides rubricarum est, quae et in Lege Romana Wisigothorum extant et apud reliquos sententiarum auctores Digestis et Vaticanis fragmentis exceptis occurrunt 1). nec tamen uerendum est, ne librorum in titulos diuisio non ab ipso Paulo profecta sit: immo tale opus, in quo secundum edicti perpetui ordinem iuris partes uulgo re ipsa inter se non conexae continuantur, non apte sine conspicuis argumentorum indicibus edi poterat et dudum tam in edicto ipso quam in edicti commentariis rubricae usu enerant. atenim sunt rubricae, quae apud alios auctores life traduntur, u. g. 1, 1. 1, 10. 1, 15. 4, 8. 4, 9. 5, 15.

2): aliae ad singulas binasue sententias confictae sunt, quibus Paulum proprios titulos non praefixisse inde colligitur, quod sequuntur sententiae nullo titulo ab illis separatae, quae non ad rubricam illis praefixam, sed una cum illis ad proxime antecedentem rubricam quadrant, u. g. 2, 17, 4. 3, 4A, 6. 8. 3, 6, 17. 5, 6, 3. 5, 12, 5. 5, 16. aliae eo offendunt, quod ea materia, cui propria rubrica adsignata est, iam ampliore rubrica quae antecessit comprehensa est, u. g. 1, 2. 3. 2, 4. 5. 2, 6. 8: aliae denique per se improbabiles sunt, uelut 1, 13A (cf. 1, 13в) 2, 13, 6. 4, 4. atque ut in his interpolationes supplementaque posterioris aetatis agnoscuntur, ita alibi genuinas rubricas intercidisse apparet, ueluti

1) Consultatio in c. 3 solo omissa rubrica non citat nisi librum sententiarum.

2) Lex Rom. Wisig. cum reliquis auctoribus consentit in rubricis 1, 5. 1, 16. 1, 18. 2, 26.

« PreviousContinue »