Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

CAPUT XIV.

Ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.

1. Cùm duobus modis, vi aut fraude, fiat injuria; fraus, quasi vulpeculæ, videtur, vis leonis: sed fraus odio digna majore. Injuria autem nulla capitalior est, quàm eorum, qui, cùm maximè fallunt, dant operam ut viri boni videantur. Cicer. 1. Offic. n. 23.

Bonitatis verba imitari, major malitia.

Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.

P. Syrus.

C. Canius, eques Romanus, homo nec infacetus, et satis literatus, cùm se contulisset Syracusas, otiandi causâ; dictitabat se emere velle hortulos aliquos, quò invi, tare amicos, et ubi oblectare se sine interpellatoribus, posset. Quod cùm percrebuisset; Pythius quidam, qui argentariam faciebat Syracusis, dixit ei hortos quidem suos non esse venales, sed licere illi uti iis, si vellet, ut suis. Et simul invitavit eum in hortos ad cœnam in posterum diem. Cùm ille promisisset, tum Pythius, qui, ut argentarius, erat apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se vocavit, et ab his petivit, ut ante hortulos suos postridiè piscarentur.

Ad cœnam tempore venit Canius. Opiparè paratum erat convivium: cymbarum ante oculos multitudo: piscatorum quisque, quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius: Quæso, inquit, quid est hoc, Pythi? tantumne piscium, tantumne cymbarum?, Et ille quid mirum? inquit. Quidquid est piscium Syracusis, in hoc loco est: hic aquatio: hác villá isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate, contendit à Pythio ut hortos venderet. Gravatè ille primò rem accipere est visus. Impetrat tandem Canius. Emit hortos homo cupidus et locuples, tanti quanti voluit Pythius, et emit instructos negotium conficit.

Invitat in hortos Canius postridie familiares suos : venit ipse mature: cymbam nullam videt. Quærit ex proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent,

quòd nullos videret? Nulla quod sciam, inquit ille, hodie fiscatorum feriæ sunt: sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid faceret? Nondum enim erant latæ leges adversus eos qui dolo malo agerent. Cic. 3. Offic. n. 14.

2. Omnes aliud agentes, aliud simulantes, ut Pythi us, perfidi, improbi, malitiosi sunt. Nam ex omni vitâ simulatio dissimulatione tollenda est. Et ratio postulat ne quid insidiosè, ne quid simulatè, ne quid fallaciter fiat. Itaque vir bonus, nec ut emat meliùs, nec ut ven dat, quidquam simulabit aut dissimulabit. Si verò vir bonus est qui prodest quibus protest, nocet nemini; certè virum bonum non facilè reperiemus. n. 60. 68. 64.

Quædam video, propter depravationem consuetudinis, neque more turpia haberi, neque jure civili sanciri: at naturæ lege sancita sunt. n. 69.

CAPUT XV.

Improbi hominis est mendacio fallere.

Cicero pro Muræn. n. 62.

1. Vera dicere, justum est; mentiri verò, injustum. Plato de Justo.

In virum bonum non cadit mentiri emolumenti sui causâ. Cic. 3. Offic. 81.

Qui mentitur, fallit quantum in se est. Vir bonus præstare debet ne mentiatur. A. Gell. l. x. c. 11.

Volumus viros fortes et magnanimos, eosdem esse bonos, et simplices, veritatis amicos, miniméque falaces. Quæ virtutes ad justitiam pertinent. Itaque Aristides apud Athenienses, et Epaminondas apud Thebanos, tam alieni à mendacio et tam veritatis diligentes fuisse traduntur, ut ne joco quidem unquam mentirentur. Et Atticus ille, quîcum Cicero vixit conjunctissimè, mendacium neque dicebat, neque pati poterat, Illum odi, aiebat Achil les, aquè ac portas Plutonis, qui aliud quidem recondit in mente, ahad verò dicit. Cicer. Offic. n. 63. Plut. in Arist. C. Nepos in Epam. et in Attic. Plut. Iliad. 1. ix. ver.

310.

2. Quid est in quo maximè elaborare debemus? Ut mens sit justa, oratio mendacii expers. Hoc viri boni proprium est, nihil à veritate alienum loqui ut et nihil à justitiâ alienum exsequi. M. Anton. l. iii. sect. 16. et l iv. sect. 33.

Qui injustè agit, impiè agit. Cùm enim natura homines ediderit, ut sibi invicem prosint, nec ullâ ratione obsint; qui hoc nature placitum violat, adversùs eam est impius. Eadem natura veritas quoque nuncupatur; estque prima omnium, quæ vera sunt, causa. Itaque qui sciens volensque mentitur, impiè agit: quia fallendo injustè agit. Idem, l. ix. sect. 1.

Quod verum, simplex, sincerumque est, id natura hominis est aptissimum. Cicer. 1 Offic. n. 13.

3. Assuesce dicere verum, et audire. Sen. Ep. 68. Assuefaciendi maximè sunt pueri, ut vera dicant; mentiri enim servile est, et omnium hominum odiò dignum vitium. Eâdem sententiâ dixit Appollonius: Illiberale est mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Educ. puer. Philos. in Epist. Apoll.

Illiberalis et sordidus vulgò putatur quæstus eorum, qui emunt à mercatoribus quod statim divendant; quia nihil solent proficere, nisi admodum mentiantur. Nec verò quicquam est turpius vanitate, id est, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Persæ liberos suos à quinto anno ad vicesimum tria edocebant; equitare, sagittas arcu 'mittere, vera loqui. Turpissimum apud eos habebatur mentiri. Secundùm mendacium, in proximo turpitudinis loco ponebant æs alienum maximè, quòd qui ære alieno obstringitur, mendacio obnoxius esse soleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. l. i.

Justitiam quoque liberi Persarum edocebantur à pueritiâ. Ac quemadmodum pueri in Græciâ in scholas ita ibant, literarum liberaliumve artium discendarum causâ : sic apud Persas pueri scholas frequentabant, ad accipiendam justitiæ disciplinam. Quam quidem ut citiùs et certiùs discerent, non solùm eorum auribus præcepta justi-, tiæ inculcabantur, sed etiam docebantur justas ferre sententias de iis, quæ inter ipsos exoriebantur, controversiis, et legitimas pro cujusque delicti modo pænas irrogare. Itaque bonam diei partem impendebant publici justitia

præceptores in audiendis dijudicandisque puerorum disceptationibus. Xenoph. l. i. Cyrop.

4. Hoc consequuntur mendaces, inquiebat Aristoteles, ut, quum vera dixerint, non illis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci homini, ne verum quidem dicenti, credere solemus. Diog. Laërt. in Arist. Cic. 2 de divin. n. 146.

lis, qui peccârunt, non facilè delicti venia conceditur, si interrogati deprehendantur mendaces. Xenoph, 1. iii. Cyrop

Quid interest inter perjurum et mendacem? Qui mentiri solèt, non longè abest à perjurio. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, eum facilè exorare potero, ut pejeret. Ut pœna à Diis immortalibus perjuro consti tuta est, sic et mendaci. Cicer. pro Rosc. Comoed. n. 46. Veritas sermo est simplex. Ammian. 1. xiv. Veritas vel mendacio corrumpitur, vel silentio. Ibid. 4. xxxi.

CAPUT XVI,

In vitio est, qui non obsistit, si potest, injuriæ.

Injustitiæ genera duo sunt: unum eorum qui infe runt injuriam; alterum eorum qui non propulsant, si possunt, ab iis quibus infertur. Neque enim is tantùm in vitio est, qui injustè facit impetum in quempiam, aliquâ animi perturbatione incitatus; sed etiam qui non ob. sistit, si potest, injuriæ. Cicer. 1 Offic. n. 23.

2. Hominibus plures solent esse causæ prætermittendæ defensionis aliorum, deserendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere nolunt nonnulli; quidam negligentia, pigritiâ, inertia præpediuntur alli suis quibusdam studiis occupationibusve sic impediuntur, ut desertos esse patiuntur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injustitiæ vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati non serviunt, et in vitæ societatem nihil conferunt studii, nihil operæ, nihil facultatum. n. 27.

3. Apud Ægyptios legibus cautum erat, ut, si quis iter faciens videret quempiam à latronibus circumveniri, aut aliquid injuriæ perpeti, nec ei auxilium ferret, cùm

posset, morte damnaretur. Si opem dare non posset; rem deferre ad judices et injuriæ auctorem accusatione persequi jubebatur. Quod facere si neglexisset, plagis mulctabatur, et triduum carebat cibo. Diod. Sic. l. ii.

Si is qui injuriam non propulsat ab aliis, cùm potest, injustè facit; qualis habendus est is, qui non modò non repellit, sed etiam adjuvat injuriam? Quidam è Græciâ Romam attulerunt falsum testamentum L. Minutii Basili locupletis hominis. Quod ut faciliùs pro vero accipi posset, scripserant hæredes secum M. Crassum et Q. Hor tensium, homines ejusdem ætatis potentissimos; qui cùm illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius culpæ in conscribendo testamento conscii essent; alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Graviter deliquisse mihi quidem videntur, qui etiam veras hæreditates consequuntur, si sint blanditiis et simulatâ amicitiâ quæsita. Cicer. l. iii. Offic. c. 18.

CAPUT XVH.

Inhumanum verbum est ultio.

1. Non ulcisci decet, ut vulgus putat, neque malefacere cuiquam hominum, quodcumque ab aliis ipse passus fueris. Nullo enim modo injuria facienda est. Plato in Critone.

Sunt quædam officia adversùs eos servanda, à quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio an non satis sit eum, qui te lacesserit, injuriæ suæ pœnitere, ut et ipse ne quid tale posthac committat, et cæteri sint ad injuriam tardiores. xer. Ofic. l. i. c. 11.

Ci

Ignoscere hominum est, ubi eum pudet, cui ignoscitur. P. Syrus.

Vetsres Romani, acceptâ injuriâ, malebant ignoscere, quàm persequi. Et plus pené auxerunt, imperium parcendo victis quam vincendo. Sallust. Catil. c. ix. Li

vius, l. xxx. c. 42.

Omnibus noxis veniam dare se dicebat Cato Major, præterquam suis. Plut. in Cat. Maj.

Ignoscito sæpe alteri, numquam tibi. P. Syrus.

« PreviousContinue »