Page images
PDF
EPUB

Impetråsset ut Pœnis redderentur captivi nobiles quidam. In senatum venit, mandata exposuit, et primùm ne sententiam ferret recusavit, dicens, se, quoniam in hostium potestatem venerat, jam non esse senatorem. Deinde jussus expromere quæ patriæ conducere arbitrabatur, non modo non censuit captivos Pœnos esse remittendos, verùm etiam dissuasit, negavitque utile esse eos reddi; quia adolescentes essent et boni duces, ipse verò jam confectus senectute. Cujus cùm valuisset auctoritas; captivi retenti sunt, ipse Carthaginem rediit, nec eum Romæ retinuit caritas patriæ et suorum.

Neque verò tum ignorabat Regulus, se ad crudelis/simum hostem et ad exquisita supplicia proficissi: sed jusjurandum conservandum putabat. Itaque tum cùm vigilando aliisque cruciatibus necabatur, erat in meliore causâ, quàm si domi remansisset senex captivus, perjurus consularis. Nisi senatui auctor fuisset retinendorum Romæ captivorum Pœnorum, essent profectó redditi, et ita incolumis in patriâ restitisset: sed quia id patriæ non utile putavit, idcirco sibi honestum esse credidit et sentire illa et pati.

Ex totâ hâc laude Reguli, inquit Cicero, unum illud est admiratione dignum, quòd captivos Pœnos retinendos censuerit. Nam quod rediit, nobis nunc mirabile videtur: illis quidem temporibus aliter facere non poterat. Itaque ista laus non est hominis, sed temporum. Nullum enim vinculum ad astringendam fidem jurejurando arctius majores nostri esse voluerunt. Cic. 1. Offic. n, 13. 3 Offic. 26, 27, 31.

2. Octo Romanorum millia post Cannensem pugnam in Panorum manus venerant. Cum Annibal illis redimendi se copiam fecisset, decem elegerunt, qui Romam ad senatum irent. Nec Pœni pignus aliud fidei ab eis postulârunt, quàm ut jurarent se in castra redituros, nisi à senatu impetrâssent captivos redimi. Quum egressi è castris essent, unus ex iis minimè Romani ingenii homo, in castra paulò póst reversus, quasi aliquid esset oblitus, ante noctem comites assecutus est. Hac arte se jurejurando solutum putabat. Et erat verbis, re non erat. Livius, l. xxii. c. 2. 58. Cic. 1. Offic. n. 40. 3 Offic. n. 32.

Legatis captivorum in senatum introductis, eorum princeps M. Junius multa dixit cur captivi redimendi es

sent, et ad movendam patrum misericordiam nihil omisit. Ubi finem dicendi fecit, extemplo clamor flebilis est sublatus ab eâ virorum et mulierum turbâ quæ ad fores curiæ stabat; manusque ad curiam tendebant, orantes, ut sibi patres, liberi, conjuges, fratres, cognati, redderentur, Consulti ex ordine senatores decreverunt captivos non esse redimendos, cùm id parvâ pecuniâ fieri posset: ut esset insitum militibus Romanis aut vincere aut mori. Quum triste responsum redditum esset, mista cujusvis generis hominum turba cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuta est. Unus è legatis, qui proper falla cem reditum in castra se jurejurando exsolutum putabat, domum abiit. Quod ubi innotuit, relatum ad senatum est. Omnes decreverunt, ut ille veterator et callidus comprehenderetur, et custodibus publicè datis, Annibalem reduceretur.

3. Existunt sæpe injuriæ calumniâ quâdam, et malitiosâ pactionum interpretatione. Quo in genere multa peccantur. Ut ille peccavit, qui, cùm triginta dierum. induciæ essent pacte cum hoste, nocte populabatur ejus agros: quòd, inquiebat, dierum inducia pacta essent, non noctium. Cic. 1. Offic. n. 33.

Cùm Q. Labeo pactus esset cum rege Antiocho, quem bello superaverat, ut ab eo dimidiam classis partem acciperet: ferunt omnes ejus naves medias secuisse, ut regem totâ classe privaret. Valer. l. vii. c. 3.

Idem Labeo à senatu Romano datus arbiter Nolanis et Neapolitanis de finibus agrorum terminandis, cùm ad locum venisset, separatim cum utrisque est locutus, monuitque ne cupidè agerent, sed ut regredi, quàm progre di, mallent. Id cùm utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est, quod populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem, non dijudicare est. Quocirca in omni re fugienda est talis solertia. Cic. ibid.

CAPUT XXV.

Jusjurandum colito..

1. Jusjurandum optimè coles, si eo nec frequenter utaris, nec temerè; sed in rebus tantùm necessariis aut gravissimis adhibeas. Invenient autem juramenta tua fidem apud eos qui audient, si ita vixeris, ut iis persuasum sit, nihil tibi sive jurato sive injurato videri veritate sanctius in rebus mortalium. Hierocles in carm. Pythag.

Jurandi consuetudine in perjurium facilè prolabimur. Contrà cùm parcè juratur, sanctè juratur.

Jurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit. Quintil. l. ix. c. 2.

Jusjurandum refuge, si possis, prorsùs: si minùs, cùm licet. Cùm enim jusjurandum Deum citet testem eorum quæ dicuntur; parum pium et religiosum videtur esse, divinum numen advocare ob res humanas, quarum plurimæ parvæ vilesque sunt. Epict. c. 44. Simplic. in Epict.

2. Jusjurandum si postulabitur, duabus de causis dabis: vel ut temetipsum turpi crimine liberes, vel ut amicos à periculis eripias. Pecuniæ verò causa per nullum Deum jurabis, etiamsi id verè facere possis. Isocrat. ad Dem.

Pythagoras discipulis præcipiebat, ut ad jurandum rarò et tardè accederent; se verò dignos præberent, quibus non jurantibus fides haberetur, propter vitæ integritatem. Itaque Clinias Pythagoricus, cùm trium talentorum mulctam jurejurando effugere posset, maluit tantæ pecuniæ damnum facere, quàm jurare: cùm tamen non esset falso juraturus. Diodor. l. vi. Diog. Laërt. in Pythag. S. Basil. de legendis lib. Gentil.

Quantum honoris ab Atheniensibus tributum est Xenocrati viro sapientiâ pariter ac sanctitate claro! Qui cùm testimonium publicè dixisset, et, ut mos Græcorum erat, ad aras accederet, jurandi causâ se omnia verè retulisse; unâ voce omnes judices ne is juraret, reclamaverunt; et existimaverunt concedendum esse integritati

illius viri, quod non erant sibi postmodum concessuri in dicenda sententiâ : juramentum enim præstiterunt. Valer. 1. ii. c. 10. Cic. pro Balbo, n. 12.

3. Olim, quum hominibus Deorum cura et reverentia esset, jurejurando in singulis causis à litigantibus requisito res citò simul et tutò judicabantur; nunc verò, quoniam pessimi homines, quorum magna multitudo est, Deos res humanas curare non credunt, aut eos hostiis et blanditiis ita sibi conciliari posse putant, ut liceat impunè vel grandem pecuniam aliis eripere, vel impositam sibi gravem mulctam effugere, commutandæ leges sunt. Itaque prudens legum lator in judiciorum disceptatione prohibebit jusjurandum litigantium, ne si jurandi licentia cuique detur, plures perjuri fiant. Plat, l. xii. de Rep.

Phryges ab omni abstinebant juramento; ita ut nec ipsi jurarent, nec alios jusjurandum adigerent. Nicol. Damasc.

Rarus fuit priscis Romanis usus jurisjurandi, imò, et testium et signorum in privatis pactionibus: quia vix inveniebatur qui datam fidem falleret. Grotius ex Polyb.

4. Apud Ægyptios perjuri capite mulctabantur, ut qui pietatem in Deos violarent, et fidem inter homines tollerent, maximum vinculum societatis humanæ. Diod. Sic. l. i.

Si quis pejeret, à Diis pœnam, ab hominibus dede cus, expectet. Latere quidem homines potest: at Deos non potest. Arest. Rhet. c. 18.

Perjurii pœna divina, exitium: humana, dedecus, Cic. 2. leg. n. 22.

Qui juramento hostem circumvenit, fatetur se hominem timere, Deum verò contemnere. Plutarch. in Lys.

Si quis Deorum, ut fingunt Poëtæ, per Stygem jurando pejerâsset; per annum totum nihil ambrosia et nectaris degustabat: jacebat lecto affixus, vocis et spiritûs expers, gravi veterno oppressus: novem quoque annos agebat procul à cæteris Diis; non eorum conciliis intererat, non epulis. Hesiod. Theogon. ver. 793,

CAPUT XXVI.

Servis imperare moderatè laus est.

1. Meminerimus et adversùs infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum: quibus uti debemus, ut mercenariis, ita ut opera exigatur, justa solvantur. Cic. 1. Offic. n. 41.

Servis imperare moderatè laus est: et in mancipio tibi cogitandum est, non quantum illud impunè pati pos. sit, sed quantum tibi permittat æquitas; quæ jubet parcere etiam captivis, et pretio paratis. Cùm omnia licere videantur in servum, quia eum emisti; est tamen aliquid, quod commune jus hominum vetet licere in illum. Nam ejusdem naturæ est, cujus tu. Senec. 1. de Clem. c. 19.

2. Quis non oderat Vedium Pollionem, quòd muranas sanguine humano saginaret; et servos, si quid deliquerant, in vivarium abjici juberet? O hominem mille mortibus dignum! Cùm aliquando apud eum cœnaret Augustus, fregit unus ex servis vas crystallinum. Rapi illum protinus Vedius jussit, et, ne vulgari morte periret, objici murænis quas ingens piscina continebat. Evasit è manibus puer, et confugit ad Cæsaris pedes, ne esca piscium fieret. Motus est novitate crudelitatis Cæsar, imperavitque servum dimitti: crystallina autem vasa omnia coram se frangi, et compleri piscinam. Fuit Cæsari sic castigandus amicus; bene usus est potestate suâ. 3. de Irá, c. 40.

3. Superbissima consuetudo circumdedit cœnanti domino stantium servorum turbam. Comedit ille plus. quàm capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem: at infelicibus servis non licet movere labra, ne ut loquantur quidem. Nocte totâ jejuni mutique perstant. Sic fit ut illi de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. Ep. 47.

Proverbium jactatur: Nobis totidem esse hostes, quot servos. Ipsi eos hostes facimus, cùm, obliti homines esse, tanquam jumentis abutimur. Cogitemus illum,. quem servum nostrum vocamus, eodem modo ortum esse ac nos, eodem frui cœlo, æquè spirare, æquè vivere, æquè mori.

« PreviousContinue »