Page images
PDF
EPUB

clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors : rarus venit in cenacula miles. pauca licet portes argenti vascula puri, nocte iter ingressus gladium contumque timebis 20 et motae ad lunam trepidabis harundinis umbras : cantabit vacuus coram latrone viator. prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur 25 fictilibus; tunc illa time, cum pocula sumes gemmata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? 30 sed facilis cuivis rigidi censura cachinni : mirandum est, unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis praetexta et trabeae fasces lectica tribunal.

35. quid, si vidisset praetorem curribus altis exstantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? 40 quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi

29 de P: aw | 30 auctor P: alter w | 31 cuius P: cuivis pw 1 35 *rabeae P | 37 sublimen P Jahn: sublimem w

agminis officia et niveos ad frena Quirites, 45 defossa in loculis quos sportula fecit amicos. tum quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci. 50 ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. ergo supervacua aut ut perniciosa petuntur, propter quae fas est genua incerare deorum ?

55 Quosdam praecipitat subiecta potentia magnae invidiae. mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis : 60 iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus; deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum 65 cretatumque bovem : Seianus ducitur unco spectandus; gaudent omnes. Quae labra, quis illi

' vultus erat ? numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem! sed quo cecidit sub crimine? quisnam delator? quibus indicibus, quo teste probavit ?' 70

50 verbecum P: vervecum pw 1 54 aut ut Munro: aut vel Doederlein reden u. aufs. Il 310: aut Pw: vel cod. Dresd. D 183:

petantur Lachmann | 55 incėrate Madvig opp. II 21, Jahn: incerare PWI 59 intacta S1 64 matellae S5 : patellae P5 1 70 indiciis 5 | probabit P: probavit pw

aut ne..

“Nil horum : verbosa et grandis epistula venit a Capreis." "Bene habet; nil plus interrogo.' sed quid turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit damnatos. idem populus, si Nortia Tusco favisset, si oppressa foret secura senectus

75 principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas ; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, 80 panem et circenses.

Perituros audio multos.' “Nil dubium, magna est fornacula; pallidulus mi Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram.". Quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax ut male defensus ! curramus praecipites et, dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem. sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius cervice obstricta dominum trahat.' hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi. visne salutari sicut Seianus ? habere tantundem atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere ? tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes, egregios equites et castra domestica? quidni

95 haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam, posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

85

90

71 nihil P: nil pw ! 74 norsia P | 82 pallidus mihi P: pallidulus mi pw 1 91 summas P: sellas w l 93 augusta P5 Jahn: angusta w, Hermann | 97 tanti PS : tantum pu

IOO

IIO

ut rebus laetis par sit mensura malorum? huius, qui trahitur, praetextam sumere mavis, an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris? ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores et nimias poscebat opes, numerosa parabat 105 excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et impulsae praeceps immane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? summus nempe locus nulla non arte petitus magnaque numinibus vota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis incipit optare et totis quinquatribus optat, 115 quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, quem sequitur custos angustae vernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

o fortunatam natam me consule Romam!' Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset. ridenda poemata malo,

112 ac vulnere P5 : et vulnere w: et sanguine 5, Serv. Verg. 8. II 498, Io. Sarisb. policr. II 15 fin. | 114 aut famam P: ac famam pw | 115 quinqua**** P| 116 parcam P, Jahn: partam w

I 20

130

quam te conspicuae, divina Philippica, famae,

I 25 volveris à prima quae proxima. saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille adversis genitus fatoque sinistro, quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis 135 aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris inde habuit: tanto maior famae sitis est quam 140 virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici,

145 quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. expende Hannibalem: quot libras in duce summo invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro percussa Oceano Niloque admota tepenti rursus ad Aethiopum populos altosque elefantos. 150 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

134 C***de P | 136 captivos P / 144 atque P: ad quae pw i 147. quod P: quot pw 149 percussa Pw: perfusa ps | 150 altos P: alios w Prisc. Vi 5 26

« PreviousContinue »