Page images
PDF
EPUB

CAPUT XXXIII.

Inimicitia publicæ utilitatis causá deposita.

1. M. Æmilius Lepidus bis consul, pontifex maximus, gravitateque vitæ par splendori honorum, gessit diutinas ac vehementes inimicitias cum Fulvio Flacco ejusdem amplitudinis viro, quas, statim atque censores simul renunciati sunt, deposuit: existimans non oportere eos, qui publicè juncti essent potestate, privatis odiis dissidere. Id Judicium Lepidi et præsens ætas comprobavit, et veteres annalium scriptores nobis laudandum tradiderunt. Valer. l. iv. c. 2.

2. Noluerunt quoque ignotum esse posteritati Livii Salinatoris illustre consilium finiendarum, patriæ causâ, simultatum. Is namque, etsi Neronis odio ardebat, cujus præcipuè operâ in exilium ierat, tamen ubi ei collega in consulatu est datus, sibi imperavit oblivisci et ingenii sui, quod erat acerrimum, et injuriæ, quam gravissimam acceperat: ne, pertinacem se exhibendo inimicum, malum consulem ageret. Hæc mentis inclinatio ad tranquilliorum habitum, plurimùm profuit ad salutem urbis atque Italiæ in difficili temporum articulo: quia pari virtutis impetu connisi duo consules, terribiles Pœnorum vires contuderunt.

3. Cùm P. Scipioni Africano duo Q. Petilii diem dixissent, tribunus plebis eo tempore Tib. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiæ cum P. Scipione intercedebant. Tristem omnes ab eo sententiam expectabant. At ille dixit: Se non passurum P. Scipionem absentem accusari: et, cùm rediisset, auxilio ei futurum, ne causam diceret. Multa deinde addidit de insignibus inimici sui meritis in patriam. Movit oratio Gracchi non cæteros modò tribunos, sed ipsos etiam accusatores: et senatu habito, gratiæ ingentes ab universo ordine Tib. Graccho actæ sunt, quòd rempublicam privatis simultatibus potiorem habuisset: Petilii verò vexati sunt probris, quòd splendere alienâ invidiâ voluissent. Silenium deinde de Africano fuit. Livius. 1. xxxviii. c. 52.

CAPUT XXXIV.

Patria irasci nefas est.

Ut parentum, sic patriæ sævitia, patiendo ac ferendo lenienda est. Livius, 1. xxvii. c. 34.

Suorum injurias civium patienter ferebat Epaminondas, quòd se patriæ irasci nefas esse duceret. Cùm aliquando eum propter invidiam Thebani noluissent præficere exercitui; delectus erat dux alius imperitus belli, cujus errore res eó deducta fuerat, ut omnes de salute exercitûs pertimescerent, quòd locorum angustiis clausus, ab hostibus obsidebatur. Tum desiderari cœpta est Epaminondæ diligentia qui tunc miles sine ullo imperio erat. Cùm ab illo opem petîssent sui, nullam retinuit memoriam acceptæ contumelia, et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem. Neque verò hoc semel fecit, sed sæpius. Cor. Nep. in Epam. c. 7.

Aristides Athenis, Camillus Româ ejecti in exili. um, longè alio animo patriæ injuriam tulêre. Ille enim urbe egrediens, Deos oravit, ne unquam Athenienses operâ suâ indigerent. Hic contrâ dicitur à Diis precatus esse, ut, si sibi innoxio injuria fieret, desiderium sui facerent ingratæ patriæ quamprimum. Idem tamen non multo antè tempore digniora bono cive vota fecerat. Nam captis Veiis, urbe opulentissimâ, manus ad cœlum tollens, precatus erat, ut si cui Deorum nimia sua populique Romani fortuna videretur, liceret eam invidiam lenire suo privato incommodo potiùs, quàm publico populi Romani. Et cùm deinde, Româ à Gallis obesssâ, missus ad Camil. lum exulem Cædicius, eum dictatorem creatum esse nunciâsset, cohortarique cœpisset, ne injuriæ à patriâ illatæ reminisceretur; ille, interrupto sermone Cædicii, Nunquam, inquit, à Diis precatus essem, ut mei desiderium Romani facerent, si ejusmodi illorum desiderium futurum esse existimassem. At nunc æquiora à Diis postulo: mea ut opera tantam patriæ utilitatem afferat, quanta est ea, quâ nunc premitur, calamitas. Plut. in Aristid. Livius, 1. v. c. 33. et 21. Appian. 1. iv. Celtic.

Vide infrà Coriolani iram in patriam, cap. xxxvii. et Q. Fabii Maximi patientiam, 1. iv.

CAPUT XXXV.

Fundamentum est omnium virtutum pietas in parentes. Cic. pro Planc. n. 29.

1. Prima et optima pietatis in parentes, magistra est natura. Hæc nullo vocis ministerio, nullo usu literarum indigens, propriis viribus caritatem parentum pectoribus liberorum tacitè infundit. Valer. l. v. c. 4.

Ci

Parentes carissimos habere debemus, quòd ab iis nobis vita, matrimonium, libertas, civitas tradita est. cer. post red. in Sen. n. 2.

Beneficiorum maxima sunt ea, quæ à parentibus accipimus, dum aut nescimus, aut nolumus. Parentes cogunt teneros infantes ad salubrium rerum patientiam. Flentium ac repugnantium corpora diligenti curâ fovent, et, ne membra in pravum detorqueantur, constringunt. Mox liberalia studia inculcant, adhibito timore nolentibus. Juventam frugalitati pudori, moribus bonis applicant coactam, si non obsequatur libenter. Adolescentibus quoque vis adhibetur et servitus, si remedia per intemperantiam rejiciunt. Senec. 6. Benef. c. 24.

2. Quisquis in vitâ suâ parentes colit, hic et vivus et defunctus Diis carus est. Contrà contemptus parentum ejus generis peccatum est, quod et ab hominibus odio habetur, et in viventibus ac mortuis à Diis damnatur ac punitur. Stobaus, Serm. 77.

Ea caritâs quæ est inter natos et parentes, dirimi, nisi detestabili scelere, non potest. Cic. de Amic, n. 27.

Facilè intelligo liberos non modò reticere parentum injurias, sed etiam æquo animo ferre oportere. Pro Cluen.

n. 17.

Adolescentulus quidam Zenonis scholam diu frequentaverat. Reversum in paternas ædes interrogavit pater, quid tandem sapientiæ didicisset? Ille rebus ipsis se ostensurum respondit. Indignante autem patre et verbera ipsi ingerente, ille quietus permanens, et patienter ferens, Hoc, inquit, didici, iram patris aquo animo ferre. Elian.

1. ix. c. 33.

[ocr errors]

3. Quæri solitum est in philosophorum scholis, an semper atque in omnibus patri parendum sit. Certè in

plurimis parendum est, in quibusdam non obsequendum. Omnia enim, quæ in rebus humanis fiunt, sicut docti censuerunt, aut honesta sunt, aut turpia. Quæ suâ vi recta honestaque sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ea fieri oportet, sive imperet pater, sive non imperet. Sed quæ his contraria, quæque turpia, et omnino iniqua sunt: ea ne, si imperet quidem, facienda sunt. Illa tamen ipsa, in quibus obsequi patri imperanti non oportet, leniter et verecundè declinanda, sensimque relinquenda sunt, portiùs quàm respuenda. A. Gell. 1. ii. c. 7.

Agesilaus, patre jubente eum in quodam judicio sententiam legibus adversam ferre: A te, inquit, mi pater, jam inde à pueritia edoctus sum legibus parere. Itaque etiam nunc tibi obtempero, nihil in leges peccando. Plut. de vit. pud.

4. Talem erga parentes te præsta, quales optares se tibi tuos liberos exhibere. Isder. ad. Dem.

Si liberi parentibus nati sint, humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortunâ: eorum, cùm poterunt augeant opes, eisque honori sint. Fructus enim ingenii, fortunæ, omnisque præstantiæ maximè tum capitur, cùm in proximum quemque confertur. Cic. de Amic.

n. 70.

Omnes homines palam prædicant, primùm Diis, deinde parentibus, honorem deberi naturâ et legibus; neque liberos quicquam gratius Diis facere posse, quàm si benignè et alacriter cum fœnore gratias referant iis à quibus geniti educatique sunt. Contrà verò nullum esse majus impietatis argumentum, quàm contemptum et neglecti onem parentum. Itaque interdictum est nobis, ne quid mali aliis faciamus; injustum autem et impium habetur, non semper patri ac matri ea dicere et facere quibus latentur. Plut. de Amor. frat.

CAPUT XXXVI.

Patres à liberis periculo liberati.

1. Cùm captum atque insensum est Ilium, Græci Trojanorum fortunas miserati, hoc maximè dignum gentis sue humanitate pronunciari per præconem jusserunt:

[ocr errors]

Ut singuli à liberis civibus secum auferrent in humeros "sublatum id unum quod putarent inter res suas præcipuè servandum. Statim Æneas Deos patrios humeris imposuit, cætera negligens. Hâc pietate capti Græci, permisere ipsi etiam alteram rem asportare. Tum ille Diis alterum onus addidit patrem suum Anchisem senio confectum. Quo facto mirum in modùm obstupefacti Græci, Æneæ sua omnia restitui voluerunt; ita declarantes, illos etiam qui hostes sunt, et jure belli in victos uti possunt, mansuescere et misericordiâ moveri in eos, qui Deos et parentes reverenter colunt. Elian. l. iii. c. 22.

2. Croeso Lydorum regi opulentissimo filius fuit, formâ quidem et ingenio præstans, sed naturâ mutus diu existimatus, quoniam cùm jam multùm adolevisset, nihil tamen fari poterat. Ad emendandum hoc linguæ vitium cuncta expertus est pater, dum secundæ ejus res erant: At nihil omnino medicorum artes profuere. Cùm verò Sardes, urbem regiam, expugnâsset Persarum exercitus, et in Cræsum districto gladio irruens quidam miles, eum sibi ignotum jamjam occisurus videretur; vitæ patris timens pius adolescens, et oblitus quid sibi nascenti natura denegâsset, os diduxit, et clamare nitens, solvit linguæ vincula, atque in has voces erupit: Ne occidas Croesum miles. Sic à patris capite depulsa mors fuit beneficio filii, qui et ipse suo in patrem amore consecutus est, ut per reliquum vitæ tempus vocalis esset, ac planè articulatéque loqui posset. Herodot. l. i. A. Geil. l. v, c. 9. Valerius, l.

V. c. 4.

3. Quum, seditione inter Macedonas milites et Græcos mercenarios ortâ, rex Philippus gravi vulnere percussus esset, et ex equo dejectus; prosiluit ante omnes Alexander, annum tunc septimum decimum agens, jacentem clypeo suo protexit, ruentesque in eum multos suâ manu Occidit. Cùm graviter postea ferret Philippus, quòd propter vulnus, quo tum femur transfossum fuerat, claudicare cogeretur? verè et scitè dixit ei Alexander: Non debere eum irasci vulnere, quo virtutis bellica memoria revocaretur, quoties pedem moveret. Quint. Curt. 1. viii. c. 1. Plut. 1. fort. Alex.

4. Eadem pietas virili robore armavit P. Scipionem, qui deinde Africanus est dictus, ad opem patri in acie

I.

« PreviousContinue »